12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

816 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialepiam ac praemia minime defutura a donorum omnium Largitore instanteradprecamur. Quo interea octogesimi natalis tui celebratio uberioressalutis fructus gregi tuo afferre queat, tibi ultro facultatem damus,ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibusfidelibus nomine Nostra Nostraque auctoritate benedicas, plenariamindulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.Supernorum autem munerum in auspicium atque peculiaris Nostraecaritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, dilecte Fili Noster,cunctoque clero ac populo tuae vigilantiae concredito peramanterin Domino impertimus.Datum Romae apud Sanctum Petrum, die iv mensis Decembris, annoMDCCCCLVi, Pontificatus Nostri duodevicesimo.PIUS PP. XIIIVAD EMUM P. D. IOANNEM DIACONUM S. GEORGII IN VELABRO S. R. E. CARD. MER­CATI, EIUSDEMQUE BIBLIOTHECARIUM ET ARCHIVARIUM, NONAGESIMUMAETATIS ANNUM PERAGENTEM.PIUS PP. XIIDilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Tibinonagesimum iam annum frugiferae aetatis feliciter peragenti Nostrasquidem gratulationes et secunda omina deesse plane non patimur. Sienimvero ipse in praeteritum tuae vitae cursum suaviter respicies, conscientiabene acti aevi operumque egregie scriptorum recordatio tibiiucundissima exstabit. Ab ipso profecto iuventutis flore, humanis divinisquelitteris penitus institutus, palaeographicis disciplinis, SanctorumPatrum operibus, rei liturgicae, Graecorum Latinorumque scriptis,Byzantino quoque aevo, pervestigandis assiduum studium curamqueconstantem impendens, doctas lucubrationes paene innumeras diligentissimeexarasti. A bibliotheca Ambrosiana, ubi primo inter claros doctoresversatus es, translatus fuisti ad Vaticanam, quae, te moderante,haud parva studiorum operumque suscepit incrementa, tuaeque artiscriticae specimina, de multifariis disciplinis pertractantia, in scientiarumEuropae et Americae commentaria sunt commode relata, dum graviaquoque volumina et plura opuscula, accurate admodum a te digesta,eruditis omnium gentium hominibus luculenter patuere. Non est itaque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!