12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

352 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialerem iterum adducendi, asseverare non dubitamus, cultum SacratissimiCordis Iesu efficacissimam divinae caritatis disciplinamesse; divinam caritatem dicimus^ qua nitatur oportet RegnumDei in singulorum animis, in domestico convictu, in nationibusstabiliendum, quemadmodum idem Decessor Noster piae mem.sapientissime monet: « Iesu Christi regnum a divina caritatevim et formam sumit : diligere sancte atque ordine, eius est fundamentumet summa. Ex quo illa necessario fluunt, officia inviolateservare : nihil alteri de iure detrahere : humana caelestibusinferiora ducere: amorem Dei rebus omnibus anteponere ». 12 *Quo vero ex cultu erga augustissimum Cor Iesu in christianamfamiliam, imo et in omne genus hominum copiosior a emolumentafluant, curent christifideles, ut eidem cultus etiamerga Immaculatum Dei Genetricis Cor arcte copuletur. Cumenim ex Dei voluntate in humanae Redemptionis peragendoopere Beatissima Virgo Maria cum Christo fuerit indivulseconiuncta, adeo ut ex Iesu Christi caritate eiusque cruciatibuscum amore doloribusque ipsius Matris intime consociatis sitnostra salus profecta, congruit omnino ut a christiano populo,quippe qui a Christo per Mariam divinam vitam sit adeptus,post debita erga Sacratissimum Cor Iesu exhibita obsequia,etiam Cordi amantissimo caelestis Matris adiuncta pietatis,amoris, grati expiantisque animi studia praestentur. Cui quidemsapientissimo suavissimoque Dei Providentis consilio omninoconcinit memorandus ille consecrationis ritus, quo IpsimetEcclesiam sanctam itemque universum terrarum orbemIntaminato Cordi Beatae Mariae Virginis sollemniter dicavimusac devovimus. 125Cum autem hoc volvente anno, ut supra attigimus, feliciterprimum expleatur saeculum ex quo iussu Decessoris Nostri fel.rec. Pii IX festum Sacratissimi Cordis Iesu in universa celebraturEcclesia, vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut1 2 4125Enc. Tametsi: Acta Leonis, vol. XX, 1900, p. 303.Cfr. A. A. S. XXXIV, 1942, p. 345 sq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!