12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

650 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialebertus Knox, Archiepiscopus titulo Melitenaeus et in Africa Orientaliet Occidentali Britannica Apostolicus Delegatus, censuerit bene fieri, siin regione Litoris Aurei nova quaedam dioecesis constitueretur; cumquevenerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. CongregationiFidei Propagandae praepositi consilium probaverint, Nos eorum consensumsupplentes qui in negotio aliquid iuris habeant vel se habereputent, de suprema et apostolica Nostra potestate haec, quae sequuntur,decernimus et iubemus. In territorio Litoris Aurei novam dioecesimconstituimus, Navrongensem, ab urbe capite, appellandam, quae terrascontinebit, quibus vulgari sermone sunt nomina : de Kassena Builsa etMamprussi, quaeque adhuc ad dioeceses Tamalensem et Ketaënsem pertinebant.Quae his finibus claudetur : ad septemtrionalem partem, territoriocui est cognomen in vulgus Haute Volta; ad orientalem plagam,terra quae populari sermone Togo Gallico appellari consuevit ; ad occasumdenique solis et ad meridiem, dioecesis Tamalensis limitibus. Quaeiura solent cuilibet Sedi episcopali esse propria, haec omnia etiam EcclesiaeNavrongensi tribuimus ; eius vero Praesuli, praeterquam quod iuraet honores suae dignitatis concedimus, onera quoque imponimus. Volumuspraeterea ut haec dioecesis Missionariis Africae, quos vocant,concredatur, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum : ea spe utquo Christi animorumque studio eas oras excoluerunt, eodem etiam inposterum agere pergant. Sedes dioecesis et Episcopi domicilium in urbeNavrongo erunt; cathedram vero docendae veritatis idem Praesul intemplo collocabit ibidem exstanti. Navrongensis Ecclesia metropoli LitorisCapitis tamquam suffraganea subdetur ; item eius sacrorum AntistesArchiepiscopo eiusdem Sedis oboediet. Canonicorum Collegiumquam primum erigatur : quousque tamen id fieri nequeat, censemus uteorum loco dioecesani Consultores eligantur, Episcopum consilio, operaiuvaturi. Quoniam autem uniuscuiusque Ecclesiae firmitas e numero,pietate, virtute sacerdotum magna ex parte pendet, ideo nihil est abEpiscopo maiore sollicitudine curandum, quam ut seminarium saltemelementarium struat, iis pueris excipiendis et educandis, quos divinaSpiritus Sancti gratia ad sacerdotium ineundum moverit. Quod scilicetiuxta normas iuris communis faciet, et praescriptiones S. Congregationisde Propaganda Fide. Mensa episcopalis, quam dicunt, iis bonis etpecuniis constabit quae vel ex divisione bonorum provenient dioecesiuma quibus nova Sedes originem ducit, vel populus sponte dabit, vel Curiaeobvenire solent. Divisio autem opum et facultatum secundum canonem1500 C. I. C. fiet. Quod vero pertinet ad electionem Vicarii Capitularis,Sede vacante, vel ad regimen dioecesis eiusque administrationem, ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!