12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

74 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeiustitiae ortus est nobis, iam ab antiquissima aetate Polonorum gensita coluit et venerata est, ut huiusmodi religionis obsequio nulli videreturesse secunda. Cui amantium filiorum impensae pietati Dei hominumqueMater, cuius par est potestas liberalissimae benignitati, saepeopiferam gratiam eo spectabiliorem retulit, quo immaniora erant illa,in quibus versabantur, pericula. Quodsi hoc luculenter probant omnesPolonorum annales, quam maxime illud demonstrat, quod tria abhincsaecula obtigit, cum Dominici Natalis sacra celebrabantur sollemnia,sive religiosae sive civilis rei amplissimis monumentis immortalitaticonsecratum. Fas esse, hasce per Litteras Nostras, vobis, Dilecte FiliNoster et venerabiles Fratres, et cunctae Polonorum genti praeclariillius eventus recordationem repetere arbitrati sumus, ut singularis caelestisbeneficii memoria in angustiis, quibus insons patria vestra premitur,solatium vobis afferat, spem faciat non defuturae salutis, si dignitatemet constantiam vestram communiât fides inter aspera stabilis,nullis adversis rebus adflicta.Vladislai regnum, quod diuturna prosperitate felicitateque fioruerat,formidolosa et periclitationis cladisque plena tempora subsecuta sunt.Invaserunt enim in Polonorum terras exterae gentes, ex quibus maioreexercitu et impetu Novatores, ac, postquam Varsavia et Cracovia facilesunt captae, Clarus Mons Czestochoviensis libertatis vestrae postrenumfuit propugnaculum. Attamen Augustinus Kordecki, coenobiiillius moderator, animo minime defecit, sed Deo et Deiparae Virginispatrocinio fretus, defensores ad strenue obsistendum confirmavit. Quapropter,rerum condicione improviso in melius mutata, felicibus eventibuspatria vestra in libertatem vindicata est. Tunc Ioannes Casimirusrex Virginem Mariam ditionis suae terrarum Dominam edixit ac Poloniaeconclamavit Reginam; deinceps fel. rec. Decessor Noster Pius XI,qui solertissimi apud vos Nuntii Apostolici munus obierat, pro suo inpatriam vestram impenso studio, votis a pluribus istinc prolatis concedens,perlibenter festum in honorem B. Virginis Mariae, Poloniae Reginae,instituit, quotannis die tertia mensis Maii perpetuo celebrandum.Qui immortali memoria digni eventus mire sane demonstrant Dei GenetricemMariam Polonis semper salutem adesse omnibus in eorumdiscriminibus, tum maxime cum istic catholica fides, thesaurus longepretiosissimus a maioribus vobis traditus, itemque cum hac ApostolicaSede solida arctaque coniunctio, gentis vestrae robur et decus in periculisversantur. Quae cum Romana veritatis Cathedra necessitudinisvincula per diuturnam saeculorum seriem, quamvis insidiarum molimina

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!