12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

318 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialefortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibihodie, in corde tuo ». 18Haud miramur igitur si Moyses et Prophetae, quos iure meritoAngelicus Doctor Electi Populi « maiores » 1 9 nominat, cumperspectum haberent totius Legis fundamentum esse in hocamoris praecepto positum, rationes ac necessitudines omnes,quae inter Deum et Nationem suam intercédèrent, similitudinibusdescripserint ex mutuo patris, filiorum, vel coniugumamore haustis, potius quam severis imaginibus ex supremo Deidominio, vel ex debita omnium nostrum pavidaque servituteductis. Itaque, ut exempla afferamus, Moyses ipse, cum celeberrimumsuum carmen caneret ob populum ab Aegypti servitutein libertatem vindicatum, cumque significare vellet id exDei virtute evenisse, has sententias similitudinesque edidit,quae animum valde commoventi « Sicut aquila provocans advolandum pullos suos, et super eos volitans, expandi t [Deus]alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in umeris suis ». 20At fortasse nullus alius ex sacris vatibus magis quam Oseas tamaperte, tam vehementer exprimit ac pandit amorem, quo Deusnullo non tempore populum suum prosequitur. In huius nempeProphetae scriptis, qui inter ceteros minores Prophetas pressaeorationis granditate excellit, talem erga Populum Electum Deusprofitetur amorem, iustum nempe sancteque sollicitum, qualisest amor patris misericordis et amantis, vel sponsi, cuius honoroffenditur. De caritate agitur, quae tantum abest ut imminuaturvel deficiat ob proditorum perfidiam atque immania scelera,ut potius eadem pro merito quidem puniat, sed illa tantum decausa ut abalienatam infidamque sponsam atque ingratos filios,— nedum repudiet ac dimittat — expiet, purificet, ac renovatisconfirmatisque amoris nexibus secum iterum coniungat : « Quiapuer Israel, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum...181920Dent. VI, 4-6.Sum, Theol, II-II, q. 2, a. 7: ed. Leon., tom. VIII, 1895. p. 34.Deut. XXXII, 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!