12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 193rimus nuntium : in apostolica praefectura Chunchonensi, quae est inCorea, rem catholicam feliciter profecisse, atque sacerdotes Societatisa S. Columbano pro Missionibus apud Sinenses, qui inibi allaborant,admodum probabiles suae industriae cepisse fructus, eandem volumusad apostolici vicariatus dignitatem perducere. Confirmantes ideo quaeeadem Sacra Congregatio esse facienda censuerit, et consensu eorumsuppleto, qui in hac re aliquid iuris vel habeant vel se habere existiment,omnibus attente perpensis, de summa Nostra potestate sequentiastatuimus atque decernimus. Apostolicam praefecturam Chunchonensemad apostolici vicariatus gradum evehimus, eodem nomine iisdemquefinibus servatis, ipsique omnia concedimus iura et privilegia, quaeomnibus per orbem terrarum apostolicis vicariatibus competunt; eiuspraeterea Vicario iura et onera tribuimus, quibus ceteri eiusdem dignitatisviri et gaudent et tenentur. Quem modo condidimus Chunchonensemvicariatum curis committimus ipsius Societatis a S. Columbano proMissionibus apud Sinenses, ad Nostrum tamen et Sanctae Sedis nutum :quibus dum gratum animum profitemur, ob tam egregiam suam navitatematque sollertiam, eosdem paterne hortamur ut multiplicato studioeos quaerere pergant, qui « in umbra mortis » adhuc sedent, atquead christianorum agmina adiungant. Volumus denique ut quae hisceLitteris Nostris praescripsimus exsequenda curet qui, eo tempore quores fiet, Apostolicae in Corea Delegationi praeerit : cui omnes ad idnecessarias facimus potestates, etiam cuilibet viro subdelegandas, siopus fuerit, dummodo ecclesiastica dignitate pollenti, simulque praecipimusut effectum opus in acta referat, eorumque fide digna exempla adS. Consilium Fidei Propagandae cito mittat. Has .vero Litteras nunc etin posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per easdecreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vimsuam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis,contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdemderogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate,sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritumatque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostraedocumenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harumLitterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulqueab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda eritfides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta inuniversum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!