12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

356 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialepraescripta et commendationes. Nihilo tamen minus iamdiu desideranturordinationes generales, rite coordinatae et magis completae, AuctoritateApostolica fultae, ab omnibus et ubique servandae, ut tantum negotium,quod animarum boni summopere interest, in tuto collocetur acperpetuo et congruo conatu feliciter evolvatur ac perficiatur.Opus enim tam praecellens constantem ipsius Apostolicae Sedis vigilantiamrequirit ; quandoquidem, non secus ac scholae clericales dioecesanae,utpote publica in Ecclesia instituta, sub huius actuosa curaet iugi moderatione, per Sacram Congregationem Seminariis StudiorumqueUniversitatibus praepositum, exstant, 8eodem modo eodemquetitulo propriae statum perfectionis scholae ab Ecclesia recognitae atquesancitae, publicae sunt, ac subsunt auctoritati Sacrae CongregationisReligiosorum Sodalium negotiis praepositae. 9Quas ob plures rationes iam anno MCMXXXXIV in Sacrae huius Congregationissinu Auctoritate Nostra Apostolica ratam habuimus « erectionematque constitutionem... specialis Coetus seu Commissionis virorumidoneorum, quae omnes quaestiones ac negotia quavis ratione adadspirantium et novitiorum iuniorumque sodalium cuiuslibet religionisac societatis vitam communem viventium sine votis, religiosam et clericalemeducationem atque in litteris scientiisque et ministeriis institutionemspectantia pertractet ». 1 0Qui coetus ex diversarum quidem Religionum nationumque viris peritisconstans, inspectis cunctis quae iam exstabant documentis ad rempertinentibus, collectisque undique notitiis ad normam Litterarum Circulariumad omnes Supremos Moderatores datarum, 11opus ingens iamextruxerat, cum indictus est Congressus generalis statuum perfectionisanni MCML. Variis postea opportunis propositionibus in eodem prolatisusus, schemata iam parata ad trutinam revocavit et expolivit, quae deniqueNostrae submissa sunt adprobationi.Nunc igitur non pauca edicimus Statuta, praemissis tamen quibusdamfundamentalibus principiis et normis de religiosa, clericali atqueapostolica alumnorum institutione et formatione, semper et ab omnibusprae oculis habendis.8Cfr. C. /. C. can. 256.9Cfr. C. I. C. can. 251 ; Pius XII, Const. Ap. Provida Mater, art. IV § 1, 2 febr. 1947,A. A. S. 39 (1947), 121 (Enchiridion de statibus perfectionis, Romae, 1949, n. 387, p. 584)." S. C. de Religiosis, Decr. Quo efficacius, 24 ian. 1944, A. A. S. 36 (1944), 213(Enchiridion, n. 381, pag. 560).11S. C. de Religiosis, Litt. circ. Quantum conferat, 10 iun. 1944 (Enchiridion, n. 382,p. 561-564).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!