12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

208 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialedioecesis fines est posita. Anno millesimo septingentésimo nonagésimoquinto, urbs vixdum aedificata maternae Virginis tutelae, Ourionis Procerumqueopera, commissa fuit, adeo ut nomen « Villa Real del Rosario» ei inderetur. Mox Ecclesia eodem titulo insignis fuit exstructa,cuius in locum, exeunte decimo nono saeculo, novissima maiore amplitudineest substituía atque, anno millesimo octingentesimo nonagésimoquarto, sollemni ritu consecrata. Praeclara autem, quae nunc conspicitur,Ecclesia mole et forma atque genere, quod dicunt, « romanico »,nec non tholo sacrisque turribus est venusta. Exstant in ea quindecimampla specularia, totidem Rosarii mysteria coloribus affabre prae seferentia; decem lignea altaria exsculpta atque inaurata; permagnumdenique organum. Arae maximae, tamquam specioso throno, veneratumBeatae Mariae a Rosario, corona ac duodecim stellis ex argento redimitum,Simulacrum imminet, ad quod Christifideles frequentes precaturiaccedunt. Permulta aurea ac gemmis distincta dona ex voto oblata,nec non pretiosa supellex Ecclesiae thesaurum efficiunt. Quae denique,in Paroeciam erecta, tantam fidelium pietatem excitavit, ut plurimosad sacra capessenda munia vel religiosa obeunda instituta induxerit.Expleto autem ducentésimo quinquagesimo ab Ecclesia aedificata anno,Venerabilis Frater Firminus Aemilius Lafitte, Archiepiscopus Cordubensisin Argentina, nomine quoque Curionis omniumque fidelium, enixishumilibusque Nos adiit precibus, quibus Nos exoraret ut memorataEcclesia paroecialis honoribus et privilegiis Basilicae Minoris per NosmetIpsos condecoraretur. Quibus omnibus mature perpensis, peculiareet memoratae Ecclesiae antiquitati et Cleri populique pietati benevolentiaeNostrae testimonium conferre volentes, huiusmodi votis statuimusannuere. Quapropter, ex consulto Sacrae Rituum Congregationis,certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatisplenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum,Ecclesiam paroecialem Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario,in urbe vulgo « Villa del Rosario » intra fines memoratae Archidioecesisexstantem, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibusadiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt.Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus,decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri etobtinere ; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et inposterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane, fieri, si quidquam secus super his, a

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!