12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

600 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeIIGUYANAE GALLICAE(CAIENNENSIS)APOSTOLICUS VICARIATUS GUYANAE GALLICAE AD DIGNITATEM PERDUCITURDIOECESIS, CAIENNENSIS NUNCUPANDAE.PIUS EPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAMQua sollicitudine beatus Paulus Apostolus urgebatur, ut eas Ecclesias,quas sudore et labore multo supernam docuerat veritatem, « admensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph. 4, 13) perduceret, eademet Nos cotidie stimulamur, quibus universorum hominum salus divinituscommendatur quaerenda atque tuenda. Cum igitur apostolicus vicariatusGuyanae Gallicae, sive ob sacerdotum sagacem industriamquesollertiam, sive ob christianorum merita, sive denique ob operum rerumquevigorem tam optimae spei dederit fructus, ut prorsus esse tempusvideatur hunc ad dioecesis gradum evehi posse; audito consilio venerabiliumFratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. CongregationiFidei Propagandae praepositorum; re intento studio considerata, eorumqueconsensu suppleto, qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, deapostolica Nostra potestate sequentia decernimus atque sancimus. Apostolicumvicariatum Guyanae Gallicae ad dioecesis dignitatem decoremqueperducimus, quae ab urbe regionis principe Oaiennensis appellabitur,quaeque Nobis et huic Romanae Sedi directo erit subiecta, ac pariterS. Consilio Fidei Propagandae obnoxia esse perget. Cuius novae dioecesiscuram regimenque tradimus Sodalibus Congregationis a S. Spiritusub tutela Immaculati Cordis B. M. V., ad Nostrum tamen et ApostolicaeSedis nutum, ut qui adhuc uberrime animis quaerendis ibi laboraverunt,multiplicato studio novam dioecesim in virtutis sanctitatisqueveluti viridiarium transferant. Sedes ac domicilium Episcopi erit urbsCaienna, cuius templum, Ss. Servatori hominum dicatum, cathedrampontificalis magisterii exinde habebit, ideoque honore cathedralium aediumdecorabitur, quod adhuc fuit pro cathedrali existimatum. Episco-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!