12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

322 Acta Apostolicae Sedis - Commenturmm Officialeper haud investigabiles meritorum divitias, quas, pretiosissimosuo effuso sanguine, nobis acquisivit, illud amicitiae pactuminter Deum hominesque redintegrare ac perficere potuit, quodprimum in terrestri Paradiso ob miserandum Adae casum,deinde vero ob innumera Populi Electi peccata violatum fuerat.Itaque Divinus Redemptor — utpote legitimus perfectusque Mediatornoster — cum, pro incensissima sua erga nos caritate,humani generis officia ac debita omnino divinis conciliaret iuribus,auctor profecto fuit ut miranda illa inter divinam iustitiamdivinamque misericordiam conciliatio haberetur, quae salutisnostrae mysterium omnia prorsus transcendens constituit, dequo sapienter hisce verbis loquitur Angelicus Doctor: « Dicendumquod hominem liberari per passionem Christi, conveniensfuit et misericordiae et iustitiae eius. Iustitiae quidem, quiaper passionem suam Christus satisfecit pro peccato humanigeneris : et ita homo per iustitiam Christi liberatus est. Misericordiaevero, quia, cum homo per se satisfacere non possetpro peccato totius humanae naturae, Deus ei satisfactorem deditFilium suum. Et hoc fuit abundantioris misericordiae, quamsi peccata absque satisfactione dimisisset. Unde dicitur : " Deus,qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam,qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavitnos in Christo " ». 32Ut tamen reapse possimus, quatenus mortalibus licet, « comprehenderecum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo,et sublimitas, et profundum » 3 3arcanae caritatis IncarnatiVerbi erga caelestem Patrem hominesque peccatorum labe infectos,animadvertere oportet eius amorem non tantummodospiritualem fuisse, ut Deum addecet, quatenus « Spiritus estDeus ». 34 Utique huius naturae fuit amor, quo Deus progenitoresnostros Hebraeorumque populum dilexit; atque adeo humani,32Eph. II, 4; Sum. Theol., III, q. 46, a. 1 ad 3: ed. Leon., tom. XI, 1903,p. 436.33Eph. III, 18.34IOAN. IV, 24.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!