12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

16 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialefestos recens in usum inductos, novae componendae erunt modulationes,id a magistris huius artis vere peritis eo modo fiat,ut propriis genuini cantus Gregoriani legibus fideliter obtemperetur,et novae modorum compositiones cum vetustioribus virtuteet puritate digne concertent.Haec si reapse omni ex parte servata fuerint, alteri quoquemusicae sacrae proprietati debito modo satisfactum erit, ut eanempe verae artis specimen praebeat; et si in totius terrarumorbis catholicis templis Gregorianus cantus incorrupte et integreresonuerit, ipse quoque, sicut sacra Romana Liturgia,universitatis prae se feret notam, ita ut christifideles, ubicumqueterrarum versantur, familiares sibi ac quasi domesticospercipiant concentus, atque adeo miram Ecclesiae unitatemvero cum animi solacio experiantur. Haec quidem una est expraecipuis rationibus, cur Ecclesia tantopere exoptet ut cumlatinis sacrae Liturgiae verbis eorundem verborum cantus Gregorianusarcte conectatur.Haud ignoramus sane ab hac ipsa Apostolica Sede ob gravescausas quasdam sed omnino definitas exceptiones hac in reconcessas esse, quas tamen nequaquam latius proferri vel propagari,nec sine debita eiusdem Sanctae Sedis venia, ad aliasregiones transferri volumus. Quin immo ibi etiam, ubi eiusmodiconcessionibus frui licet, locorum Ordinarii ceterique sacri pastoressedulo curent, ut christifideles inde a pueris saltem facilioreset magis usitatas modulationes Gregorianas addiscant,eisque etiam in sacris ritibus liturgicis uti sciant, ita ut hacquoque re Ecclesiae unitas et universitas in dies magis effulgeat.Verum tamen, ubi saecularis vel immemorabilis consuetudofert ut in sollemni Sacrificio Eucharistico, post sacra verbaliturgica latine cantata, nonnulla popularía vulgaris sermoniscantica inserantur, locorum Ordinarii id fieri sinere poterunt,(( si pro locorum ac personarum adiunctis existiment eam (consuetudinem)prudenter submoveri non posse », 22firma tamen22Codex Iuris Canonici, can. 5.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!