12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

$54 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialevissimo quovis rerum discrimine, maiores vestri fruiti sunt. Si enimsemper caelestia munera a Deipara Virgine impetrare possumus, idprocul dubio peculiari modo eveniet, cum de animorum salute, ac dechristianae fidei tuitione, in domestico convictu in universaque societateagatur.Antequam scribendi finem facimus, volumus in memoriam omniumvestrum revocare eundem Decessorem Nostrum Callistum III, per Apostolicas,quas memoravimus, Litteras, 0mandasse ut in singulis sacrisaedibus cotidie campana aera statis temporibus idcirco pulsarentur, utab omnibus in catholico terrarum orbe supplices adhiberentur precesad Omnipotentem Deum, qui benignus et propitius tantam, quae eo temporeetiam imminebat, calamitatem e christiano populo prohiberet.Atqui haud minora sunt hodie pericula, quae in animos vestros et inCatholicam apud vos Ecclesiam incumbunt; cum igitur e templis vestrissacra aera sonantia audiveritis, quae ad precandum invitant, huiushortamenti reminiscamini : et quod maiores vestri egerunt, id vos quoque,eadem divini auxilii fiducia freti, complorantes facite.Cupimus etiam ut vestris supplicationibus non modo Nostrae ultrolibenterque praeeant, sed illae quoque conserantur, quas ubique terrarumcuiusvis ordinis christifideles, summa vos miseratione prosequentes,concordes ad Caelum admoveant. Pro certo igitur habeatis universamchristianorum familiam ea, quae vos in silentio, in aerumnis, in rerumomnium angustiis tam diu toleratis, venerabundam admirari; ac supplicitera misericordissimo Deo contendere, ut ob acérrimos impietatisictus vel ob insidiosas errorum fallacias ne succumbatis, sed ut strenuaSanctorum Martyrum fortitudine fidem vestram coram omnibus testemini,utque etiam insectatores vestri — ad quos pariter pertinet christianaecaritatis mandatum — veniam consequantur ab eo, qui universospródigos filios amantissime amplexurus exspectat.Qua suavi spe freti, vobis singulis universis, Dilecti Filii Nostri acVenerabiles Fratres, ac gregibus curis vestris concreditis ApostolicamBenedictionem libentissime impertimus, quae et paternae benevolentiaeNostrae sit testis, et uberrimae caelestis gratiae auspicium.Datum Romae, apud S. Petrum, die xxix mensis Iunii, in festoSs. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostriduodevicesimo.PIUS PP. XII0Cfr. Litt. Ap. Cum his superioribus annis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!