12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

258 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialefidelium curationi operam dant Sodales Tertii Ordinis Regularis SanctiFrancisci, quibus Aedes, quam extruxerant primisque auxerant incrementis,decem amplius abbine annos iterum est credita. Quibus permotivolentesque, ut Mariani huius iam exeuntis Anni quoddam quasi exstaretmonumentum, quod populum Christianum ad Almae Deiparae cultuminffiammaret et exacueret, Venerabiles Fratres Paulinus Ioannes Tribbioli,Imolensis Episcopus, et Benignus Carrara, Episcopus titulo Hieropolitanus,eiusdem a sacris Adiutor, preces Nobis adhibuerunt, utTemplum, quod diximus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus.Quae vota libenti animo propterea etiam explentes, quod optatis DilectiFilii Nostri Caietani Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri CardinalisCicognani ea novimus respondere maxime, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicaepotestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modumForocorneliensem Ecclesiam Beatae Mariae Virgini sacram atquevulgo « dei Piratello » appellatam, ad dignitatem et honorem BasilicaeMinoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Templis,eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvisnihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras,validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenosatque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectantseu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicquerite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri,si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scientersive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xix mensis Novembris,anno MDCCCCLIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO PRUGNOLAa Brevibus Apostolicis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!