12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

340 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeSatis est hanc memoriam illius aetatis, qua hic SacratissimiCordis Iesu cultus augescebat, repetere, ut plane intellegamusmirabilem eius progressionem esse ex eo profectam quod cumnatura christianae religionis omnino congrueret, quippe quaeesset religio amoris. Cultum ergo huiusmodi non inde exordiumsumpsisse dicendum est, quod a Deo sit privatim patefactus,neque repente in Ecclesia exstitisse; sed e fide vivida fervidaquesponte effioruisse pietate, qua homines, supernis cumulatimuneribus, in adorandum Redemptorem et gloriosaeius vulnera erant affecti, immensi amoris eiusdem quasi testimoniaperfringentia animos quam maxime. Proinde, ut patet,ea, quae S. Margaritae Mariae revelata sunt, nihil novi doctrinaecatholicae attulerunt. Earum autem momentum in eo est, quodChristus Dominus — Sacratissimum Cor suum ostendens —modo extraordinario et singulari mentes hominum ad mysteriumamoris misericordissimi Dei erga genus humanum contemplandumcolendumque advocare voluit. Hac siquidem peculiarimanifestatione Christus Cor suum expressis ac repetitis verbisindicavit tamquam symbolum, quo homines ad cognitionem etagnitionem amoris sui allicerentur ; simulque tamquam signumet pignus constituit misericordiae et gratiae pro Ecclesiae necessitatibusnostrorum temporum.Praeterea hunc cultum ex ipsis christianae doctrinae dimanareprincipiis, eo aperte demonstratur, quod Sedes Apostolicaprius approbavit hoc sollemne liturgicum quam scripta S. MargaritaeMariae; nam, non proprie rationem habens privataecuiusvis patef actionis divinitus patratae, sed fidelium votis benigneobsecundans, Sacrum Consilium religionis ritibus praepositum,decreto die xxv mensis Ianuarii anno MDCCLXV lato,et a Decessore Nostro Clemente XIII die vi mensis Februariieiusdem anni approbato, Episcopis Polonis et Romanae Archiconfraternitatia Sacratissimo Corde Iesu, quae vocatur, festumliturgicum concessit celebrandum; quod quidem ApostolicaSedes eo consilio fecit ut hoc modo ampliaretur cultus iam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!