12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 599Codice Iuris Canonici regentur. Quod vero ad clericos attinet, censemusut, erecta Ecclesia Valadarensi, qui in territorio novae dioecesis domiciliumhabeant, ii censeantur eidem, tamquam proprius clerus, assignati.Documenta item et quae ad novam Sedem pertinent, quam citofieri potest eius Curiae mittantur, ibique religiosa cura in tabularioserventur. Ceterum volumus ut haec Nostra decreta venerabilis FraterArmandus Lombardi exsequi studeat, cui omnes potestates agendae reiconcedimus, etiam alii viro delegandas, si visum fuerit, dummodo inecclesiastica dignitate constituto. Peracto vero negotio, idem documentaexaranda curet, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialemcito mittet. Quod si fiat ut eo tempore, quo ea, quae praecepimus,sint peragenda, alius eidem Nuntiaturae in Brasilia praesit,ei haec oneri erunt.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efiicacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cumper has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavispraeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sivemanu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitateconstituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eademomnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. QuaeNostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui SummorumPontificum iussa non fecerint.Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Februarii, annoDomini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, Pontificatus Nostriseptimo decimo.CELSUS Card. COSTANTINI © Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZAS. R. E. Cancellarius S. Congr. Consistorialis a SecretisHamletus TondiniApostolicam Cancellariam Regensf Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost*.Loco © PlumbiFranciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.In Ap. Cane. tab.. vol. LXXXXII, n. 51.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!