25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

177 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. VIII. 178

CAPUT VIII.

1. Et fuit anno sexto, mense sexto, die quinto

mensis, ego sedebam (ad verbum sedens) dotni meae,

et seniores Iehudah sedentes coram facie mea. Et

cecidit super me illic manus dominatoris Iehovae.

Non dubium est quin hic narretur prophetica

Visio. Neque enim propheta Hierosolyinam devectus

est, neo locum mutavit: neque etiam fuerunt apud

ipsum seniores Iehudah: sed visus est sibi abripi a

Dei spiritu, ut cerneret pollutiones quibus templum

Iudaei profanaverant. Dicit autem se domi fuisse

quum oblata haec fuit visio: et tarnen fieri potest

ut in agro ambulaverit. Non igitur iam narrât

rem gestam, sed simpliciter docet quomodo apparuerit

Deus, et adiungit circumstantias. Per seniores

enim Iehudah non intelligo captivos, sed qui habitabant

tunc Hierosolymae, nempe ut testes essent

huius prophetiae: atque ita erepta illis fuit omnis

excusatio, et erroris praetextus. Tempus etiam exprimit,

quo haec visio fuit oblata, nempe annum

sextum, quem numerat ab exsilio Iechoniae, sicuti

visum fuit capite primo. Interfuit ergo annus unus

et duo menses inter primam visionem quae tunc

exposita fuit, et banc quae nunc tractanda est.

Quüm ergo elapsi essent quatuordecim menses,

rursus apparuit Deus prophetae suo. Haec temporis

circumstantia minime supervacua est. Nam

nine apparet quanta fuerit populi obstinatio. Propheta

quemadmodum dixi, annos numerat ab exsilio

regis. Solebant autem a iubilaeo annos numerare:

nunc autem rénovât luctum cladis illius, quum rex

ignominiose tractus fuit tanquam vile mancipium,

et serviliter fuit vexatus apud hostes. Quum ergo

propheta hao annorum supputatione humiliet Iudaeos,

hinc apparet quam indomabilis fuerit eorum

pervicacia, quod non resipuerint tarn duriter castigati.

Sed videbimus fuisse correptos prodigioso

furore, ut abiecto Dei cultu coacervarent undique

novas idololatrias, et templum inficerent suis abominationibus.

Vidimus apud Ieremiam in urbe

ipsa Ieru8alem et in templo fuisse eversum Dei

cultum. Nam libabant opificio coeli, ubi alii vertunt

reginam: sed exposuimus locos illos debere

intelligi de omnibus stellis. Quum ergo suffitum

facerent opificio coeli, deinde hinc inde accerserent

sibi idola, et polluèrent se omnium gentium superstitionibus:

ostendit propheta noster adeo non fuisse

tactos ullo sensu poenarum, ut in deterius prolapsi

sint ex quo Deus coepit manum suam contra ipsos

ex8erere. Perinde enim erat ac si e coelo vindicem

se ostenderet illarum superstitionum. Habemus ergo

causam cur propheta annos hic designet, et menses,

Calvmi opera. Vol. XL

et diem ipsum quintum mensis, nempe ut Iudaei

magis convicti teneantur suae pertinaciae, quod

nullis poenis revocati fuerint in viam, sed luctati

fuerint diabolica sua obstinatione contra Deum.

Dicit manum Dei cecidisse. Per manum non simpliciter

intelligo prophetiam, ut alii, sed virtutem.

Videtur enim nimis -restrictus esse sensus ille, quod

ceciderit prophetia: deinde loquutio ipsa friget.

Atqui de potentia Dei hoc convenienter dicitur.

Perinde igitur est ac si profiteretur se non afferre

quidquam suum, quia exuerit quodammodo hominem

dum potentia Dei in ipso regnavit. Opponitur

itaque haec virtus Dei omnibus humanis facultatibus.

Sequitur,

2. Et adspexi, et ecce similitudo (vel imago)

tanquam adspectus ignis: ab adspeäu lumborum infra,

ignis: et a lumbis eius sur sum tanquam adspectus

splendoris, tanquam figura Chasmal (vel electri).

Alii vertunt angelum, sed perperam meo iudicio.

Nam j'y proprie significat colorem : et ego

refutavi iam errorem ilium primo capite: qualis

fuerit color Chasmal mihi non constat, ideo sequor

receptam sententiam, nempe fuisse aliquid simile

electro. Iam dicit propheta se vidisse similitudinem,

vel imaginem compositam ex duabus partibns. Nam

a lumbis infra erat quasi ignis: supra autem erat

splendor. Per vocem mon non dubito quin significet

hominis imaginem. Apparuit igitur Deus servo

suo sub aliqua imagine: nee displicet fuisse figuram

hominis, quia si alia fuisset figura, haud dubie propheta

non tacuisset. Iam autem vidimus Deum

induisse hominis formam: et ita se repraesentavit

in persona unigeniti filii sui, ut dictum fuit, et

videbimus rursum capite decimo. Haec igitur similitudo

est de qua propheta loquitur: sed utitur hac

voce consulto, ut sciamus non fuisse verum et solidum,

vel substantiale quod vocant corpus. Quod

ergo propheta adspexit figuram vel similitudinem,

hoc factum fuit duntaxat nuda visione, non quod

Deus tunc corpus induerit: et de hac re etiam

fusius disserui cap. 1: et paulo post aliquid rursus

perstringam. Iam quod dicit partem alteram figurae

fuisse igneam, in altera autem fuisse adspectum

splendoris videtur hie exprimere quid sperare debeant

Iudaei, ubi tandem cognoverint Deum propinquum

a quo putabant se longissiine abesse, nempe

quum tarn audacter legem eius, et omnes prophetias

contemnerent. Quantum ad splendorem spectat, significatur

Dei maiestas, et incomprehensibilis gloria.

Nam si splendor solis oculos nostros perstringit,

quid fiet si conemur penetrare usque ad immensum

illud lumen, cuius sol vix exigua est scintilla?

Quum ergo dicit Ezechiel in similitudine fuisse

splendorem supra lumbos, haud dubie ostendit quam

12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!