25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

127 PRAELECTIONES 128

filios suos (Lament. 4, 10). Certe ille est satis

idoneus testis. Dicere ergo nusquam reperiri id

fuisse factum, perinde est ac si reiicerent testimonium

Ieremiae. Deinde id ipsum minatus fuerat

Deus per Mosen: neque potest eludi locus ille,

quia pondus est in verbis, Viri delicati apud vos,

et qui lautitiis assueti sunt, inquit, filios suos comedent:

vir invidebit uxori sinus sui, ita ut non partiatur

cibum ilium nefarium cum ilia. Deinde furtim

absumet et vorabit carnem filii sui, ita ut

nullam partem distribuât alteri (1. 1. 53). Quum

Moses ita loquitur, certe non intelligit fore intestina

dissidia, ut discipuli insurgant contra magistros,

magistri etiam discipulos opprimant, quemadmodum

Hieronymus ludit. Sed necesse est accipere verba

ut sonant, nempe non fore Deum vulgaribus et

usitatis poenis contentum, ubi ad extremum usque

impietatis et scelerum conscenderint Iudaei: quia

prodigiosis modis in ipsos animadvertet. Hoc ergo

nunc, minatur Ezechiel: nee mirum est prophetas

ex Mose sumere tales formulas, quia ne spernerentur

eorum vaticinia, loquuti sunt verbis Mosis

potius quam novo sermone. Nunc ergo statuendum

est, secundum literam ut loquuntur, prophetam minari

Iudaeis quod hie legimus. Verum si quis nunc

obiiciat, saepius ergo id esse factum quod Deus fore

negat, quaerenda est solutio. Diximus autem quum

obsessi fuerunt Iudaei a Tito, talem rabiem fuisse

grassatam in quibusdam mulieribus, ut furtim filios

suos comederent. Atqui pronuntiat Deus se nunquam

amplius facturum. Respondeo non ita restringi

ad unum diem hoc genus vindictae, quin Deus

saepius eodem modo ulcisei potuerit Iudaeos. Sed

hoc alibi non legitur fuisse factum. Quanquam

enim in tragoediis immanitas ilia narratur, quod

dati in cibum fuerint liberi parentibus, tarnen nusquam

exstitit ilia barbaries, ut pater sciens et volens

filium suum comederet. Ergo fuit illud singulare

in Iudaeis. Quod autem semel exsequutus

fuerat Deus hanc vindictam per Chaldaeos, non

fuit obstaculo quominus iterum saevierit eius vindicta

simili modo, quum scilicet punire voluit extremam

defectionem illius populi. Nam quamvis tempore

Ezechielis omnia essent valde corrupta : scimus

tamen ubi tandem reiectus fuit Dei films, Iudaeos

omnes spes sibi abscidisse, ut locus non esset inisericordiae

Dei. Non mirum igitur est, si iterum

passus fuerit filios vorari a patribus, quemadmodum

nunc minatur patres ita fore rabidos, ut ne visoeribus

quidem propriis parcant. Nescio cur Hieronymus

excogitaverit hie discrimen, quod prorsus

futile est. Dicit enim ubi aliquid honestum fit et

decorum adscribi Deo: ubi autem res ipsa turpis

est, Deum a se avertere illam infamiam. Nam

quum hic de portento agatur, non dicit Deus, ego

faciam ut populus comedat filios: sed dicit, patres

filios suos comedent, et fily patres suos. Atqui

nihil in hoc commento solidum est, quia crudelitas

quam exercuerunt Ghaldaei adversus Iudaeos, non

fuit certe res vel honesta vel decora: et tamen

Deus sibi ipsi adscribit quidquid fecerunt Chaldaei.

Deinde, quid turpius fuit incestu Absalom, dum

uxores patris sui stupravit, neque id modo, sed

clangore tubae voluit totum populum esse testem

flagitii sui? Et tamen quomodo loquitur Deus?

Ego faciam coram sole hoc, inquit. Videmus ergo

virum ilium non fuisse exeroitatum in scripturis:

et tamen nimis licentiose iactasse sua commenta.

Non fuit certe in illo homine vera religio. Ego

non sine causa vos admoneo. Nam periculum esset

ne multi fallerentur, nisi essent admoniti fuisse ingenium

illud plenum ostentationis et arrogantiae.

Dicit ergo, patres comedent filios in medio tui: hoc

certum est fuisse impletum. Loquitur quidem Ieremias

de mulieribus, sed viros comprehendit. Dicit

enim feminas miséricordes: non dicit matres simpliciter,

sed quae erant prae aliis humanae. Scimus

autem maternum affectum esse teneriorem. Atqui

quum matres et quidem miséricordes vorarunt filios

suos, illud fuit ultimum portentum. lam addit,

faciam igitur (nam copula hie debet resolvi in expletivam

particulam) faciam igitur in te iudicia, hoc

est, hoc modo re ipsa ostendam me esse iudicem

et dispergam cunctas reliquias tuas ad quemlibet

ventum. Hie talem fore dissipationem significat, ut

nullum maneat corpus populi vel nomen. Spes

autem ilia poterat fovere et sustentare utcunque

Iudaeos, si adhuc relictum fuisset nomen aliquod

et corpus populi. Ubi autem pronuntiat Deus fore

tanquam quisquilias, quae dispergentur ad quemlibet

ventum, ita tollit omnem spem restitutionis,

nempe in praesentia. Scimus enim fuisse aliq^iem

numerum residuum: sed oportuit minari talem interitum

antequam spem aliquam faceret Deus suae

misericordiae. Quum dicit, ad quemlibet ventum,

significat ad quaslibet plagas. Nam prout flat unus

aut alter ventus, ita etiam fertur pulvis, feruntur

quisquiliae in diversas partes. Sequitur,

11. Propterea vivo ego, dicit dominator Iehopah,

Si non propterea quod sanctuarium meum polluisti

(hoc est, sicut polluisti sanctuarium meum) in omnibus

detestationibus tuis, et in omnibus abominaiionibus

tuis:

12. Etiam ego diminuant (alii vertunt confringam),

et non parcet oculus meus, et etiam ego non

miserebor (non ignoscam).

Hic Deus iterum clarius exprimit cur tantopere

ardeat ad sumendam vindictam, nempe quia corrupta

fuerat apud Iudaeos religio, et templum eius

fuerat violatum, ut eras dicemus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!