25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

173 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. VII. 174

propheta noster, Bed haud dubie ostendit fallacem

esse illam securitatem, dum templum opponunt ipsi

Deo: quasi vero templum esset clypeus ad repellendam

eius vindictam. Habitabat quidem Deus in

templo, sed haec conditio fuerat addita, ut pure

illic invocaretur. Quum autem pollutum fuit templum,

Deus ab ipso recessit, ut postea videbimus.

Hac ratione propheta dicit venturos hostes qui polluant

et contaminent sanctuaria populi. Hactenus

ergo non loquutus est de templo, sed iam adiungit

templum, ne temere Iudaei obtendant Dei nomen,

ac si tenerent ipsum sibi affixum. Sequitur,

25. JExcidium venit, et quaerent pacem, et non

(hoc est, et nulla erit pax).

Confirmât eandem doctrinam. Dicit ergo excidium

venisse. Iam adiungit nullum fore pacem.

Haec confirmatio non fuit supervacua. Semper

enim tergiversando sperant homines se aliquid proficere:

ita captant latebras quum Deus protrahit

ipso8 in lucem. Deinde fingnnt sibi multas spes

salutis, ubi Deus tenet quasi constrictos. Quoniam

ergo homines ita sunt lubrici, et captando effugia

videntur sibi Deum et eius indicia eludere, propheta

dicit, quantumvis quaerant pacem, nullam ipsis fore,

nempe ut non dubitent de excidio vel excisione, cuius

meminit. Sequitur,

26. Calamitas super calamitatem veniet, et rumor

super rumorem erit: et quaerent visionem a propheta

(vel eo quod non sit propheta), et lex transibit (id

est, evanescet) a sacerdote, et consilium a senibus.

Hie pluribus verbis explicat propheta qualis

futura sit clades, cuius ante fuit praeco. Et iterum

excutit Iudaeis omnem materiam spei, et ostendit

frustra eos hue vel illuc circumspecturos, quia ©eus

omni auxilio ipsos destituet. Haec est summa.

Ideo dicit calamitates venturas, et quidem ut aliae

alias sequantur. Hoc modo admonet Iudaeos frustra

securitatem captare, ac si unius mali exitu iam defuncti

essent. Nam impii simul ac Deus manum

8uam retrahit videntur sibi elapsi ex omni molestia:

et ideo Deum securius spernunt. Nam fingunt

quodammodo cum ipso esse transactum: quemadmodum

si debitor summulam persolverit suo

creditor], ubi obtinuit relaxationem, securus est: ita

etiam reprobi obdurescunt ubi Deus aliquas inducias

ipsis concedit. Putant enim se cum ipso habere

pactum, ne amplius ipsis sit molestus. Propheta

autem denuntiat tantam fore congeriem malorum

ut calamitas una habeat multas comités, quia

non desinet Deus mala malis addere. Adiungit,

rumor super rumorem. Hoc refertur ad materiam

trepidationis, ubi scilicet vulgantur rumores de

bellis, de crudelitate hostium. Quum ergo Iudaei

surdi essent et stupidi, propheta denuntiat Deum

fore continuum in exercendis vindictis, ut calamitas

una sit duntaxat praeludium alterius, donee centies

perierint potius quam ut Deus ipsos elabi impune

sinat. Postea adiungit, quaerent visionem. Hie

ostendit propheta rursus nudatum iri Iudaeos omni

auxilio. Etsi enim Deum audacter spernebant, scimus

tarnen improbe abusos fuisse eius nomine.

Nam sic exuerant omnem verecundiam, ut non

dubitarent Deum et omnia eius dona habere ludibrio.

Ultimum ergo in malis refugium erat quaerere

visionem, hoc est sciscitari quidnam facturus

esset Deus. Ideo dicit, quaerent visionem a propheta.

Yidetur mihi asperior esse loquutio, quod quaerent

a propheta visionem, quia nihil subiicitur nisi de

sacerdote et de senibus. o interdum ubi verbis

coniungitur accipitur negative: nescio an possit

ferre linguae proprietas, ut dicamus quaerent visionem

nee erit propheta. Et tarnen tunc sensus melius

flueret, si negaret Ezechiel fore ullos prophetas.

Nam hoc est signum derelictionis, ubi non occurrit

ulla consolatio, quae nos in malis sublevet. Ideo

ecclesia in Psalmo (74, 9) conqueritur se redactam

in ultimas angustias, quod nullus propheta appareat,

Signa nostra non videmus, nee est inter nos propheta.

Et certe hoc voluit Ezechiel frustra quaesituros

esse prophetam Iudaeos, quia Deus auferet

ab ipsis donum illud. Quantum igitur ad rem

spectat, nulla est ambiguitas, sed loquutio, ut dixi,

paulo est obscurior. Summa est, quum putent

Deum sibi esse adstrictum, ut nunquam destituât

eos visionibus, quae in solatium sint paratae, hoc

iam bono spoliatum iri: et quum destituti fuerint,

nihil ipsis restare, nisi illam excidionem, de qua

loquutus est. Reliqua differemus in crastinum.

Coepimus heri exponere sententiam prophetae,

ubi denuntiabat Iudaeis quod minime timebant,

venturum scilicet tempus, quo Deus prophetis ipsos

destitueret. Quoniam autem solitus fuerat Deus

populum ilium regere per consiliarios, et sacerdotes,

et prophetas: ideo dicit periturum esse consilium a

senioribus, et a sacerdotüms legem. Quantum ad

prophetas spectat, dicit frustra Iudaeos scisoitaturos

ab illis quaenam sit Dei voluntas. Summa est,

quum Deus semper populum ilium gubernasset,

fore miseram dissipationem, quia nulla amplius

doctrina fulgebit, sed erunt demersi in tenebris

ignorantiae. Haec autem gravissima fuit comminatio,

quia in extremis malis non vulgare tarnen

est solatium, ubi Dominus verbo suo nobis affulget.

Hinc enim erigimur ad patientiam : deinde mitigantur

dolores quum gustamus spem aliquam veniae,

et Deus testatur se nobis fore propitium. Ubi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!