25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

657 IN DANIELEM. CAP. IV. 658

quia narratio haec frigida esset, imo inutilis, nisi

iam aliquid diceremus de re ipsa, necesse est aliquid

attingere: reliqua differentur. Iam principio

sab figura arboris designates fuit ipse Nebuchadnezer,

non quod omnes regis partes praestaret,

sed quia Deus in hunc finem constituit imperia in

mundo, ut sint quasi arbores, ex quarum fructu

vescantur cuncti mortales, et sub quarum etiam

umbra quiescant. Adeo autem viget haec Dei ordinatio,

ut tyran ni quantumvis longe absint a recta

et moderata dominatione, tarnen velint nolint, cogantur

esse arbores; quia praestat vivere sub saevissimo

tyranno, quam sine aliquo regimine. Fingamus

omnes aequali esse loco: quid tandem pariet

talis anarchia? Nemo enim vellet aliis cedere:

quisque experietur quantum valeat : ita summa erit

et praedandi, et rapiendi, et fraudandi, et occidendi

etiam licentia: denique laxatae erunt habenae omnibus

hominum cupiditatibus. Ideo dixi tyrannidem

meliorem esse, et posse aequius tolerari quam anarchiam,

ubi scilicet nullum est imperium, nemo est

qui praesit et contineat reliquos in officio. Itaque

nimis argute philosophantur qui putant hie describi

regem eximiis virtutibus praeditum. Neque enim

talis fuit iustitiae et aequitatis praestantia in rege

Nebuchadnezer. Sed principio voluit Deus sub

hac figura ostendere, quo consilio mundum regi

velit politico aliquo ordine, et ideo praeficiat reges

et monarchas et alios inagistratus : deinde voluit

etiam seoundo ostendere, quamvis tyranni et alii

principes qui obliviscuntur officii sui, non praestent

quod illis divinitus iniunctum erat: lucere tarnen

semper gratiam Dei in omnibus imperiis. Tyranni

conantur exstinguere omnem lucem aequitatis et

iustitiae, et miscere omnia: sed Dominus interea

ipsos retinet arcano et inoomprehensibili modo, uti

cogantur aliquid utile praestare humano generi,

veiint nolint* Hoc ergo tenendum est ex figura

vel imagine arboris. Iam quod additur, aves coeli

habitasse in ramis : deinde, bestias vixisse ex pabulo,

hoc ad homines referri debet. Etsi enim sentiunt

aliquid commodi bestiae agri ex ordine politico:

tarnen scimus in favorem hominum ordinatam fuisse

politiam a Deo. Non dubium igitur est quin totus

sermo sit metaphoricus : imo proprie loquendo est

hie allegoria: quoniam allegoria nihil aliud est,

quam continua metaphora. Si tantum pinxisset

regem sub figura arboris Daniel, fuisset metaphora:

sed ubi prosequitur suam translationem

continuo tenore, iam sermo est allegoricus. Dicit

igitur, bestias agri habitare sub arbore, quo­

niam praesidio magistratuum tegimur: alioqui

nullus solis aestus ita torret et adurit miseros homines,

quam si nudati essent hoc umbraculo, sub

quo Deus voluit ipsos quiescere. Aves etiam coeli

nidulantur in ramis et frondibus: Quidam nimis

Calvvni opera. Vol. XL.

subtiliter distinguunt inter aves et inter bestias.

Mihi sufficit, hoc a propheta notari, homines cuiuscunque

sint ordinis, tarnen sentire non parvam utilitatem

ex principum tutela: quia si destituerentur

hoc adminiculo, satius illis esset vivere inter feras

bestias, quam sese mutuo conficere. Id autem necesse

esset, si reputamus quanta superbia omnibus

ingenita sit, et quam caecus sit nostri amor: deinde,

quam furiosae sint libidines. Quum ergo ita sit,

Deus in hoc somnio ostendit, cuiuscunque simus

ordinis, tarnen nobis opus esse praesidio magistratuum.

Et per pastum et escam, et per umbraculum

significat varias esse utilitates, quae nobis redeunt

ex ordine politico. Posset enim quispiam obiicere,

sibi opus non esse magistratu hac vel in ilia re:

sed si excutimus omnes vitae necessitates, reperiemus

omnino nobis necessarium esse hoc Dei beneficium.

Iam quod additur, altitudinem eius fuisse

magnam : deinde ipsam crevisse ut pertingeret usque

ad coelos, et adspectus eius sese extenderet ad extremos

terrae fines, hoc restringitur ad monarchiam

babylonicam. Fuerunt enim tunc alia imperia in

mundo: sed quorum conditio vel tenuis erat vel

saltern mediocris. Sic autem tunc dominabantur

Chaldaei, ut nemo principum ad tantam magnitudinem

et potentiam accederet. Quum ergo tarita

esset eminentia in rege Nebuchadnezer, non mirum

est quod hie describitur altitudo arboris, quae pertigerit

ad coelum : deinde, altitudo quae fuerit spectabilis

usque ad extremum terrae. Quod autem per

medium terrae quidam ex Rabbinis vult notari Babylonem,

quod fuerit sub eadem linea, vel paralello,

suo quo sita erat Hierosolyma, nimis est insipidum.

Et qui dicunt Hierosolymam esse meditullium terrae,

pueriliter labuntur: quemadmodum tarnen Hieronymus,

et Origenes, et alii ex veteribus tenent hoc

quasi certum principium, quod medium terrae sit

Hierosolyma. Putant enim sitam esse in medio

mundi, sed digni sunt Cynici ludibrio, qui quum

esset rogatus ut medium terrae indicaret, tetigit

baculo suo terram, quae erat sub pedibus: deinde

quum alter contra obiiceret, non esse umbilicum

terrae, Tu metire, inquit, terram. Sed quod ad

Hierosolymam spectat, certum est nihil posse deprehendi

quale illi fingunt. Iam ille superbus Barbinel

voluit etiam videri philosophus: sed nihil

magis est insipidum Iudaeis, quoties ex grammatica

sua egressi sunt: et Dominus ita eos excaecavit, et

in reprobum sensum tradidit, ut voluerit esse specula

horrendae caecitatis, et prodigiosi stuporis: et

in re parva et minuta ostendit ille nebulo suam

insulsitatem. Iam quod dicitur, ramos eius fuisse

pulchros, et fructum eius fuisse copiosum, hoc referri

potest ad communem vulgi opinionem. Scimus

enim perstringi oculos splendore principum. Nam

si quis prae aliis excellit magna potentia, omnes

42

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!