25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

81 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. HI. 82

9. Tanquam adamantem fortiorem lapide (vel

saxo) posui frontem tuam: ne timeas ipsos, et non

frangaris a facie (vel a praesentia) ipsorum, quia

domus rébellionis (non no de qua voce ante diximus)

sunt.

Praemonitu8 fuit Ezechiel de populi obstinatione,

imo desperata improbitate. lam Deus ipsum confirmât,

ne despondeat animum, ubi viderit certamen

sibi fore cum tarn perditis ac deploratis hominibus.

Quid enim hoc aliud erat quam confligere cum lapidibus?

Si iussus fuisset Ezechiel montem ferire,

tantundem erat ac dum iussus est verba facere

apud talem populum. Opus ergo hac confirmatione

habuit, nempe frontem eius fore adamantinam contra

populi duritiem. Si sperasset plus fructus ex labore

suo, forsan ipsa facilitas fuisset causa pigritiae.

Fiducia enim facit nos remissiores ubi opus quod

in manibus est, non est laboriosum nee difficile.

Propheta ergo fuisset frigidior, si certo persuasus

populum fore docilem, quum esset secure aggressus.

Ergo Deus ipsum excitât quum loquitur de obstinatione.

Sed quemadmodum utile fuit prophetam

concipere quam ardua esset provincia, ad quam

obeundam vocatus fuerat: sic etiam oportuit armari

Dei virtute : quia alioqui facile fuisset succumbere

difficultati. Haec ratio est cur Deus nunc subiiciat,

se dédisse Uli frontem robustam et faciem robustam

contra faciem et frontem populi. Caeterum, hoc

modo admonitus fuit aliunde sperandam esse fortitudinem,

ne vires proprias expenderet, sed pateretur

se gubernari a Dei spiritu. Nam ubi tantum

reputamus qualis et quanta sit nostra facultas, facile

nobis est difffuere et liquescere, vel saltern flaccescere,

ne tarn viriliter exsequamur munus nostrum.

Deus ergo alio prophetam suum revocat, quum dicit

se Uli dédisse faciem: quasi diceret ipsum non militare

propriis viribus, sed armari coelesti virtute.

Quanquam autem hoc in privatum Ezecbielis usum

semel dictum fuit, ad nos omnes pertinet. Sciamus

itaque quum Deus nos ad munus docendi vocat,

nequaquam debere nos operis effectum metiri facultatis

nostrae modulo, vel expendere quid possimus,

sed recumbere in adventitiam virtutem, quam Deus

hic non supervacuis elogiis extollit. Quisquis ergo

agnoscet Deum sufficere ad superanda omnia obstacula,

fortiter se accinget ad opus. Qui autem

aestimandis suis viribus immorabitur, non tantum

debilitabitur, sed etiam prorsus concidet. Interea

videmus hic nos ad humilitatem et modestiam in-

8titui, ne quid scilicet arrogemus propriis viribus.

Hinc enim fit, ut multi dum pleni sunt, imo turgent

confidentia, tantum proiiciant meros ventos.

Ergo discamus petere a Deo solo fortitudinem quae

nobis deest. Neque enim praestantiores sumus quam

Ezechiel. Si ilium oportuit spiritu Dei roborari,

Calvini opera. Vol. XL.

hoc multo magis hodie nobis necesse est. Postremo

hinc colligimus quamvis insurgat totus mundus

contra servos Dei, tarnen virtutem eius fore superiorem,

quemadmodum apud Ieremiam vidimus,

Pugnabunt contra te, sed non praevalebunt (1, 19).

Ergo non est cur nos terreant violenti omnium

hostium impetus: «t quamvis mundus tumultuetur,

non est tarnen cur trepidemus: quia semper virtus

Dei in nobis erit potentior. Ideo additur tanquam

adamantem fortiorem lapide, inquit, posui te: ergo ne

timeas. Dicit Deus se posuisse frontem prqphetae

instar adamantis, non quod certaverit propheta cum

populi improbitate vel audacia: sed quia Deus confidentiam,

qua praeditus fuit Ezechiel, opposuit populi

furiosae impudentiae. Ergo secundum hunc

sensum vocatur adamantina frons prophetae. lam

adiungit, ne timeas ab Ulis, et ne frangaris a facie

vel praesentia ipsorum. Videntur haec inter se

pugnare, ne frangatur propheta et ne metuat, quum

tarnen excellât invicta fortitudine. Sed ita Deus

gratiam suam tempérât, ut semper stimulis opus

habeant fidèles, etiam quum ipsos animât ac suppeditat

vires. Deus ergo ita operatur in servis suis,

ut nihil agant nisi quatenus reguntur eius spiritu:

et tarnen opus simul habent eius doctrina, ut nunquam

exhortationes sint illis supervacuae. Profani

homines existimant nullum fore usum doctrinae, et

omnes exhortationes esse frivolas, si Deus ubi spiritu

suo nos agit non solum incipit, sed continuât

et perficit opus suum. Verum scriptura ostendit

optime haec duo inter se quadrare, nempe quod

Deus nos spiritu suo confirmât et reddit invictos:

interea autem inspirât virtutem suis exhortationibus,

et faoit ut apud nos vigeant et sint efficaces.

Hoc modo Deus ab una parte prophetam suum

roboravit, dando illi frontem adamantinam, et plus

quam saxeam, dando invictum animum: et tarnen

hortatur ne metuat. Videmus ergo ut intus suos

gubernet Deus, et tamen adiungat doctrinam tanquam

instrumentum spiritus sui. Tandem addit,

quia domus rébellimiis sunt, vel quamvis sint. Particula

pnim '0 saepe adversative ponitur, ut alibi

dictum est. Si tamen accipere libeat in proprio

sensu, non male conveniet, quia domus rébellionis

sunt: quasi dictum esset, prophetae non esse timendi

causam, quia mature fuerit praemonitus, et nihil

novum accidet. Solemus enim terreri novitate ut

plurimum. Ubi autem meditati sumus quod accidit,

non turbamur, imo neque subsistimus, neque haesitamus.

Quia ergo iam didicerat propheta domum

Israelis rébéllem esse, ideo perrexit, quia nihil novum

vel insolitum expertus est. Sequitur,

10. Et dixit mihi, Fili hominis, omnes sermones

meos quos loquor ad te sume in corde tuo, et auribus

tuis audi.

6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!