25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

23 PRAELECTIONES 24

Nunc iste Ioiachin statim transiit ad regem Nabuchadnezer,

et captus fuit a principio regni. Regnavit

enim très vel quatuor menses duntaxat. Postea

ultimns rex Zedechias impositus fuit libidine regis

babylonii. Videmus ergo confioi annos viginti novem.

Adde spatium illud quo regnavit Ioacbin :

ita minime dubium est quin fuerit annus tricesimus

a decimo octavo regni losiae. Eodem anno lex

Dei reporta fuit, verum est: sed propheta hic se

accommodât ad receptam legem et consuetudinem.

Nunc veniendum est ad consilium Dei, cur Ezechielem

sumpserit sibi prophetam. Triginta quinque

annis iam nop cessaverat Ieremias clamare, sed

exiguo profectu. Quum ergo propheta se ita conficeret,

nempe Ieremias, voluit Deus hunc ei dare

adiutorem. Nee certe parva fuit levatio, quum

Ieremias, qui Hierosolymae erat, intelligeret spiritual

sanctum consentienter loqui per os alterius.

Hoc enim modo obsignabatur Veritas doctrinae.

Nam decimo tertio losiae anno suscepit prophetae

munus Ieremias: restant anni octodecim: addamus

nunc undecim annos Ioiakim, erunt viginti novem :

deinde addamus unum annum, et quinque, habebimus

annos triginta quinque. Fuit autem dura

haec provincia, per annos triginta quinque assidue

vociferari, et apud surdos, imo etiam apud phreneticos.

Deus ergo ut succurreret servo suo adiunxit

socium, qui eadem apud Babylonios doceret quae

Ieremias non destiterat clamare Hierosolymae.

Profuit autem non tantum captivis, sed etiam reliquiis

populi, quae adhuc in urbe et terra manebant.

Quantum ad captivos spectat, necessaria illis fuit

haec confirmatio. Nam habebant illic pseudoprophetas,

ut vidimus cap. 29 Ieremiae. Erat enim

Achab filius Cholaiae, erat et filius Maasiae Zedechias:

illi quum superbe iactarent se praeditos

esse spiritu revelationis, pollicebantur mira populo:

ridebant eorum facilitatem, qui ita patriam suam

reliquerant: dicebant fuisse satius ad extremum

usque pugnare, et periclitari de vita potius, quam

se ultro abdicare ilia haereditate divinitus promissa.

Insultabant ergo captivis hoc modo. Deinde erat

etiam Semaiah Nehelamites, qui scribebat ad summum

sacerdotem Zephaniam, et eum obiurgabat

tanquam segnem vel mollem, qui non severe comprimeret

Ieremiam quasi arreptitium vel fanaticum,

qui falso sibi arrogaret prophetae munus. Quum

ergo diabolus haberet illic sua flabella, Deus opposuit

suum prophetam. Ergo videmus quam utile

fuerit, imo necessarium, illic Ezechielem fungi officio

prophetae. Sed utilitas doctrinae eius longius patebat,

quoniam qui Hierosolymae erant, coacti fuerunt

audire quid vaticinatus esset Ezechiel apud

Chaldaeos. Quum autem vidèrent eum subscribere

Ieremiae vaticiniis, fieri non potuit quin saltern

disquirerent quid hoc sibi vellet. Neque enim

naturaliter contigit, ut unus Hierosolymae, alter

vero in Chaldaqa sic quasi ex uno ore proferrent

sua vaticinia, ac si duo cantores alter ad alterius

vocem se8e componerent. Non potuit enim desiderari

melior nee concinnior melodia, quam apparet

in istis duobus servis Dei. Nunc ergo videmus, quorsum

spectet quod dicit propheta noster de annis.

Tricesimo igitur anno inquit: deinde quarto mense

(subauditur nomen mensis) et quinto die eram in

medio captivitatis. Antequam ultra progrediar, breviter

attingam quibus de rebus disserat Ezechiel.

Habet omnia fere communia cum Ieremia, ut diximu8:

sed hoc praesertim, quod denuntiat ultimam

cladem populo, quia non cessabant coacervare scelera

sceleribus, ut magis ac magis accenderent vindictam

Dei. Minitatur ergo, idque non semel, quia

tanta erat populi durities, ut non satis fuerit minas

Dei ter vel quater proferri, nisi assidue ipsas inculcaret.

Sed simul ostendit causas cur Deus

statuerit tarn severe agere oum populo suo: quod

scilicet contaminati essent multis superstitionibus,

quod inter se essent perfidi, avari, crudeles, pleni

rapinis: deinde luxuriae dediti, proiecti ad libidines:

haec omnia recitantur a propheta nostro, ut ostendat

viodictam Dei non esse nimis -asperam, quia

populus usque ad ultimum impietatis et omnium

scelerum cumulum pervenerat. Interea sparsim

gustum aliquem dat misericordiae Dei. Nam inanes

essent omnes minae, nisi occurreret aliqua gratiae

promi8sio. Imo vindicta Dei simul ao prodit in

medium, adigit homines in desperationem, desperatio

autem in furorem praecipitat. Quisquis enim tantum

apprehendit iram Dei, necesse est ut tumultuetur:

deinde instar rabiosae belluae cum Deo

ipso bellum suscipiat. Ideo dixi inanes esse omnes

minas absque gustu misericordiae Dei. Et prophetae

non alio consilio coarguunt homines, nisi ut

ad poenitentiam ipsos exstimulent: quod fieri non

potest, nisi statuant Deum posse sibi reconciliari

qui ab ipso alienati sunt. Haec igitur ratio est

cur propheta noster, ut Ieremias, ubi populum

obiurgat, simul temperet illam asperitatem interiectis

promissionibus. Vaticinatur etiam contra exteras

gentes, sicuti Ieremias, praesertim contra filios

Ammon, contra Moab, contra Tyrios, et Aegyptios,

et Assyrios. Sed a capite 40, uberius et plenius

tractat de restitutione templi et urbis. Ex professo

igitur illic pronuntiat novum fore statum populi,

ut floreat regia dignitas ab una parte, ut sacerdotium

recuperet pristinam suam excellentiam : et

usque ad finem libri de singularibus Dei beneficiis

disserit, quae speranda erant post finem 70 annorum.

Nam illud quod vidimus apud Ieremiam

memoria repetere convenit: quum pseudoprophetae

post triennium, vel quinquennium promitterent populo

reditum, veros prophetas praedixisse quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!