25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

259 PRAELECTIONES 260

Colligimus ex verbis prophetae ipsum fuisse

derisum, quum sese accingeret ad migrandum: deinde

clanculum nq^stu effoderet parietem, per quern

transiret cum suis sarcinis. Nam qui existimant

Israelitas sciscitatos esse quasi de re sibi incognita,

non satis considérant verba prophetae. Neque enim

frustra hie repetitur elogium illud domus rebeUis.

Si ex stultitia profecta fuisset haec interrogatio,

Deus non vocasset ipsos rebelles. Refertur igitur

hoc epitheton ad locum praesentem, et ita statuere

licet, per ludibrium quaesiisse a propheta Israelitas

quid illud sibi vellet. Visus enim est ipsis ludere:

ita Bubsannarunt. Et scimus quanta fuerit àudacia

illius gentis ad prophetas spernendos. Non mirum

igitur est, quum nacti essent plausibilem materiam,

si liberius insectati sunt quod agebat propheta.

Diximus enim heri fuisse illud quasi puerile spectaculum.

Ideo visi sunt Israelitae non absque ratione

respuere quod propheta agebat tanquam rem nihili.

Deus autem non patitur ita vilipendi servos suos.

lam insignierat prophetam nostrum, ut vocatio eius

deberet merito sancta esse. Quum ergo gestaret

Ezechiel certaa notas prophetici muneris, quanquam

primo adspectu actio eius non poterat existimari

séria, modeste tarnen debuit populus inquirere.

Nam quidquid a Deo scimus manare, reverenter

excipiendum est sine controversia. Si autem aliqua

est obscuritas, possumus mirari, possumus sciscitari :

sed quemadmodum dixi, semper praeire debet docilitas

et modestia. Quid autem Israelitae? sciscitati

sunt quorsum tenderet prophetae actio, sed ut

earn reiicerent quasi ridiculam. Hac igitur de causa

irascitur Deus, et pronuntiat se futurum severum

vindicem illius audaciae, quod insectati essent sanctum

prophetam. Ergo emphatice hoc legendum

est, quid tu fads? quasi dicerent prophetam desipere,

et frustra gestare vel parare illas sarcinas,

et parietem fodere, quia haec omnia nullius essent

momenti. Responsio autem quum ostendat graviter

Deum offensum fuisse talibus dicteras, satis demonstrat

non errore vel incogitantia fuisse sciscitatos,

sed mera protervia. Dicit enim, principis haec propJietia

est, et totius domus Israel, quae est in medio

ipsorum. Haud dubie regem intelligit, ut paulo

post videbimus: neque de quolibet rege indefinite

loquitur, sed Zedechiam désignât, ut etiam statim

liquebît ex circumstantia. Dicit igitur: hoc onus,

vel häne tristem prophetiam spectare ad principem,

et ad domum Israelis, quae habitabat Hierosolymae.

Probabile autem est quosdam ne inciderent in manus

hostium profugisse, quia tutum erat illis Hierosolymae

receptaculum. Captivi putabant se fuisse

male providos, quod non sequuti essent illos duces,

quia fuisset illis Hierosolyma tutum perfugium.

Hinc ergo maior tristitia ex captivitate. Ideo pronuntiat

Deus comprehendi Israelitas una cum rege

in hac prophetia. Yerum quidem est, commune

fuisse nomen omnibus Abrahae posteris. Nam duodecim

patriarchae progeniti fuerant a Iacob. Sed

tunc usus invaluerat, ut decern tribus retinerent

nomen Israel: tribus autem Iehudah haberet nomen

suumi proprium et peculiare. Fostea confirmât suam

doctrinam, quod sit illis in portentum. Hanc vocem

heri exposuimus, nempe prophetam fuisse positum

ante oculos loco signi, ita ut Deus repraesentaret

quod adhuc erat incognitum. Nam portenta vocantur

signa divinitus missa, ut futurum praesagiant

quod nemo putaret. Deus quidem ostendit saepe

quid facturus sit multis signis, sed vulgaribus : portentum

autem vocatur Signum extraordinarium, et

quod non potest censeri naturale. Sic ergo propheta

iubetur dicere Israelitis, se illis esse in portentum,

nempe ut proterviam excutiat, quae ut diximus

causa erat impii contemptus. Neque enim

illis religio erat, prophetam subsannare, eo quod

putarent aliquid proferre lusorium, ac si pueros

vellet de nihilo territare. Deus ergo ut Israelitae

tandem expergiscantur a suo torpore pronuntiat

servum suum esse illis portentum. Et ex ratione addita

colligimus quid sibi voluerit nomen portenti,

etiam hesterna lectione. Dicit enim, quemadmodum

feci ita fiet vobis, hoc est, serio tandem in vobis

implebitur quod putatis esse nunc lusorium. Propheta

enim visus est fabulam agere tanquam histrio :

et hac de causa fuit derisus. Nunc pronuntiat non

fore id fabulosum, quia non induent aliam personam

Israelitae, qui residui erant apud Iudaeos, atque

adeo rex ipse. Deus enim coget ipsos tandem sarcinulas

suas colligere, et furtim captare fugam per

tenebras noctis, quod etiam prosequitur toto versu :

in transmigrationem,- inquit, et in exsilium ibunt.

Quod ergo iussus fuit propheta sibi vasa conficere,

vel parare, fuit Signum exsilii de quo nunc loquitur.

Sed additur etiam explicatio secundae partis.

12. Et princeps qui in medio ipsorum est super

humerum portabit in tenebris, et ingredietur in pariete

quem effoderint ad educendum (vel offerendum) in

ipso: faciem suam occultabit, ne (ut non) adspiciat

oculo terram.

Diximus ostensa fuisse duo, nempe exsilium

populi, deinde clandestinam fugam: de hac trepidatione

nunc propheta iterum loquitur. Dicit ergo

non modo qui ex vulgo erunt aut faece populi fore

ita anxios, ut clanculum conentur effugere, et sarcinas

suas gestent: sed principem ipsum, hoc est

regem subiectum fore tantae ignominiae: ipse, inquit,

princeps gestabit humero. Sequuti quidem sunt

eum multi, ut vidimus, et tandem deprehensus fuit

cum magna caterva ut paulo post subiioiet propheta,

et in deserto Ievicho captus ab hostibus tractus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!