25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

207 PRAELECTIONES 208

cendo, Feci quemadmodum praeceperas (vel mandaveras)

mihi.

Haec sententia confirmât quod heri diximus de

paterna Dei sollicitudine erga fidèles. Docuit enim

propheta, antequam Deus permitteret Chaldaeis

urbem delere, praemissum fuisse angelum, qui sucourreret

electis, atque ita se opponeret nostium

truculentiae : ubi diximus tanquam in speculo nobis

monstrari, Deum in suis iudiciis ordinem hunc

tenere, ut semper praecedat paternus eius amor

erga fidèles, ne quid illis permittat acoidere, Disi

quod tandem cedat in eorum salutem. Hac ràtione

ergo nunc angélus dicit se fecisse quod mandatum

fuerat. Haud dubie autem angeli obsequium nobis

refertur, quod respondet Dei voluntati. Hinc itaque

colligimus pretiosam semper esse fidelium salutem

Deo : et ideo semper fore tutos et incolumes, quum

putabimus coelum terrae miseeri. Haec igitur

summa est. Nunc sequitur,

CAPUT X.

1. Et adspexi, et ecce super expansionem quae

erat super caput Cherubim tanquam lapis sapphiri,

sicut adspectus similitudinis solii, quod videbatur

super eos.

Hie refert propheta aliam visionem, quae multum

affinitatis habet cum prima, quam nobis retulit

primo capite: sed in alium finem tendit, ut postea

dicetur. Quoniam autem primo capite singula visionis

membra excussimus, ideo nunc ero brevior:

tantum perstringam quae ante fuerunt dicta, et

simul notabo quidquid erit diversum. Sed antequam

illuc descendam, tenendum est consilium Dei

in hac visione. Voluit ergo Deus testatum facere

Iudaeis, nihil amplius sibi fore cum ipsis commune,

quia in animo haberet relinquere templum, deinde

totam urbem incendio consumere. Sed ne haec

comminatio frigeret apud Iudaeos, ideo proposita

fuit formidabilis Dei maiestas, quae metum etiam

stupidis incuteret. Nunc venio ad verba. Dicit

se rursus vidisse super capita Cherubim solium, cuius

color erat similis sapphiro* Pro animalibus nunc

ponit Cherubim: nee tarnen dubium est quin animalia

ilia, de quibus ante loquutus est, fuerint

Cherubim. Sed quia nunc obiicitur visio in templo,

incipit familiarius Deus patefacere servo suo quod

ante erat nimis obsourum. Yiderat enim quatuor

animalia prope fiuvium Chebar, nempe in regione

profana. Quum ergo procul a templo abessent exsules

Iudaei et Israelitae, non mirum est. si Deus

non ita distincte appartient prophetae suo, quemadmodum

nunc facit ubi deductus est in templum.

Etsi enim locum non mutavit propheta, non tarnen

frustra visus est transferri Hierosolymam, et adspicere

quidquid in templo fiebat. Haec ratio est cur

nunc vocet Cherubim quae ante simpliciter vocavit

animalia. Diximus autem cur visi fuerint quatuor

Cherubim, quum tarnen duo tantum essent in sanctuario,

nempe quia Iudaei fere obtorpuerant in

crassa ignorantia. Desciverant pridem a studio

sincerae pietatis, et lux coelestis doctrinae ab ipsis

paene exstincta erat. Quum ergo tarn crassa esset

inscitia populi, ideo oportuit aliquid dari eorum ruditati,

quia non poterant aliter capere quod discendum

erat. lam simul dubium non est, quin Deus

oblique exprobraro illis voluerit turpem illam ignorantiam,

quia per ipsum non steterat, quominus

perspicerent in lege et templo quidquid utile erat

cognitu in salutem. Ubi ergo Deus mutat legalem

formam, minime dubium est, quin ostendat populum

ilium esse degenerem, ac si se ipsum transfiguraret.

Sed tenendum quoque memoria est quod

tunc dixi, nempe quatuor Cherubim oblatos fuisse

prophetae, ut ostenderet Deus se complecti totum

mundum sub suo imperio. Paulo ante vidimus Iudaeos,

quum veluti contracto callo putarent se iam

esse extra curam Dei, fuisse ita excaecatos, ut simul

colligerent Deum nullam gerere mundi curam.

Quum ergo Deum coelo includerent perversis suis

figmentis, ideo ostendit se moderari totum orbem,

et nihil moveri nisi arcana sua virtute. Quum ergo

ponuntur quatuor Cherubim pro duobus, perinde

est ao si Deus ostenderet se regnare per quatuor

mundi piagas, et potentiam suam hue et illuc extendi:

ideoque nimis impie Iudaeos imaginari terrain

ab ipso esse derelictam. Tertio notandum est

quod etiam tunc dictum fuit, quatuor capita tribui

ipsis Cherubim, ut ostenderet Deus angelicos motus

vigere in omnibus creaturis. Sed hoc postremum

repetam suo loco : ideo nunc breviter attingo.

Iam videndum cur propheta nunc dicat fuisse solium,

cuius color referebat sapphirum, et solium illud fuisse

super quatuor Cherubim: quia scilicet Deus habet

angelos suos praesto ad obsequium: ideo statuuntur

sub eius pedibus, ut sciamus eos non esse sui iuris,

sed Deo ita subesse, ut semper ab eius nutu pendeant,

et quocunque iusserit ferantur. Haec ratio

igitur est cur locati fuerint sub expansione ubi erat

solium Dei. Quod ad expansionem pertinet, nomen

est quo Moses utitur, quum narrât creationem mundi :

verterunt Graeci ax£pé

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!