25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

531 PRAELECTIONES 532

ventu Alexandri magni? de eius successoribus?

Longo tempore antequam nasceretur Alexander,

praedixit Daniel quid sit facturus. Deinde ostendit

regnum eius non fore diuturnum, quia statim

dividitur in quatuor cornua. Alia etiam quae commémorât

certo demonstrant, loquutum fuisse dictante

spiritu sancto. Sed huius quoque rei certior fides

potest concipi ex aliis narrationibus, quum scilicet

admonet quam varus miseriis obnoxia futura sit

ecclesia inter duos crudelissimos hostes, nempe regem

Syriae et regem Aegypti. Illic récitât eorum

foedera, deinde récitât hostiles ultro citroque incursus:

postea tot conversiones: quasi res ipsâs digito

monstraret, sic totum progressum exsequitur,

ut appareat Deum per os eius loqui. Hoc igitur

iam magnum est, et non poenitendi fructus, ubi

certo cognoscimus Danielem fuisse duntaxat Organum

Spiritus 8ancti, neque proprio instinctu quidquam

in medium protulisse. Iam quod illi parta

fuit autoritas, quo certior esset fides doctrinae eius

àpud Iudaeos, hoc etiam ad nos extenditur. Quam

enim pudenda est ac turpis ingratitudo, si non amplectimur

prophetam Dei; cui honorem déferre

coacti sunt Chaldaei, quos scimus et superstitiosos

fuisse et plenos fastu ao superbia ? Duae illae

gentes, nempe Aegyptii et Chaldaei prae aliis sibi

plaçuerunt. Nam putabant Chaldaei apud se esse

unicum domicilium totius sapientiae. Non fuissent

igitur admodum propensi ad recipiendum Danielem,

nisi res ipsa coegisset, ac extorta illis fuisset haec

•confessio, verum esse Dei prophetam. Iam quum

ita stabilita sit Danielis autoritas, de rebus etiam

ijpsis, quas tractat, aliquid dicendum est. Quantum

ad interpretationes somniorum spectat, prim urn

somnium Nebuchadnezer complectitur, quemadmodum

videbimus, rem omnium maximam, nempe

quidquid . est splendoris et potentiae in mundo,

evanescere: manere autem stabile unum Christi

regnum, nee aliam esse perpetuitatem. Quantum

ad secundum somnitim Nebuchadnezer pertinet, illic

certe 1 ädmiräbilis refulget constantia Danielis. Erat

enim res valde odiosa, summum totius orbis monarcham

ita deiicere, quemadmodum fecit : Tu eximis

te numéro hominum, et iam coleris instar Dei,

tù eris bestia posthac. Nemo est hodie qui audeat

tale aliquid profari apud monarchas, imq qui audeat

vel blande eos monere, si quid peccaverint.

Quum ergo Daniel intropide praedixerit regi Nebuchadnezer

quantum dedecus ipsum inaneret, certe

in eo prodidit tnemoràbile et rarum dbcumentum

suae constantiâe. Et hoc modo' etiam rursüs obsignata

fuit eius vocatio, quia haec fortitudo erat

ex spiritu Dei. Sed in seeunda parte insistere

praeeipue convenir ubi perspieimüs Deo cürae esse

suam ecclesiam. Extenditur quidem Providentia

Dei ad totum mundum. Nam si passerculus non

oadit in terram sine eius permissu, consulit haud

dubie generi humano. Ergo nihil fortuito nobis

contingit. Sed Deus in hoc libro lumen nobis accendit,

ut sciamus ecclesiam sie ab ipso gubernari,

ut singularem eius curam gerat. Si res unquam

fuerunt in mundo turbatae, ut possent coniieere

homines Deum in coelo dormire, et oblitum esse

humani generis, certe talis fuit conversio illorum

temporum, imo tot et tarn multipliées ac variae

fuerunt conversiones, ut etiam cordatissimus quisque

posset quasi evanescere, quum nullus esset

bellorum finis, et iam Aegyptii praevalerent, iam

essent alii motus in: Syria. Quum ergo omnia

sufsum ac deorsum verterentur, quale potuit iudicium

fieri, nisi mundum negligi a Deo, et miseros

Iudaeos spe sua deeeptos fuisse, quum putarent

Deum, sicuti fuerat liberator, ita perpetuum fore

custodem salutis suae? Nam quamvis gentes omnes

tunc communiter obnoxiae essent multis cladibus,

si tarnen Syri erant superiores Aegyptiis, tunc

abutebantur sua potentia contra Iudaeos, et Ierosolyma

patebat praedae, quasi esset victoriae merces:

si alii proelio victores erant, ulciscebantur suam in- *

iuriam, vel quaerebant compensationem apud Iudaeos.

Ita undique expilabantur miseri illi homines,

ut "multo deterior esset eorum conditio, postquam

reversi erant in patriam, quam si semper fuissent

exsuies, vel inquilini in aliis regionibus. Quum

autem admoniti essent de rebus futuris, fuit haec

illïs optima fultura, in quam reeumberent. Sed

hodie eiusdem doctrinae usus ad nos applicandus

est. Videmus enim quasi in speculo, vel in pictura,

Deum fuisse sollicitum de ecclesia sua, etiam quum

visus est eius curam abiecisse : deinde factum fuisse

eius consilio, ut Iudaei ita expositi fuerint hostium

suorum iniuriis. Sed ab altera etiam parte agnoscimus

fuisse mirabiliter servatos, et quidem maiore

et magis mirabili Dei potentia quam si quieti vixissent,

si nemo illis fuisset molestus. Haec igitur

nobis discenda sunt a septimo capite usque ad nonum.

Iam ubi Daniel numerat annos usque ad

Christi adventum, quam darum ac firmum hoc est

testimonium, quod licet nobis opponere contra Satanam,

contra omnes impiorum sannas: quando

certum est, librum Danielis fuisse versatum in manibus

hominum, antequam hoc accideret? Ubi igitur

numerat septuaginta hebdomadas, et dicit tunc

venturum esse Christum, veniant omnes profani

homines, et ingérant ac crêpent etiam plenis buccis

suam proterviam: tarnen convicti tandem iacebunt,

quod Christus sit ille verus redemptor, quem Deus

ab initio mundi promiserat, quia noluit eum manifestari,

nisi cum certa ilia demonstratione, cui nullam

habent parem omnes mathematici. Est igitur

hoc etiam observatu apprime dignum, quod postquam

Daniel de varus ecclesiae calamitatibus disse-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!