25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

595 PRAELECTIONES 596

gentibus: quid poterant apud se concipere? Nempe

nullam fore spem reditus, quia Deus extulerat eorum

hostes in tantam potentiam, ut eorum avaritia,

et crudelitas esset instar profundi gurgitis. Poterant

ergo Iudaei ita statuere, se esse demersos in summam

abyssuin, undo non posset sperari exitus.

Quum autem translatum esset imperium ad Medos

et Persas, quanquam libertas redeundi data illis

fuit, scimus tarnen exiguum numerum usum fuisse

hoc bénéficie, reliquos fuisse ingratos. Quidquid

sit, quum reversi essent pauci ex Iudaeis in patriam,

quotidie bellandum erat cum vicinis: ingerebantur

assiduae molestiae: ita quantum ad communem

sensum spectat, satius fuisset illis non

movere pedem ex Chaldaea et Assyria, et reliquis

partibus Orientis, quam ita habere infestos omnes

vicinos in patria sua. Tunc vero quum ipsi essent

tributarii, et haberentur fere pro mancipiis et quisqniliis,

atque contumeliosa esset ipsorum conditio,

adhuo eadem tentatio manebat. Si enim erant populus

Dei, cur non eatenus saltern eorum rationem

habebat, ut eos eximeret a tyrannide tarn saeva?

deinde ut tranquillos redderet et liberos a tarn varus

incommodis, et tarn multis etiam iniuriis? Ubi

autem regnum macedonicum successit, miserrimi

tunc fuerunt. Nam expositi erant in praedam singulis

fere diebus,. et omnia crudelitatis exempla in

eos édita sunt. Quod ad Romanos spectat, scimus

quam superbe in eos dominati fuerint. Etsi enim

Pompeius primo ingressu non spoliavit templum,

audacior tarnen deinde factus est: Crassus vero

paulo post nihil prorsus reliquit. Deinde horribiles

tandem clades et quasi prodigiosae sequutae sunt.

Quum ergo haec Iudaei colligerent, necesse fuit

illis offerri hanc consolationem, quod scilicet venturus

esset tandem redemptor, qui confringeret

omnia ilia imperia. Quod Christus vocatur lapis

excisus sine manibus hominum, deinde quod etiam

aliis elogiis insignitur, non possem nunc explicare.

Exposuimus quo consilio Deus obtulerit somnium

régi Nebuchadnezer de quatuor monarohiis,

et de imperio Christi quod finem allaturum illis

erat: nempe fuisse hoc factum non tarn ipsius regis

causa, quam ut reliquiae fidelium aliquid haberent

solatii et fulturae in maximis perturbationibus quae

ipsos manebant, et iam prope instabant. Quum

enim promissa illis esset redemptio, et magnificis

elogiis prophetae extulissent singulare illud beneficium

Dei, poterant concidere animis inter illas

revolutiones, quae postea sequutae sunt. Voluit

igitur Dominus illorum animos fulcire, ut inter

tales agitationes et turbas manerent tarnen constantes,

et patienter ac quietis animis exspectarent

redemptorem sibi promissum. Voluit interea Deus

reddere Chaldaeos omnes inexcusables: quia hoc

regis somnium ubique célèbre fuit, et tarnen nemo

fere profecit, quantum attinet ad regnum aeternum

Christi. Atqui hoc praecipuum erat caput in hoc

somnio, ut postea videbimus. Sed Deus inprimis

voluit consulere suis electis, ne desponderent animos

inter illas revolutiones, ut loquuntur, quae poterant

videri contrariae tot vaticiniis, quibus promissa fuerat

non simplex liberatio, sed etiam félicitas perpétua

et continua sub manu Dei. Tenemus igitur

nunc finem, quem Deus in hoc somnio spectavit.

Nunc expo8itio nobis tractanda est. Attigimus

quidem aliquas eius partes: sed Daniel ipse nobis

aperiet viam ut ultra progrediamur. Primum dicit,

36. Hoc est somnium: et interpretationem eius

dicemus coram rege.

37. Tu rex, rex regum (es), cui Deus coehrum

regnum, potentiam et robur dedit (Alii transferunt

per adiectiva nomina, vel per epitheta, regnum forte

et robustum dedit), et gloriam tibi (istud ~\b Lach,

est supervacuum).

38. Et ubicunque habitant filii hominum, bestia

agri, et volucris coelorum (id est, volucres: est enal-»

läge numeri), dedit in manum tuam, et praefecit te

omnibus (ad verbum, dominari te fecit in omnibus

ipsis), tu ipse caput (es) aureum.

Daniel hic déclarât aureum caput statuae esse

regnum babylonicum. Scimus dominatos fuisse

As8yrios antequam monarchia translata esset Babylonem.

Sed quoniam non ita praevaluerant, ut

possent censeri monarchae in plaga illa orientali,

ideo hic primo loco ponitur imperium babylonicum.

Deinde hoc etiam notare operae pretium est, Deum

noluisse hic referre quid iam ante contigisset: sed

potius hoc fuisse ei propositum, ut populus in futurum

penderet ab hoc vaticinio, et etiam in ipsum

recumberet. Ideo supervacuum fuit narrare quidquam

de Assyriis, quoniam imperium illud iam

collap8um erat. Atqui Chaldaei dominaturi erant

adhuc ad tempus aliquod, nempe circiter annos

septuaginta, vel sexaginta ut minimum. Ideo voluit

Deus suspensos tenere animos servorum suorum

usque ad finem illius monarchiae: deinde erigere

spe nova, usquedum seeunda monarchia difflueret:

ut postea etiam patienter quiescerent sub tertia et

quarta monarchia, et tandem scirent maturum esse

tempus adventus Christi. Haec ratio est cur Daniel

hic statuât in primo ordine et gradu monarchiam

chaldaicam. Et in hac re nihil est difficultatis, quia

dicit regem Nebuchadnezer esse caput aureum statuae.

Cur autem vocetur caput aureum, colligere

licet ex proximo contextu: nempe quia maior fuit

tunc integritas, quam sub imperio Persarum et

Medorum. Verum quidem est, fuisse saevissimos

latrones Chaldaeos: scimus etiam quam detestabilis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!