25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

229 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XI. 230

prophétisa, prophétisa contra eos. Nihil enim minus

tolerabile, quam homines ita petulanter spernere

iram Dei, quae debet formidinem incutere omnibus.

Nam si coram ipso liquefiunt montes, si angeli ipsi

contremiscunt, qui fit ut audeat vas testaceum ita

confligere cum suo opifice? Et videmus etiam

quantopere excandescat Deus contra talem pervicaciam:

praesertim ubi denuntiat per os Isaiae

(22, 12) hoc peccatum fore inexpiabile: Vocavi, inquit,

vos ad cinerem et cilicium: contra autem excepistis,

Epulemur et bibamus: et ludibrio vobis

habitae sunt comminationes meae. Nam fuit illud

vobis in proverbium, Oras moriemur: Vivo ego si

unquam remittatur vobis haec iniquitas. Iureiurando

affirmât Deus se nunquam fore placabilem impiis

et profanis iudicii sui contemptoribus. Hac ratione

etiam nunc secundo repetit, prophétisa, prophétisa.

Pergamus.

5. Et cecidit super mé spiritus Iehovae, et dixit

mihi, Die, sic dicit Iehovah, sic dixistis domus

Israel: et adscensiones spiritus vestri, ego novi ipsam

(est mutatio numeri);

Hie impiam scurrilitatem populi retorquet propheta

in alium .sensum. Corruperant enim quod

dictum fuerat a Ieremia. Sciebant quidnam hoc sibi

vollet de olla et igni : sed putabant se posse averterë

vindictam Dei si faceti essent. Hie propheta

alium sensum profert,. non ilium Ieremiae, neque

etiam quern confinxerant, sed tertium. Vicesimo

quarto capite iterum denuntiabit ipsos fore instar

carnis, quia Deus proiiciet elixandos in ollam, ut

etiam ossa ipsa consumât. Sed hoc in loco nihil

aliud spectat propheta, quam ut refellat impium

illud dicterium, quo putabant se tenere Ieremiam

quasi illaqueatum, quod scilicet non satis consentiebant

eius prophetiae. Quid igitur dicit? Primo

refert spiritum super se cecidisse, ut vaticinio fidem

conciliet. Nam si ex proprio sensu loquutus esset,

poterat impune repudiari. Qui enim loquitur, debet

proferre sermonem Dei, et esse organon spiritus

eius. Iactat hoc papa cum suis: sed fidèles ac probos

Dei servos re ipsa hoc praestare oportet, nempe

ut sua commenta non iactent, sed accipiant ex

manu Dei quod tradant populo: et ita fideliter

fungantur sua legatione. In hunc finem dicit propheta

spiritum cecidisse super se. Tametsi enim

ante praeditus fuerat prophetiae dono, oportuit

tarnen, quoties prodibat in medium, renovari gratiam

illam: quia non satis est nos semel imbutos fuisse

illuminatione spiritus sancti, nisi quotidie in nobis

operetur Deus. Quoniam ergo prosequitur sua dona

in servis suis quantisper illorum opera utitur: ideo

non frustra dicit Ezechiel spiritum adhuc sibi datum

esse, quia necessarium fuit hoc domim in singulos

actus. Deinde clarius exprimit quod dixerat, nempe

spiritum loquutum esse. Significat autem sibi dictatum

fuisse quidquid paulo post subiiciet. Hie

ergo admonet Iudaeos ne sibi impunitatem stulte

promittant, ubi contempserint eius prophetias,

quandoquidem a se ipso non loquitur, sed tantum

refert quae spiritus suggessit ac dicta vit. Ita loquuti

estis domus Israel, inquit, et adscensiones cordis

vestri ego novi. Deus hie praecise urget Iudaeos,

ne quid sperent se posse consequi tergiversando.

Seimus enim quam audaoter et secure hypocritae

reiiciant omnem doctrinam, nee dubitent litigare

cum Deo, dum reperiunt multos praetextus, quibus

se excusent. Nullus ergo esset finis, nisi Dominus

occurreret, et pro summo imperio et potestate iudicis

ostenderet frustra ipsos subterfugere, et afferre

exceptiones vanas et nullius momenti. Hue spectat

nunc consilium prophetae quum dioit quidquid Ulis

in cor adscendit esse Deo cognitum. His autem verbis

intelligit frustra eos quaerere theatrum in mundo,

quasi aliquid proficiant si causam suam probaverint

hominibus: dicit illud esse vanum, quia tandem

veniendum erit in forum coeleste, ubi Deus solus

erit iudex. Nunc ubi cogitationes nostrae Deo notae

sunt, frustra excipimus hoc vel illud: quia Deus

non admittet nostra subterfugia, neque patietur sibi

illudi nostris facetiis et argutiis. Nunc ergo tenemus

quorsum spectet propheta, quum dicit Deum

cognoscere quidquid adscendit in cor Iudaeis: quia

scilicet alioqui nunquam destitissent fallaciis suis

contendere et iurgari, ut prophetiis omnibus fidem

abrogarent. Hinc etiam patet doctrinae utilitas,

frustra scilicet nos captare acumen, ut possimus

elabi nostris obliquis cogitationibus : quia Deus videt

astutias hominum: et dum cupiunt esse ingeniosi,

deprehendit ipsos, et ostendit vanum esse quidquid

putarunt esse summam sapientiam. Ita studeamus

nos Deo probare neque aestimemus opera nostra

et consilia ex proprio sensu et iudicio. Nunc

sequitur,

6. Multiplicastis interfectos vestros in urbe hac,

et implevistis compila eius interfectis.

7. Propterea sic dicit dominator Iehovah, Interfecli

vestri quos posuistis in medio eius ipsi erunt

caro, et ipsa olla (vel lebes), et vos eiiciam e medio

eius.

Nunc Ezechiel scurras qui suis dicteriis cum

Deo luserant, quasi consertis manibus aggreditur,

et affert ilium sensum quern paulo ante attigi, quod

scilicet alio modo impleta fuerit prophetia Ieremiae,

quam ipsi imaginentur. Vos, inquit, interfecistis

multos: urbs plena fuit multis caedibus. Ergo olla

fuit plena carnibus: illae carnes fuerunt coctae.

lam non est locus in olla. Necesse est igitur vos

15*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!