25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

25 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. I. 26

futurum erat, ut patienter se Deo subiicerent, et

ne frangeret ipsos annorum diuturnitas, quin placide

subirent iustas correctiones. lam ergo tenemus

quid agat propheta noster, et quorsum tendat eius

doctrina, et quae summa sit. Nunc persequar contextual.

Dicit se fuisse in medio captivitatis. Quidam

dum subtilius exponunt prophetae verba,

existimant non fuisse re ipsa in medio exsulum:

sed referunt hoc ad visionem: quasi vero quum dicit

"[in, sensus esset fuisse in conventu totius populi.

Atqui longe aliud est eius consilium. Dicit ergo

se fuisse in medio captivitatis, ut ostendat se una

cum reliquis fuisse exsulem, et tarnen donatum

fuisse prophetico spiritu in terra ilia polluta. Medium

ergo captivitatis non accipitur pro coetu, sed

simpliciter narrât propheta, quamvis procul esset a

terra sancta, extentam tarnen illuc usque fuisse Dei

manum, ut excelleret dono prophetiae. Et hinc

refellitur eorum stultitia qui nugantur prophetam

nostrum habuisse spiritum revelationis antequam in

exsilium migraret. Quanquam non tam errore vel

inscitia peccant, quam stolida arrogantia. Iudaei

enim nihil molestius ferunt, quam extra terram

sanctam regnare Deum. Hodie qnidem obduruerunt,

quia dispersi sunt per totum orbem, et quasi disiecti

per omnes piagas: tarnen adhuc retinent aliquid

veteris superbiae. Sed tunc quum adhuc esset

spes aliqua reditus, visa illis fuit haec minime

tölerabilis profanatio, si Veritas Dei alibi folgeret

quam in terra sancta, praecipue vero in templo.

Propheta autem hic ostendit se vocatum fuisse ad

docendi munus, quum esset in medio exsulum tanquam

unus ex ipsis. In hac re vero inaestimabilis

Dei bonitas fuit conspicua, quod prophetam excitavit

quasi ab ipsis inferis. Babylon enim erat quasi

profundissima abyssus: illinc emersit spiritus Dei

cum 8U0 organo, hoc est protulit in medium hunc

hominem, qui minister esset ac praeco tam vindictae

Dei quam gratiae. Videmus ergo ut Deus eduxerit

mirabiliter lucem e tenebris, quando propheta noster

vocatus fuit ad munus suum, quum esset in exsilio.

Interea quanquam utilis debuit esse eius doctrina

Iudaeis qui adhuc in patria manebant: Deus tarnen

voluit ipsos non sine nota dedecoris ad se revocare.

Nam quia prophetias omnes contempserant, quae

domi erant natae, in ipso templo et sacrario, in

monte Sion, oportuit illis produci ab hac maledicta

terra magistrum, qui erat in ilia abysso profundissima

demersus, quemadmodum dixi. Videmus ergo

ut non sine ignominia castigaverit Deus impium

contemptum suae doctrinae. Isaias diu fuerat perfunctus

officio prophetae, sequutus est Ieremias:

sed populus semper manebat sui similis. Quum

ergo scaturirent prophetiae ex fonte ipso, spretae

fuerunt a Iudaeis. Hinc factum est, ut Deus excitaverit

illis prophetam e Ohaldaea. Nunc ergo vide­

mus quorsum tendat prophetae consilium. Dicit

super flumen Chebar, quod multi volunt esse Euphratem:

sed nullam rationem afferunt, nisi quod in

terra ilia non reperiebant alium fluvium celebrem.

Tygris enim nomen suum perdit dum influit in

Euphratem. Hinc factum est igitur, ut divinaverint

Euphratem hoc loco vocari Chebar. Sed nescimus

in qua parte exsulaverit propheta noster: et potest

fieri, ut vel in Mesopotamia, vel supra Chaldaeam

habitaverit. Deinde probabile est, quum Euphrates

esset diductus in multa brachia, imposita fuisse Domina

peculiaribus illis rivis. Sed quia nihil habemus

certum, malo hoc relinquere in suspenso.

Quod autem ad ripam fluminis propheta visionem

accepit, argute quidam inde colligunt aquas esse

quasi dicatas revelationibus. Deinde ubi causam

afferre volunt, dicunt aquas esse terra leviores : et

quia prophetas necesse est exsurgere supra terram,

ideo aquas esse aptas revelationibus. Alii ad vim

abluendi hoc trahunt, et volunt etiam ita figurari

baptismum. Sed illas argutias omitto, quae per se

evanescunt. Deinde libenter etiam abstineo, quia

hoc modo scriptura non habet suam soliditatem.

Scimus quidem plausibiles esse eiusmodi speculations

: sed in scriptura debemus quaerere certam

et firmam doctrinam, in qua acquiescamus. Inepte

etiam torquent locum ilium: Super flumina Babylonis

sedimus et flevimus: quasi populus ad ripas

se contulerit dum volebat precari, et se exercere

in pietate. Quin potius illic describitur situs regionis.

Fuit enim quasi irrigua, sicuti nuper dictum

fuit. Dicit coelos fuisse apertos, et se vïdisse visiones

Dei. Coelos suos aperit Deus, non quod scindantur

re ipsa, sed ubi discussis omnibus obstaculis,

facit ut fidelium oculi usque ad gloriam ipsius

coelestem pénètrent. Nam si millies scindantur

coeli, quae tarnen tanta erit perspicacia, ut ad

gloriam usque Dei perveniat? Sol apparet nobis

exiguus, quum tamen sua magnitudine longe superet

terram: deinde alii planetae, excepta luna, sunt

quasi exiguae scintillae: omnia etiam astra. Quum

igitur lux ipsa obtenebrescat antequam acies nostra

illuc penetret, quomodo usque ad gloriam Dei incomprehensibilem

transscendet adspectus noster?

Sequitur ergo, quum Deus coelos aperit, simul

dare novos oculos servis suis: quia alioqui deficerent

non tantum in medio spatio, sed in décima

vel centesima parte. Sic quum Stephanus vidit

coelos apertos, non dubium est quin illuminati

fuerunt eius oculi insolita virtute, ita ut supra capturn

hominis perspiceret. Sic in Christi baptismo

aperti sunt coeli, hoc est Deus apparuit ac si Ioannes

Bapti8ta evectus esset supra nubes. Hoc sensu

nunc dicit propheta apertos fuisse coelos. Addit se

vidisse visiones Dei. Quidam putant hac voce notari

visiones praestantissimas, quia divinum vocatur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!