25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

687 PRAELECTIONES 688

nioum imperium, quemadmodum impii calumniantur:

sed quia non desinimus obstrepere Deo, et opponimus

nostram rationem arcanis eius consiliis, et ita

litigamus cum eo, quasi iuste et sapienter non faeeret

quod nobis non probatur: ideo ut compescat

spiritus sanctus hanc audaciam pronuntiat Deum

pro suo arbitrio omnia facere. Meminerimus ergo,

ubi fit mentio Dei, non posse in eum competere

quidquam perversum, vel iniustum : voluntatem eius

non rapi aliqua libidine, sed esse summam iustitiam.

Quum ita sit, meminerimus etiam quanta et quam

effraenis ac proterva sit nostra temeritas: quia

audemus prosilire et obiicere hoc vel illud Deo:

unde sequitur hanc doctrinam quae nobis fraenum

modestiae iniiciat, esse necessariam, quod scilicet

Deus pro voluntate sua omnia faciat: quemadmodum

et in Psalmo (115, 3) dicitur, Deus noster

in coelo, quaecunque voluit fecit. lam ex hac sententia

colligimus nihil fortuito contingere, sed pendere

quidquid accidit in mundo ex arcana Dei

Providentia. Neque hie admitti debet putida ilia

distinctio inter permissionem Dei et voluntatem.

Nam videmus spiritum sanctum, qui est optimus

loquendi magister, hic diserte exprimere duo, quod

scilicet Deus faciat, dein de quod faciat pro sua voluntate.

Permissio autem secundum istos vanos

speculatores differt a voluntate, ac si Deus quasi

invitus concédât quod tarnen vellet non fieri. Nihil

autem est magis ridiculum quam Deo hanc debilitatem

affingere. Deinde adiungitur etiam ipsa efficacia

agendi. Facit igitur Deus quae vult, inquit

Nebuchadnezer. Et non loquitur ex sensu carnis,

sed ex spiritus instinctu, quemadmodum dictum fuit.

Perinde igitur audiendus est ac si esset e coelo

missus propheta. Nunc ergo tenemus sic mundum

administrari arcana Dei Providentia, ut nihil accidat

nisi quod iussit et decrevit: deinde ut ipse etiam

censeri merito debeat autor omnium rerum. Qui

obiiciunt speciem absurditatis, Deum igitur esse

autorem peccati, si nihil fit nisi eius arbitrio: imo

si ipse operatur : haec calumnia facile diluitur, quod

scilicet diversa sit Deo agendi ratio atque hominibus.

Nam quum peccat quispiam, Deus suo modo

illic operatur: sed interea longissime distat ab homme:

quia exercet suum iudicium: quemadmodum

dicitur excaecare et indurare. Quum ergo Deus

praecipit reprobis vel diabolo, eos addicit proiiciendos

in omne genus licentiae : quum ergo Deus sic

agit, exercet sua iudicia. Qui autem peccat ille

reus est merito, neque etiam potest implicare Deum

societate sui sceleris. Quare? Deus enim nihil

habet commune cum ipso, quantum ad peccandi

rationem. Ergo videmus haec quae inter se contraria

multi esse volunt, optime congruere, quod

scilicet Deus suo arbitrio moderetur quaecunque in

mundo geruntur: interea tarnen non sit autor pec­

cati. Quare? Nam sic utitur diabolo et reprobis

omnibus ut semper sit iustus iudex. Causa non

semper nobis apparet: sed tenendum est illud principium,

Quia penes Deum summa est potestas, ideo

fas non esse obstrepere eius iudiciis, quamlibet

speciem absurditatis prae se ferant. Et ideo sequitur

in textu, neminem esse qui prohibeat eius

manum, vel qui dicat ei, Quare sic fecisti? Quum

dicit Nebuchadnezer non posse prohiberi manum

Dei, hoc modo deridet hominum vesaniam, qui

tarnen non dubitant contra Deum insurgere. lam

attollant digitum si possint, ut prohibeant manum

eius: et tarnen convicti suae infirmitatis, pergunt

in suo illo furore. Merito igitur Nebuchadnezer

ostendit ridiculam esse ipsorum insaniam, dum sese

intemperanter efferunt ut velint Deum compescere,

vel includere ipsum suis cancellis, vel fabricare aliquas

catenas quibus ipsum constriugant. Quum

ergo homines ita prorumpunt ad sacrilegum furorem,

merito ridentur. Et hue spectant verba quae

hie legimus apud Danielem. Postea adiungit neminem

dicere, Quare sic fecisti? Scimus quidem

linguas solutas esse ad omnem petulantiam: quia

vix centesima pars hominum sese continet in hac

sobrietate, ut tribuat gloriam Deo, et fateatur ilium

esse iustum in suis operibus. Sed hic non respicit

Nebuchadnezer quid fieri soleat inter homines, sed

quid licitum sit. Dicit ergo Deum non posse corrigi,

iure scilicet: quando, utcunque garriant reprobi,

futilitas tarnen ipsorum per se conoidit: quia

nulla ratione nititur: imo etiam nihil habet coloris.

Summa est, voluntatem Dei nobis esse pro lege,

quia frustra contra ipsum litigamus: deinde quia

si tantum nobis permittimus licentiae, et si eo prorumpit

etiam nostra insania ut velimus cum Deo

rixari, hoc erit sine successu. Deus enim ipse

iustificabitur in suis iudiciis, et ita omne os humanuni

obstruetur. Haec est summa. Sed notandum

est quod inseritur, Dei voluntatem fieri tarn in exercitu

coelorum quam in hdbitatoribus terrae. Per exercitum

coelorum non intelligo, ut in aliis locis, soient,

lunam et Stellas, sed angelos ipsos, atque adeo

diabolos, qui coelestes vocari possunt non absurde,

respeotu suae originis: deinde scimus esse aeris

principes. Ergo significat Daniel tarn angelos quam

diabolos, et homines gubernari Dei arbitrio: et

quamvis intemperanter ruant impii, tarnen arceri

arcano fraeno, ne possint exsequi quidquid libido

ipsis dictaverit. Deus ergo dicitur facere tarn in

exercitu coelorum quam in hominiius quidquid vult:

quia angelos habet sibi morigeros, nempe electos:

diaboli autem coguntur imperio eius parère, etiamsi

in contrarium nitantur. Scimus quidem diabolos

modis omnibus adversari, sed tarnen coguntur tandem

obsequium praestare Deo, non voluntarium,

sed coactum. Quemadmodum autem agit Deus in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!