25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

75 PßAELECTIONES 76

penitissimos cordis sui recessus, ut deinde cibum

probe concoctum inde proférant. Nunc ergo tenemus

cur Deus voluerit prophetam comedere librum,

do quo etiam postea sequitur.

9. Et adspexi, et ecce manus emissa ad me, et

ecce in ea volumen libri.

10. Et explicuit coram facie mea, et ecce scriptum

erat volumen a facie et retro (hoc est a facie et

a tergo), et scriptum (quod scriptum erat in ipso)

lamentationes, et carmen, et vae.

Nunc plenius docet propheta quorsum illud

spectaret quod ante diximus. Narrât igitur sibi

oblatum fuisse volumen libri, hoc est librum fuisse

oblatum in formam voluminis. Nam nomen rblü

quod usurpât, deductum est a bbl volvendo: sicuti

etiam volumen apud Latinos. Solebant autem

olim in voluminibus scribere, hoc est non habebant

talem formam librorum sie compaetam vel concinnatam,

ut nobis nunc est in usu: sed habebant Volumina,

quos barbari vocarunt rotulos. Et veteres

etiam cbartae scriptae sunt hoc modo: nihil est

vetustum in prineipum archivis, quod non sit scriptum

in voluminibus. Et inde etiam illud (Psal. 40, 8),

In volumine libri scriptum est, etc. Iam ergo dicit

propheta oblatum sibi fuisse tale volumen, ut comederet:

sed dicit oblatum e manu quae emissa fuit.

Hoc autem symbolo clarius oscendit Deus volumen

non fuisse conflatum in aère, nee fuisse alibi natnm

quam in coelo. Nam si tantum vidisset propheta

volumen sibi oecurrere, poterat adhuc diseeptare

secum, an emissum esset a Deo necne. Ubi autem

apparet manus quae volumen profert, et manus

emissa, nempe a Deo, illic nihil deest ad plenam

et solidam certitudinem. Dicit postquam volumen

fuit explicitum, se vidisse scriptum ab utraque parte:

quibus verbis intelligit non breve aliquod mandatum

sibi fuisse datum, sed longitudinem multi temporis

fuisse impositam. Nam si tantum loquutus esset

de volumine, poterant Iudaei contemptim reiieere

ipsum post très vel quatuor dies ac si ad finem

ventum esset : Tibi quidem propositum fuit volumen :

sed iam ter et quater loquutus es: nonne hoc sufficit?

Ergo propheta ut fastidio oecurrat, dicit volumen

illud scriptum fuisse a fronte et tergo. Iam

dicit etiam quale esset argumentum, scriptae erant

tantum lamentationes, inquit. run significat interdum

meditationem atque sermonem simpliciter: sed hie

quia subiieitur lamentationibus, minime dubium est

quin sumatur pro carmine lugubri. Tandem additur

71 hei, est particula dolentis. In summa propheta

docet, doctrinam quae in libro continebatur,

non fuisse dulcem vel iueundam, sed plenam tristitia,

quoniam scilicet illic Deus proferebat signa irae suae,

ut inde non posset coneipi nisi materia doloris et

lamentationum. Nunc ergo intelligimus magis ac

magis exasperatos fuisse Israelitas, quum propheta

diceret se non venisse nisi instar fecialis, qui bellum

denuntiaret nomine Dei: et interea nulla haberet

pacis mandata. Quantum ad reliquum populum,

videbimus quidem postea multis locis fuisse

praeconem misericordiae Dei: sed oportuit expergefieri

hoc modo Iudaeos, ut sentirent Deum sibi

esse adversum: et prophetam non alio fine sibi

fuisse missum, nisi ut quasi armatus in medium

prodiret, et fulminaret Dei ipsius nomine. Non

possem nunc ulterius prosequi, et tarnen quod sequitur

cohaeret.

CAPUT III.

1. Et dixit mihi, Fili hominis, quod inveneris

comedendo comede, volumen hoc, et vade, loquere ad

domum Israel.

2. Et aperui os meum, et pavit me volumine isto.

Quum iubet eum comedere quidquid nactus

erit, non debet hoc extendi ad res quaslibet quae

occurrent: sed qualisounque sit gustus libri, vetatur

propheta eum refugere. Potuit enim acerbitas vel

amaritudo efficere, ut minas Dei respueret. Denique

tantum notatur libri qualitas, quia non nisi

tristem materiam continebat. Subiicit se os aperuisse

parendi causa: quo significat non fuisse curiosum

vel lautum in sapore quaerendo, sed omissa disceptatione,

se sumpsisse quod divinitus oblatum erat.

Iam addit,

3. Et dixit mihi, Füi hominis, ventrem tuum

pasce, et viscera tua reple (replebis) volumine isto,

quod ego do tibi: et comedi, et fuit in ore meo tanquam

mel in dulcedine.

Prosequitur Ezechiel quod ante vidimus, nempe

datum sibi fuisse volumen quod comederet: quia

servi Dei debent loqui ex intimo affectu cordis.

Scimus multos habere linguam satis volubilem, sed

nihil aliud quam sese ostentant. Interea Deus etiam

habet ludibrio eorum vanitatem, quia labor eorum

caret fructu. Et ideo notandum est illud Pauli

quod citavi, regnum Dei esse in virtute. Efficacia

autem spiritus sancti sese non exserit, nisi ubi qui

vocatus est ad docendum, studium suum ad exsequendum

munus serio applicat. Hac igitur ratione

iussus est Ezechiel comedere volumen. Iam dicit

sibi fuisse dulce instar mellis. Atqui paulo ante

retulit fuisse refertum maledictionibus. Ergo aut

exuerat omnem humanitatem, aut debuit tangi moe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!