25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

717 IN DANIELEM. CAP. V. 718.

spectum tuum: et tu, et proceres tui, uxores tuae (vel,

uxor tua), et concubinae tuae vinum bibistis in Ulis:

et deos argenti (hoc est, argenteos) et aureos, aeneos,

ferreos, ligneos et lapideos, qui non vident, et non

audiunt, et non mtelligunt, laudasti: et Deum, cui

(est) in manu eius anima tua (hoc est, in cuius

manu est Tita tua), et cuius (in potestate sunt) omnia

tua, non honorasti.

Prosequitur sententiam suam propheta, et confirmât

quod dixi, nempe regem Beltsazar fuisse indocilem,

et sponte caecutiisse ad iudicium Dei. Tu

enim extulisti te, inquit, contra Dominum coéli. Si

proterve insurrexisset contra homines, iam vitium

illud poena dignum erat: ubi autem ex professo

Deum provocavit, haec arrogantia nullo modo potuit

neque debuit ferri. ßursus ergo propheta superbiam

regis aggravât, qnum dicit, ipsum fuisse

elatum contra regem coéli. Modum etiam eimul exprimât,

quia iusserit proferri in conspectum suum

vasa templi, bïberit in Ulis. Iam illa profanatio erat

indignum sacrilegium: sed non contentus fuit Beltsazar

indignitate ilia, quod scilicet aptasset sacra

vasa ad suam luxuriem et foedam ebrietatem: deinde

quod illa prostituisset suis concubinis et scortis:

sed addidit graviorem contumeliam adversus

Deum, quia tune laudavit deos argenteos, et aureos,

aeneos, et ferreos et ligneos, et lapideos, qui non sentiunt.

Hoc prius non fuerat dictum: sed Daniel

quoniam hic sustinet personam doctoris, non tam

breviter narrât ut prius: quia quum diceret hoc

eodem capite circa initium, Beltsazar célébrasse

symposium illud impurum, erat historicus: nunc

autem, ut iam dixi, exsequitur partes doctoris: Tu,

inquit, laudasti deos fabricatos ex corruptibili materia,

qui neque vident, neque audiunt, neque intelligunt: tu

autem fraudasti Deum vivum honore, m cuius manu

est vita tua, unde tu dépendes, et a quo etiam habes

quidquid tuum esse iactas. Quum ergo ita spreveris

Deum vivum, qui erga te fuerat tam beneficus,

haec ingratitudo quam turpis est et pudenda!

Videmus ergo ut propheta hic severe coarguat impium

tyrannum et sacrilegii, et insanae temeritatis,

et foedae ingratitudinis adversus Deum. Nunc sequitur

(ego enim levius haec praetereo, quoniam alibi

iam tractata sunt)

24. Tunc a conspectu eius missa (est) particula

manus (alii vertunt palmam: sed intelligunt manum

quae carebat corpore: portio illa manus, hoc est,

manus quasi abscissa a corpore, missa fuit a conspectu

Dei, inquit), et scriptura haec notata (fuit).

In adverbio ]'1N2 subest pondus, quod scilicet

matura fuerit haec Dei vindicta, vel denuntiatio

vindictae. Ostendit igitur Daniel longa patientia

usum fuisse Deum erga regem Beltsazar, ne-

que statim arma sumpsisse ad poenam de illo sumendam:

sed tuno coepisse prodire iudicem et

conscendere tribunal, quum desperatus esset fastus,

quum impietas iam nullo modo esset tolerabilis.

Videmus ergo emphatice legendum esse istud Bedain:

quasi diceret, Tu hic non potes conqueri de

celeritate poenae, quasi earn Deus ante tempus

protulerit. Non igitur potes dicere praecipitem fuisse

Deum in hac poena. Nam cogita, et expende quot

modis, et quam longo tempore provocaveris iram

ipsius. Iam quod ad extremum facinus spectat, tu

certe perveneras ad cumulum impietatis, quum ista

manus apparuit tibi. Deus ergo nunc in tempore,

vel opportune ad te poenam trahit, quia sustinuit

hactenus et te et tua scelera. Post hane tolerantiam

quid restabat, ubi ita insultas superbe contra

eum, nisi ut te compescat, quia prorsus deplöratus

es, nec iam ulla speranda est correctio? Et dicit,

Ab ipso, ne amplius inquirat Beltsazar unde haec

manus: A conspectu Dei, inquit: hoc est, manus

haec testis est coelestis vindictae: ne existimes esse

spectrum aliquod evanidum, sed scias Deum hac

figura ostendere hactenus sibi displicuisse tua scelera:

et iam quia ad extremum perveneris, simul

adesse maturam poenam. Et scriptura haec, inquit,

notata est: quasi diceret non falli oculos regis Beltsazar,

quoniam haec manus sit Dei, hoc est, missa

a conspectu eius, ut sit certum testimonium vindictae.

Postea adiungit,

25. Et haec (est) scriptura quae notata (est, vel,

exarata), MENÉ, MENÉ (numeratum est, numeratum

est), TEKEL (appensum est: alii vertunt, numera,

numera: appende), OTHAKSIN (et dividentes).

26. Haec interpretatio (est) sermonis: MENÉ, numeravit

Deus regnum tuum et complevit (vel, finivit).

27. TEKEL (appende, vel, appensum est), appensus

es in trutina (vel, statera), et inventus es deficiens.

28. ÏEBES (pro upharsin), divisum est regnum

tuum, et datum Médis et Persis.

Hic quatuor illas voces exponit Daniel, quae

insculptae fuerant ad parietem. Rex vel prae stupore

eas legere non poterat, vel quoniam Deus obstupefecerat

omnes illius sensus, et quasi obleverat

eius oculos, quemadmodum prius dictum fuit. Et

idem etiam dicendum est de magis et ariolis. Poterant

enim legere, nisi fuissent divinitus excaecati.

Priore igitur loco récitât Daniel quatuor illas voces

Mené Mené, TeJcel, Upharsin: postea addit interpretationem.

Bis ^verbum unum repetitur. Mené.

Quidam sic distinguunt, quod numerati fuerint anni

vitae regis, deinde numeratum fuerit tempus regni:

sed illa argutia non videtur mihi firma esse. Ego

igitur puto confirmationis causa bis fuisse positum

hoc verbum: quasi diceret propheta, numerum iam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!