25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

253 • IN EZEOHIELIS PRO?H. CAP. XII. 254

yoluit se eximere ab hominum numéro, quia neque

ex se ipso loquebatur, neque quidquam agebat humanuni,

vel humano modo, sed spiritus Dei in ipso

vigebat, ita ut nihil proferret nisi coeleste et divinum.

Postea dieit se loquutum cunctos istos sermones

captivis, vel exsulibus. Videtur fuisse supervacua

haec narratio. Quorsum enim edoctus fuit propheta

de excidio urbis, regni interitu, et ruina templi,

nisi uf désistèrent Iudaei, qui adhuc residui in

patria manebant, a sua superbia? Sed notandum

est, fuisse prophetae durum certamen cum ipsis

exsulibus, inter quos agebat, quemadmodum clarius

videbitur proximo capite. Sicuti enim gloriabantur

Iudaei se adhuc manere incolumes, et ridebant

captivos qui se abstrahi passi fuissent in longinquam

terram, ita taedebat exsules suae miseriae.

Nam conditio eorum valde tristis erat, quum vidèrent

se expositos omnibus ludibriis, tractari a Chaldaeis

serviliter et contumeliose. Quum ergo talis

esset eorum conditio, apud se fremebant, et indignabantur,

quod morem gessissent prophetis, praesertim

Ieremiae. Quoniam ergo ita sortis suae

poenituit captivos, necesse fuit prophetam compescere

illam contumaciam. Et hue tendunt verba,

quod narraverit sermones Iehovae captivis. Neque

enim minus necessaria erat haec admonitio exsulibus,

quam Iudaeis, qui adhuc salvi manebant in

urbe. Dicit autem sermones quos Deus videre fecit

improprie, sed quoad sensum aptissime. Neque

enim tantum loquutus est Deus, sed rem ipsam

proposuit oculis prophetae. Vîdemus ergo cur dicat

sibi ostensos fuisse'sermones ut eos conspiceret. lam

dixi impropsie transferri ad sermonem quod non

convenit nisi oculis. Atqui oculi non recipiunt sermonem,

sed aures. Yerum hie propheta significat

non fuisse nudum et simplicem Dei sermonem, sed

vestitum externo symbolo. Dicit Augustinus*) sacramentum

esse verbum visibile: et scite loquitur,

quia in baptismo Deus alloquitur oculos nostros,

ubi aquam profert in symbolum nostrae ablutionis

et regenerationis. In coena etiam dirigit sermonem

suum ad oculos nostros, quia ostendit Christus

carnem suam esse nobis vere eibum, et sanguinem

suum esse vere potum, ubi in medium prodeunt

panis et vinum. Hac etiam ratione propheta nunc

dicit se vidisse Dei sermonem, qui veBtitus erat externis

symbolis. Deus enim apparuit prophetae

suo, quemadmodum dixi, ostendit templum, deinde

erexit quasi theatrum in quo spectaret totum statum

urbis Hierosolymae. Pergamus,

*) In Ioannem Homil. 89 et lib. 19 contra Fauat.

CAPUT XII.

1. Et fuit sermo Iehovae ad me dicendö,

2. Fili hominis, in medio domus rebellis tu habitas:

oculi iïïis ad videndum, et non vident: aures

Ulis ad audiendum, et non audiunt: quia domus rebellis

ipsi (hoc est, sunt).

Quia daturus erat novum mandatum servo suo

Deus, voluit eum instruere fortitudine animi, ne

ubi videbat se frustra consumere operam, retrocederet

a cursu suo. Seimus enim quam gravis sit ista

tentatio servis Dei dum apud surdos loquuntur, neo

tantum respuitur ipsorum doctrina, sed etiam cum

ignominia reiicitur. Putant igitur nihil esse melius,

quam silere, quia nihil aliud est quam exponere probris

impiorum nomen Dei, ubi ita impune contemnitur

eius sermo. Nunc ergo tenemus quo consilio

Deus prophetam suum admoneat de contumacia

gentis. Propheta iam satis superque expertus erat

quam intractabiles essent Israelitae: sed Deus confirmât

suo iudicio quod prophetae satis erat usu

compertum. Deinde notanda est ratio altera, Deus

enim non tantum mandavit prophetae quid dicturus

esset, verum adiecit symbolum externum, ut videbimus.

Poterat autem exciperé propheta, ridiculum

se fore quum sumeret baculum et peram, et petasum

tanquam viator qui facturus esset iter. Neo

dubium est, quin Israelitae pro sua protervia deriserint

quod agebat, tanquam puerile aliquod ludicrum.

Quia ergo propheta forte putasset absurdum

esse sibi illud mandari, * praefatur Deus, et causam

adfert sui consilii. Dicit igitur, domum Israelis rebellem

esse, postea exprimit quanta sit ilia contumacia,

nempe quod surdi sint, et tarnen praediti

auribus: quod caeci sint, quum tamen non careant

oculis. Hic ostendit Deus non posse Israelitas obtendere

errorem quasi inconsiderate pecoassent: sed

assignat eorum pervicaciae quod neque audiant

neque videant. Et hoc diligenter notandum

est, quia ut plurimum hypocritae, ubi sunt convicti,

captant hanc latebram, se errore fuisse

lapsos vel inscitia. Deus autem ex opposite hic

pronuntiat Israelitas fuisse caecos et surdos: sed

ostendit voluntariam fuisse eorum caecitatem. Quum

ergo increduli praetexent se non fuisse illuminates

a Domino, concedi quidem illis poterit fuisse caecos

et surdos: saepe tamen ultra transscendere oportet,

quia fons caecitatis et surditatis est eorum pervicacia:

ac Deus ipsos excaecat, quia nolunt lucem

admittere sibi oblatam: aures etiam suas obturant.

Non semper quidem apparent causae in iudiciis

Dei. Nam aliquando videbimus excaecari gentem

unam: ratio autem nobis non patebit. Sed quan-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!