25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

39 PRAELECTIONES 40

interdum variae formae, sed quae inter se respondent.

Sio etiam poterat lector hie errare, quasi in

uno capite exstarent diversae faciès: ideo dicit propheta

ab excelso fuisse extentas, vel divisas. Hic

ergo significat capitum diversitatem. Quantum ad

alas, dicit fuisse extentas: et modum simul exprimit,

nempe quod ducte alae coniunctae fuerint, vel colligatae,

ut unumquodque animal coniunctum esset

proximo. Cohaerebant igitur inter se alis quatuor

animalia: hoc propheta intelligit. Quantum ad reliquas

alaB dicit corpora illis texisse: et ita videmus

aliquam esse similitudinem inter hoc spectaculum,

et quod oblatum fuit Isaiae, quemadmodum refert

cap. 6. Cur autem alae fuerint simul coniunctae

sursum, ratio videtur satis clara, quod scilicet Deus

sic habeat diversos motus, et agitet terrain, ut tarnen

quae videntur inter se confligere optime consentiant.

Coniunctio igitur fuit sursum, hoc est ipsius Dei

respectu: quia in terra apparet saepe horribilis confusio:

et opera Dei, quemadmodum attigi, videntur

inter se pugnare: sed si quis oculos in coelum attollat,

videbit optime congruere quae speciem repugnantiae

ostendunt infra, hoc est quamdiu subsidimus

in terra et praesenti rerum statu. Postea

addit,

12. Et unumquodque ad (contra) faciem suam

ambulabat: secundum quod erat illuc spiritus ad ambulandum

(hoc est secundum quod ferebat spiritus

ad ambulandum) ambulabant, non revertébantur ambulando.

Hic repetit propheta fuisse directum iter animalibus

cuique versus vel contra faciem suam: tertio

idem paulo post dicet: neque supervacua est haec

narratio, quia ut heri diximus, et paulo post rursus

dicendum erit, rix possumus adduci, ut demus gloriam

sapientiae Deo. Sicuti enim sumus hebetes,

ita putamus Deum miscere omnia inconsiderate,

quasi esset in tenebris. Quoniam ergo videntur

nobis tortuosae Dei actiones, necesse fuit saepius

hoc membrum repeti, nempe angelos incedere contra

faciem suam, hoc est esse attentos ad obsequium.

Nam et films qui volet morem gerere patri, vel

servus domino, saepe tarnen tumultuatur, et perturbât

quod agendum erat. Quoniam in creaturis

apparet semper aliquid confusum, ideo propheta

tarn diligenter incülcat angelos ambulare versus faciem

suam, hoc est ita ut tendant ad suum scopum,

neque déclinent hue vel illuc. Quod autem de angelis

pronuntiat, referri debet ad ipsum Deum : quia

eius consilium non fuit hic attollere angelicam sapientiam,

sed proponit Dei ministros nobis, ut illic

cernamus quod unum est ex principiis fidei nostrae,

Deum scilicet ita moderari suas actiones, ut nihil

illic.sit contortum, vel erraticum. Addit quocunque

erat spiritus ad ambulandum ambulabant. Spiritus

hie accipitur pro animo vel consilio. Scimus saepe

accipi pro vento metaphorice, scimus etiam accipi

pro anima hominis: sed hic intelligi debet voluntas:

et tarnen alludit propheta ad ipsum motum, quo

rapiuntur angeli, ubi Deus illorum opera utitur.

Quoniam ergo tantus est vigor atque etiam celeritas

in angelis, ut similes sint vento, propheta videtur

ad hanc similitudinem alludere. Et quod in

Psalmo (104, 4) dicitur, Deum facere ventos suos

ministros, Apostolus 1 ad Hebraeos capite concinne

ad ipsos angelos accommodât. Optime igitur stabit

haec analogia, nempe quod angeli ambularent quocunque

ferebat voluntas: et tarnen sub hac voce designet

propheta motum ilium arcanum, quo Deus

flectit angelos suos, prout visum est. Interea confirmât

quod nuper vidimus, angelos non temere

rapi hue et illuc, sed habere destinatum finem, quia

scilicet per ipsos operatur Deus qui est fons omnis

sapientiae. Dicit rursus sic ambulasse, ut non redirent,

hoc est ut non reflecterent cursum suum.

Postea tarnen dicet reversa fuisse. Sed haec conciliare

facile est, quia tantum significat non abruptum

fuisse cursum. Quum ergo pergerent in unam

partem, donee spatium suum conficerent, ambulabant,

et tarnen postea revertébantur instar fulguris.

Neque enim Deus sic angelos suos semel ad opus

accommodât, ut postea guiescant: sed quotidie, imo

singulis momentis ipsos ad obsequium suum exercet.

Quum ergo angeli sint assidui in opère, non mirum

est si propheta .dicat ipsos ire et reverti: et tarnen

quum dicit non reverti, hoc optime convenit, quia

scilicet non retrocedunt donee officio suo satisfecerint.

Denique haec visio non alio spectavit, nisi ut

sciret propheta Deum non deserere in medio cursu

opera sua, sicuti in Psalmo (138, 8) dicitur. Quo-,

niam ergo in Dei operibus nullum est inohoatum

et mutilum, angeli pergunt, et conficiunt spatium

suum usque ad metam: postea revertuntur instar

fulguris, ut paulo post dicet. Sequitur,

13. Et similitudo animalium adspectus eorum

tanquam carbones ignis ardentis, tanquam adspectus

lampadum discurrens inter animalia : et splendor igniy

et ex igne egrediebatur fulgur.

Oportuit, quemadmodum heri attigi, aliquid

divinum splendere in visione, quod Deus proposuit

faciem hominis, et bovis, et aquilae, et leonis, in

eo in se aecommodavit ad populi socordiam, ut

dictum fuit: imo ad captum ipsius prophetae: quia

ut sumus homines, non possumus penetrare supra

coelos. Deus ergo prophetae sui et omnium piorum

rationem habuit: sed voluit simul oblique exprobrare

stuporem populo. Interea si faciès hominis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!