25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

37 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. 38

coniunctas, et duas fuisse ita extentas, ut vestirent

corpus ipsum vel tegerent. Sed hie brevius attingit

quod paulo post tradet pluribus verbis. Alae ergo

ijpsorum sic sociatae erant ut altera alteram contingeret.

Postea aliud tradet, nempo sic cmimalia

iter fecisse, ut non reverterentur: videtur paulo post

secum pugnare, ubi dicit animalia cursitasse instar

fulguris, deinde fuisse reversa. Sed duo haec non

male conveniunt, quia paulo post etiam addet explicationem,

nempe animalia sic fecisse iter ut tenderent

continuo cursu in finem suum, vel soopum:

non sequitur illic quievisse postea. Ergo animalia

quum iter facerent non deflectebant in hanc vel in

illam partem, neque retrogradiebantur, sed peragebant

cursum sibi destinatum: postea instar fulguris,

hâbebant tarnen diversos concursus. Quid hoc sibi

velit hora non patitur nunc exponere: differam ergo

in crastinum.

Videndum est cur propheta dicat unumquodque

animal ambulasse versus, vel contra faciem suam.

Ego simpliciter interpretor cursum fuisse rectum,

ita ut non aberraverint, neque declinaverint aut ad

dextram aut ad sinistram partem. Nam qui vertunt

hue et illuc faciem, saepe impingunt: deinde

déclinant a recta via. Fuit igitur tanta attentio in

animalibu8, ut semper in scopum tenderent, neque

a certo consilio deflecterent. Proinde videmus hie

commendari in actionibus divinis certam regulam,

et inflexibilem, ut loquuntur. Homines subinde

mutant consilium, deinde fluctuantur: et quum aliquid

habent propositum, si obrepat diversa cogitatio,

quasi sui obiiti, feruntur in contrariam partem.

Deus autem ostendere voluit suas actiones ita esse

composita8, ut nihil in illis sit obliquum vel erroneum.

Diximus enim per animalia repraesentari

angelos: in angelis autem proponi effigiem totius

gubernationis mundi: quia tenendum est, ipsos esse

tanquam Dei manus, quoniam applicat eos in obsequium.

Nunc "sequitur,

10. M similitude- facierum fades hominis, et

fades leonis ad dextram ipsis quatuor: fades bovis

a s sinistra ipsis quatuor, et fades aquilae ipsis

quatuor.

lam descendit ad faeies vel ora ipsorum animalium.

Faeies enim proprie dicitur totius corporis:

hie autem propheta tantum ora intelligit.

Dicit igitur ad dextram fuisse quasi faciem hominis

et leonis, ad sinistram vero faciem bovis, et aquilae.

Diximus heri cur angelis Dei adscribat quatuor

capita, et totidem faeies: quia scilicet tantus erat

populi stupor, ut non agnosceret providentiam Dei

in singulis mundi partibus. Nam scimus stulta confidentia

sic fuisse inebriatoe, ut Deum vellent tenere

quasi inclusum in ergastulo. Templum enim illis

erat quasi career Dei. Ideo propheta ostendit providentiam

Dei fulgere in cunctis mundi partibus.

Sed quoniam vigor est in animalibus, ideo per

synecdochen ponit hic quatuor praecipuas species

animalium. Restât tarnen una quaestio, et difficilis.

Nam capite 10, pro bove ponit Cherub. Quidam

vel putant vel saltern respondent procul apparuisse

faciem bovis sed propius fuisse Cherub. Vident

omnes illud esse cavillum, quia aliter effugere non

poterant, excogitarunt figmentum illud, in quo nihil

est firmum. Alii existimant Cherub idem esse quod

bovem, quod facile refellitur compluribus locis.

Cherubim enim non habebant bubula capita, ut

satis notum est. Ego itaque non dubito quin fuerit

aliquid dissimile in secunda visione, ubi Deus prophetae

suo in templo apparuit. Dicitur eadem visio

propter similitudinem, sed non sequitur, omnia illic

fuisse paria. Nee coniectura haec debet repudiari,

quia quum se Deus patefecit in Chaldaea servo suo,

quemadmodum iam dixi, voluit hac multiplici figura

perstringere populi socordiam. Ubi autem secundo

in templo apparuit, illic fuit aliquid magis divinum.

Hinc igitur varietas, quod pro bove unumquodque

animal tunc gestavit faciem Cherub. Ergo praeter

totius corporis staturam, fuit etiam aliquod insigne

symbolum, unde propheta propius et familiarius

cognosceret animalia ilia esse Cherubim, vel angelos.

Haec ratio videtur esse consentanea, cur

Deus formam prophetae suo ostenderit, quae propius

accederet ad formam sanctuarii, et ad duos

illos Cherubim qui arcam circumdabant. Caeterum,

quidam existimant capita sic fuisse disposita, ut

caput hominis respiceret versus orientem : caput

autem oppositum versus occasum solis. Sed minime

dubium est quin quatuor faeies simul apparuerint,

.et oculos etiam direxerint in unam partem: ad

dextram quidem erant duae illae formae quas diximus,

hominis, et leonis: ad sinistram vero bovis et

aquilae. Postea sequitur,

11. Et fades eorum (animalium: quidam hic

subsistant, deinde acoipiunt adversative, alae autem

ipsorum extentae erant: sed quia utroque loco ponitur

copula, nescio annon melius conveniat legere

uno contextu, Facies ergo eorum) et alae eorum

extentae (vel divisae) erant ab excelso, cuique (loquitur

nunc de alis ipsis), colligatae ad socium: et duabus

tegebant corpora sua.

Dicit tarn fades quam alas fuisse extentas, quia

ab uno corpore prodibant quatuor faeies. Hie ergo

dicit propheta.non fuisse simul compactas, quemadmodum

posset in uno capite conspici quadruplex

forma: esset forma hominis, deinde forma leonis

sequeretur: quemadmodum in speculo uno apparent

3*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!