25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

139 PRAELECTIONES 140

est, quin comprehenderit et valles, et decursus

aquarum: quia tantum explicat propheta quod uno

verbo dixerat. Dioit er^o montibus et coUibus, deinde,

decursibus aquarum vel torrentibus. Hieronymus

vertit rupes, et p'DN vocant quidquid est violentum.

Ubi igitur est violentas cursus, illic

usurpant nomen p'SN: et ita possumus anteiligere

hoc loco vel rupes, vel decursus aquarum, vel torrentes:

in ea re parum est momenti. Bed quoniam

postea addit valles, mihi probabilis est ilia expositio,

prophetam soilicet intelligere vel torrentes, vel

aquarum decursus. lam notandum est hie partes

designari, ubi erexerant Israelitae perversos et

adulterinos cultus. Scimus enim montes fuisse

superstitionibus refertos: idem etiam fuit in vallibus:

quanquam diversa erat ratio. Nam quum

érigèrent altaria sua in montibus, putabant se Deo

esse propinquos : quum autem descenderent ad valles,

illic erat aliqua religio in umbra et obscuritate: der

inde putabant se hoc modo esse reconditos tanquam

in sacrario. Satis notnm est, suas idololatrias exercuisse

tarn in montibus", quam in vallibus. Haec

igitur ratio est cur propheta hie ostendat totam

terram Israel pollutam fuisse inquinamentis. Ecce

ego, inquit, adduco coudra vos gladium. Hinc colligimus

quum propheta verba fecit ad montes, loquutum

tarnen esse hominum causa. Neque enim potuit

gladius quidquam montibus nocere. Nam lapis

unus franget centum et mille gladios, interea manebit

integer. Deus ergo frustra minatus fuisset

montibus caedem: imo quum fit mentio gladii, scimus

mortem intelligi. Ponitur enim causa pro

effectu. Ergo Deus oblique homines compellat:

sed quum sermonem dirigit ad montes, ostendit homines

ipsos esse surdos, ideoque avertere faciem

suam ab ipsis, et alloqui muta elementa, et res

inanimatas. Et perdant, inquit, excelsa vestra. lam

explicat quod ante docui, montes, et colles, et valles,

et aquarum decursus nominari, quia illic vigebant

perversi et impuri cultus. Nam per excelsa haud

dubie désignât spiritus quidquid admiscuerant Israelitae

ex suis figmentis ad corrumpendum Dei cultum.

Excelsa proprie vocarunt altaria, quae erecta

erant in locis sublimibus, et magis editis. Sed

species pro génère hic ponitur. Interea significat

Deus se ita abominari omnes cultus fictitios, ut non

po8sit ferre locorum conspectum. Lapides quidem

ex quibus constructa erant altaria scimus fuisse

innoxios. Loca etiam non polluunt idololatrae suo

arbitrio. Mundus enim quatenus a Deo creatus

est retinet semper suam naturam. Sed quantum

ad homines spectat, loca ipsa poilu ta sunt, et contagio

reddit quodammodo Deo exosa. Ergo in dete8tationem

idololatriae hoc positum est. Iam

sequitur,

4. Et desolabuntur altaria vestra, et conterentur

idola vestra, et cadere faciam (vel prosternam) octisos

coram idolis vestris.

Prosequitur eandem sententiam, et primo denuntiat

altaria redactum iri in vastitatem. Hinc

apparet quantopere placeat Deo obedientia, et quam

verum sit illud, potiorem esse omnibus sacrificiis.

Neque enim dubium est quin Israelitae magnifiée

extulerint sua figmenta ac si Deum rite colerent.

Initio quidem excogitavit astute Iarobeam novos

illos ritus, ut alienaret decern tribus a familia Davidis:

sed tandem invaluit error, ut putarent probari

Deo illos impios cultus. Atqui videmus ut

Deus ipsos abominetur. Semper ergo tenendum

est illud prinoipium, quamvis homines existiment

se Deo praestare obsequium ubi obtrudunt sua

figmenta, adeo nihil proficere, ut iram Dei in se

provocent. Neque enim vindicta haec sumpta fuit

de altaribus, quin graviter offensus esset Deus

illa impia mixtura. Altaria igitur vestra veulent in

vastitatem et solitudinem: deinde, conterentur idola

vestra. Hic quidam vertunt idola solis, et nomen

sumptum est a calore, quod postea iterum repetitur.

Sed videtur illa divinatio esse nimis coacta. Ego

itaque non dubito quin idola sic vocata fuerint

propter vesanum amorem quo rapiuntur superstitiosi.

Passim enim apud prophetas dicuntur esse

similes adulteris: et propheta noster subinde ita

loquitur. Ergo optime conveniet vooari idola ab

aestu, propterea quod flagrarent superstitiosi eorum

amore, tanquam adulteri currunt post scorta, ut

iterum videbimus. Utitur postea alia voce, quum

dicit prosternam occisos vestros coram idolis vestris.

D'Wa enim vocant idola propter foeditatem, quasi

dicerent stercora. Ita videmus primo loco damnari

a propheta furorem ilium, quo ardebant Israelitae,

quum perverterent purum et legitimum Dei cultum:

deinde exprobrari Ulis suum fiagitium, quod

se volverent in sordibus, et quasi in stercoribus.

Caeterum hinc etiam docemur quantopere excandescat

Deus contra omnes superstitiones, ubi non

tantum homines ipsos ad tribunal suum citât, eo

quod profanaverint veram pietatem: sed irascitur

ipsis externis instruments, et lapidibus, et lignis,

et quodammodo involvit ipsa instrumenta idololatriae

cum autoribus. Sequitur,

5. Et ponam cadavera filiorum Israel coram

idolis vestris, et spargam coram idolis suis (est relativum

tertiae personae) : spargam ossa vestra (iterum

redit ad secundam personam) in circuitu aUarium

vestrorum.

His verbis significat propheta vindictam Dei

fore manifestam, quia imprimet certas notas, ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!