25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

303 PRAELECTIONES 304

cordibus. Dicit ergo ut ipsorum impietas omnibus

manifesta fiat, ego ittis respondébo. Nam impii

quantisper illis Deus paroit conantur eum mulcere

quasi adularentur. Sed ubi vident se nihil con-

8equi falsis blanditiis, tunc fremunt, imo frendunt

tanquam furiosi ad versus Deum: sic depreJienduntur

in corde suo, hoe est quidquid antehac fuit simulationis

excutitur, ut omnes possent facile perspicere,

ne guttam quidem pietatis unquam fuisse

in ipsorum cordibus. Deus ergo testatur sua responsa

fore eiusmodi, ut capiat domum Israel in

corde, hoc est ut eius severitas extrahat in lucem

quod prius erat absconditum. Nam sermo Dei est

gladius anceps, et examinât omnes hominum sensus.

Quidam gladio illo sic occiduntur, ut resipiscant:

sed alii rapiuntur in furorem, ubi vident

sibi esse confligendum cum Dei potentia. Ergo deprehenduntur

in corde suo, quia extorquet illis

Deus quod libenter semper occultassent: quoniam

alienarunt se desuper me, ad verbum, in suis idolis.

Dupliciter hie locus exponitur, quemadmodum dictum

fuit. Quidam dicunt, quia separarunt se: sed

mihi magis probatur altera versio, quod se alienarunt:

et intelligemus clarius hoc postea, deinde res

eo nos deducet. Alienarunt ergo se a Deo, hoc est

quum prorsus defecissent a lege Dei, tarnen quasi

hoc esset occultum, adhuc gestabant suas larvas.

Alienatio enim de qua hie loquitur propheta videtur

referri ad simulationem. Quoniam ergo se

alienarunt a me in suis idolis, hoc est quod existimant

se non posse coargui, sed abominationes suas

quamlibet foetidae sint manere tarnen quasi clausas:

falluntur inquit. Et hoc convenit cum proximo

membro, quod scilicet deprehensurus sit hypocritas

in suo corde.

6. Propterea die ad domum Israel, Sic dicit

dominator Iehovah, Bevertimini, et redire facite ab

idolis vestris, et a cunctis abominationibus vestris redire

facite (vel convertite) fades vestras.

Nunc ostendit Deus cur tarn severe minatus

fuerit pseudoprophetis, et toti populo, nempe ut

tandem resipiscerent. Nam hue tendit rigor Dei ut

territi eius iudicio redeamus in viam. Nunc ergo

ad poenitentiam eos hortatur. Unde colligitur utilis

doctrina, quoties Deus formidinem nobis incutit,

non alio spectare, nisi ut nos humiliet, ideoque

curam agere salutis nostrae ubi ita per suos prophetas

nos obiurgat, et nobis minatur: denique

irasci nobis verbo ut re ipsa parcat. Exhortatio

autem brevis est, ut convertantur, et converti faciant

ab idolis suis, et fades etiam suas avertant a cunctis

suis abominationibus. Ubi dicit secundo loco D'BTl,

quidam subaudiunt uxores: sed. illud est frigidum.

Alii putant verbum esse transitivum, sed quod non

cadat in aliam personam, redire facite vos ipsos:

illud etiam durum est. Itaque non dubito, quin

propheta hie hortetur Israelitas, ut pro se quisque

studeat se reconciliare Deo, et simul etiam alios

8ecum adducat. Quemadmodum enim alii aliis fuerant

malorum autores: ita nunc iubet operam impendere,

ut alios secum reducant. Et certe haec

est vera probatio nostrae poenitentiae, ubi non

tantum siuguli ad Deum convertimur, sed porrigimus

etiam fratribus nostris manum, et ab errore

eos revocamus: praesertim si culpa nostra errare

coeperunt, videndum est ut pensemus malum illud

saltern pari diligentia. Sensus ergo prophetae est,

primum ut resipiscant Israelitae, deinde ut mutuo

alii alios adiuvent ad resipiscendum, vel ultro citroque

se8e coniungant ad pietatis Studium, quemadmodum

prius quisque a socio suo et fratre corruptus

fuerat. Haec videtur esse summa. Oaeterum, series

haec notanda est, quia multi zelum suum ostentant

dum alios corripiunt, et manum porrigunt ut libèrent

eos ab errore: ipsi autem de resipiscentia nihil

cogitant. Atqui spiritus sanctus hie veram progrediendi

rationem nobis ostendit, quum iubet resipiscere,

deinde èxtendere Studium nostrum ad

fratres, qui opus habent nostris adhortationibus.

Tandem adiungit, abducite fades vestras, vel convertite

a cunctis abominationibus vestris. Synecdoche

est in verbis prophetae, quia avertere faciem suam

tantundem valet atque sensus suos retrahere. Quoniam

ergo prope affixi erant suis abominationibus,

ad quas coniecerant oculos, et intenti erant toto

studio, iubet fades suas avertere, nempe ut illis

valedicant. Sequitur,

7. Nam quisquis e domo Israel, et e peregrino

qui peregrinatur apud Israelem, et separatus (hie

non potest aliter verti: nam est a "1TJ: verbum quod

heri vidimus, potest deduci a "llî, quod est alienari:

sed hie sensus non potest esse ambiguus: qui ergo

separatus) fuerit de post me (ad verbum), et adscendere

fecerit idola sua super cor suum, et offendieülum

iniquitatis suae posuerit coram facie sua, et venerit

ad prophetam ad inquirendum ipsum ex me (hoc est,

per me, vel ut sciscitetur ab ipso in me, id est, per

me, aut per nomen meum), ego Iehovah respondébo

ei in me (vel per me).

Iterum redit Ezechiel ad minas, quia apud tam

pràefractos non satis efficax fuisset exhortatio: obduruerant

in suis vitiis ut vidimus, et erant fere

similes indomitis bestiis. Nisi ergo saepius obiectum

illis fuisset Dei judicium, exiguus fuisset doctrinae

et exhortationis fructus. Haec igitur ratio est cur

iterum proponit hie Deus suam vindictam, vir vir,

inquit, vel etiam peregrinus qui peregrinatur apud

Israelem. Quum adiungit peregrinos, loquitur haud

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!