25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

379 PRAELECTIONES 380

ambulandi ad aequalem modum, quasi diceret non

estis pares. Est autem species correctionis quum

Deus iam dieit Iudaeos non esse pares vel Ohitaeis,

vel Sodomiti8, quia scilicet eorum impietas fuerit

magis detestabilis: deinde quod proruperint in omne

genus scelerum maiore licentia. Nunc tenemus

prophetae consilium, ubi dicit Iudaeos non ambulasse

in viis aut Sodomae aut Samariae, aut gentium

ChanaaD, quia scilicet praecesserint, ac fuerit in

illis plus ardoris ad currendum. Nam si tantum

imitati essent Iudaei très populos quorum fit hie

mentio, ambulassent in viis illorum. Sed ubi ita

abrepti fuerunt sua intempérie ut prae'eurrerent,

iam non ambularunt in ipsorum viis, imo reliquerunt

eos a tergo. Et haec antithesis satis erit ad

explicandam prophetae mentem, quod scilicet non

sequuti sint Iudaei vel Sodomitas, vel Israelitas,

vel Chananaeos: sed sua festinatione, et praecipiti

violentia reliquerint ipsos longe a tergo. Et dicit

quasi modicum parum, hoc est ac si tibi parum

esset repraesentare tarn matrem, quam sorores tuas.

Sed corrupta fuisti inquit, prae illis. Iam se ipsum

exponit clarius, quomodo non ambulaverint in ipsorum

TUB, quia sese maiore licentia praecipitaverint,

ut iam diximus. Sequitur,

48. Vivo ego, dicit dominator IehovaJi, si fecerit

Sodoma soror tua ipsa et filiae eius quemadmodum

fecisti tu, et filiae tuae.

Quia difficile creditu erat quod nuper vidimus,

ideo interponit Deus iusiurandum. Nee vero mirum

est, spretam ac procul reiectam fuisse a Iudaeis

ignominiam, quam vidimus illis inuri. Scimus

quanta fuerint superbia turgidi. Iactabant enim

semper suain adoptionem, et gloriabantur Dei nomine.

Oaeterum scimus si quis hodie gentem sceleratam

accuset, tarnen nomen Sodomae esse in

tanta detestatione, ut si utatur hoc sermone omnes

accendat contra se, et faciat ut cum indignatione

respuatur eius sermo. Quis enim patietur conferri

Sodomae vel urbem unam, vel gentem? Quod autem

ad Iudaeos spectat, diximus id fuisse illis intolerabile,

ut erant delicati et superbi. Erat etiam

aliqua ratio, cur indigne ferrent se pronuntiari détériores

Sodomitis: quia Deus non frustra ipsos

elegerat in peculium, et insignierat magnificis illis

titulis, Vos eritis mihi regnum sacerdotale, eritis

mihi haereditas: deinde, Filius meus primogenitus

Israel. Nunc videmus quam necessarium fuerit

interposito iureiurando sancire quod dixerat propheta.

Deus ergo hie per se ipsum iurat,

quia ipsum advocamus tanquam testem et iudicem

ubi iuramus. Sed iurat per se vel per vitam suam,

quia ut apostolus, docet, non habet maiorem per

quem iuret. Quidquid sit, hie prosternit omnem

stultam gloriationem, qua inflati erant Iudaei, quum

iurat per se ipsum, illos esse détériores Sodoma, et

filiabus eius. Atque hie quoque filias Hierosolymae

nominat similiter minores urbes. Fuit hoc valde

durum Iudaeis, quum diceret propheta, et saepius

repeteret, Soror tua Sodoma. Sed hoc longe aoerbius

ad vulnerandos animos quum dicit iustam esse

Sodomam prae Hierosolyma : hoc fuit illis prorsus

intolerable. Et tarnen videmus ut spiritus sanctus

hic minime ipsis indulgeat. Ergo non respiciendum

est quid ferre queant reprobi: sed tractandi sunt

pro suo ingenio: et quemadmodum ferociter insurgunt

ad versus Deum, ita etiam subigendi sunt:

et quemadmodum vulgari proverbio dicitur, duro

nodo reperiendus est durus cuneus. Iam sequitur,

49. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis

tuae, superbia, satietas panis, et securitas otii (vel

pax quieta, alii, abundantia otii) fuit Uli, et filiabus

eius: et manum egeni et inopis non apprehendit.

Hie incipit Deus rationem ostendere cur extenuaverit

scelera Sodomae prae sceleribus populi %

sui. Nam si in genere loquutus esset propheta,

neque explicuisset Dei consilium, fuisset incredibilis

eius sermo: et ideo caruisset profectu. Sed nunc

ostendit Deus non temere se pronuntiasse quod

ante audivimus, nempe Iudaeos peiores esse Sodomitis.

Quare? haec enim fuit iniquitas Sodomae sororis

tuae inquit, primo superbia, deinde satietas

panis, et delitiae, quemadmodum soient sibi indulgere

et demergere se in otium qui fruuntur longa

pace: postea, non apprehendit manum egeni. Iam

adiungit,

50. Et superbe se extulit, et fecit àbominationem

coram me, et abstuli ipsos quemadmodum vidi (hoc

est, quemadmodum placuit mihi).

Hic locus diligenter excutiendus nobis est.

Deus enim non hic exténuât scelera Sodomae, sed

quantumvis abominabilis fuerit ille populus, Iudaeos

tarnen dicit esse sceleratiores. Scimus cur Deus

terribili modo vindictam suam exercuerit adversus

Sodomitas, et eorum vicinos. Fuit illud horribile

exemplum. Et Iudas etiam dicit esse quasi speculum

vindictae Dei, quae manet omnes impios. Et

ideo scriptura saepe nos revocat ad illud documentum

iudicii Dei. Sed videndum est quomodo Sodoma

eo usque licentiae proruperit, ut nullum flagitium

exhorreret. Dicit Deus exordium fecissè a

superbia. Et certe mater est superbia tarn contemptus

Dei, quam omnis crudelitatis. Discamus

ergo non posse nos aliter retineri sub Dei timoré,

quam si regnet in nobis modestia et humilitas.

Scimus" autem duo esse cornua superbiae, ut ita

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!