25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

339 PRAELEO ÎTIONE8 340

contextu patet, Deum hic exprimera arcanam virtutem

qua servatus fuit populus praeter communem

omnium sensum. Nam si expendimus quod ante

dictum fuit, certe non vixisset ad diem unum populus,

nisi vigorem sumpsisset ex hac Dei voce.

Foetus enim recens a matris utero si proiectus

fuerit, quomodo tolerabit nocturnum frigus? imo

quomodo non ultro statim exspirabit? Et iam dixi

mortem esse paratam infantibus, nisi umbilicus illis

aptetur. Quum ergo centum mortes populum circumdarent,

non potuit vitam longiusprotrahere, nisi

vox ista arcana Dei eum sustentasset. Itaque Deus

iubendo illos vivere, iam tunc ostendit esse in suo

arbitrio mirabiliter suos servare inter varias mortes.

Porro siouti dicitur in Psalmo (68, 21), penes ipsum

esse exitus mortis, ita mors convertitur ab ipso in

vitam: quia utriusque est arbiter et dominus. Duplicator

autem haec loquutio, quia populus non

exiguo tempore sic afflictus fuit ab Aegyptiis. Certe

si tyrannicus ille rigor tantum ad paucos annos

durasset, poterant tarnen consumi. Sed protracta

fuit eorum servitus in multos annos: unde.apparuit

insigne miraculum, quod scilicet non saepius intercidisset

memoria et nomen ipsorum. Videmus ergo

non abs re hie Deum repetere vocem istam, in qua

fuit inclusa salus populi, vive in sanguinibus tuis,

vive in sanguinibus tuis. Et res ipsa etiam ostendit

populum fuisse consefvatum, quoniam ita Deo placebat.

Historia ergo quam refert Moses speculum

est in quo perspicere licet vivam imaginem istius

vitae, cuius fit mentio, quae scilicet vigorem' suum

traxit ab arcano Dei beneplacito. Nunc quaeritur

ratio cur Deus non statim populum suum aperte

susceperit et tractaverit liberaliter quemadmodum

in adolescentia ? Ratio satis manifesta est, quia si

primo momento liberatus fuisset populus, benefieii

memoria mox quoque evanuisset: imo virtus Dei

fuisset obscurior. Scimus enim ut homines nisi

probe convicti sint suae miseriae, nunquam agnoscant

se salutem adeptos esse ex Dei misericordia.

Oportuit igitur populum ita vivere, ut tarnen semper

mortem haberet ante oculos: imo quasi constrictu8

esset vinculis mortis. Vixit ergo in sanguinibus,

hoc est vixit in sepulcro, quemadmodum

si cadaver maneat in sua putredine, et vita interim

occulta lateat: sic accidit filiis Abrahae. Nunc ergo

ténemus consilium Dei cur non ab initio magnifiée

extulerit filios Abrahae, sed passus fuerit ipsos aegre

trahere miserrimam vitam ac si demersi essent in

letali foetore. Iam sequitur,

7. Et magnam te feci quasi germen agri (alii

vertunt decern millia: et P133T id significat, sed tarnen

simplicior est alter sensus : posui ergo te copio-

8am tanquam germen agri): et crevisti, et adolevisti

(grandis facta es), et venisti in ornamentum orna-

mentorum (vel potius in pulchritudinem pulchritudinum,

hoc est, summum decorem): ubera tua aptata

sunt (alii vertunt tumuerunt, vel prominuerunt)

et pilus tuus germinavit: tu autem nuda et discooperta

eras.

Hie clarius exprimitur quod nuper attigi, populum

scilicet in ilia dura Servitute fuisse singulari

Dei gratia salvum, neque id modo, sed adolevisse.

Nam si foetus postquam expositus fuerit, vitam

recuperet, tamen erit quasi abortivus. Deus ergo

hie gratiam suam hac ciroumstantia amplificat, quod

scilicet populus illic adoleverit ac si probe et sedulo

fuisset curatus: si denique nullum officium defuisset.

Haec summa est verborum quum dicit ipsos fuisse

multiplicatos. Etsi autem respicit ad propagationem

generis Abrahae, tenenda est tamen similitudo. Nam

hie populus puellae confertur, quae ab utero proiecta

fuerit in agro. Adolescentia ergo populi fuit

quum Deus incredibili modo ipsos auxit, quemadmodum

scimus. Et certe fidem excedit ilia Dei

benedictio, quod quum ingressae essent Aegyptum

75 animae, tot millia paulo post egressa fuerint. %

Nam intra ducentos et quinquaginta annos sic

multiplicatum fuit genus Abrahae, ut prodirent

octingenta millia quum Deus illos liberavit. Sed

quia metaphoriee loquitur propheta, ubi dicit fuisse

populum auctum, sub persona tenerae puellae, dicit

crevisse donee adolesceret in iustam aetatem. Interea

ostendit non nisi admirabili Dei consilio et virtute

id fuisse factum. Posui te inquit. Vendicat ergo

DeuB sibi laudem huius tantae mujtiplicationis, et

ita confirmât quod dixi, nempe salutem populi fuisse

inclusam in ilia voce, Vive in sanguinibus: tamen dicit

venisse in ornamentum ornamentorum. Hic "Hy non

potest sumi pro adventitio aliquo ornatu, quia continuo

post subiicitur, Tu autem nuda et discooperta

eras. Sequitur ergo accipi potius pro décore. Significat

in summa non tantum statura corporis

adolevisse puellam, sed elegantia formae. Decor

ergo et venustas hac voce notatur quemadmodum

ex contextu satis patet. Venisti ergo in decorem

exquisitum, vel praecipuum. Scimus enim sic resolvi

genitivum, quia significat excellentiam. Et simul

addit, Ubera tua fuerunt parafa. Nam ]1D significat

parare, significat confirmare. Sed quia de uberibus

loquitur, non dubito quin significet ubera sic intnmuisse,

ut essent in iusto suo modo. Ubera ergo

tua fuerunt disposita, hoc est iustae magnitudinis,

ut soient puellis nubilibus. Pilus etiam tuus crevit.

Denique propheta hic crasso modo exprimit pro

ruditate populi quod brevius dici poterat. Germinavit

ergo pilus tuus, tu autem eras nuda et discooperta,

hoc est adhuc tamen tibi deerat exterior ornatus,

tu eras quasi nubilis puella, erat maxima formae

venustas, erat etiam iusta totius corporis statura,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!