25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

99 PRAELECTIONES 100

Videtur Deus quodammodo ludere cum propheta

suo ubi eum circumagit, et in speciem mutat

consilium. Nam antehae impositae fuerunt docendi

partes sancto viro: nunc autem iubetur egredi, et

postea praecipit Deus, ut domi se occludat. Videtur

itaque haec varietas esse mutatio consilii, ubi Deus

nunc iniungit loquendi provinciam, nunc otiari iubet

servum suum. Sed minime dubium est quin hac

ratione confirmata fuerit propbetae autoritas, ubi

scilicet Deus moderatus est eius linguae, idque in

utramque partem. Nam quamvis creatus esset doctor,

continuit tarnen se, donee Deus suggereret quod

dicturus erat. Postea iussus est tacere, et patuit

Deo: tandem ubi Deus verba dictavit, et iussit

prodire in medium, coepit officio suo defungi. Nam

si prima statim vocatione coepisset loqui, poterat

obiici nimia levitas: sed ubi prompto animo se

accinxit, et interea obmutuit quantisper Deo ita

visum est, maior accessit gravitas eius doctrinae.

Nunc tenemus in quern finem facta fuerit super eum

manus Domini. Per manum Dei intelligitur potentia.

Nam frigida est ilia expositio, ut antea admonui,

vocare manum propheticum munus. Sensit igitur

se impelli arcana Dei virtute. Denique manus

Iehovae nihil aliud est quam agitatio spiritus, ut

sentiret propheta se non humanitus ferri, vel inconsiderato

aliquo impetu. Fuit ergo, inquit, manus

Iehovae super me, et dixit mihi, Surge, et egredere

in planitiem, ut illic tecum loquar. Potuit non aliud

reputare Ezechiel quam se adduci, ut statim perferret

Dei mandata ad populum. Atqui haec opinio

longe ipsum fefellit, quia u* videbimus, productus

fuit in medium, ut statim se domi occluderet. Sed

antequam hoc narret, dicit se fuisse egressum. Videmus

ut flexi bills fuerit quocunque ipsum Deus mittebat.

Et hoc notatu dignum est, quia nisi nobis

arrideat Dei vocatio, et sensus noster subscribat,

refugimus, vel saltern differimus. Atqui propheta

habuit iustam excusationem secundum homines, ut

non sine colore tergiversaretur. Deus enim saepius

iam ipsum alloquutus fuerat, et quidem sine fructu.

Nunc autem quanquam tenetur adhuc suspensus,

nee pronuntiat Deus quid ipsum velit facere, egreditur

tarnen in planitiem, quia sic Deus praecepit.

Hoc igitur exemplo docemur, etiam si eventus rerum

nos lateant, simul tamen atque Deus nobis

aliquid praecepit, obtemperandum esse. Imo si repugnet

sensus noster, tamen hanc obedientiam ei

deberi, ut sequamur quocunque vocat, etiam si videmur

id facere non tantum frustra, sed etiam cum

ludibrio. Caeterum Deus eum frustratus non est,

quia apparuit in sua gloria. Conspectus autem

gloriae Dei debuit satisfacere sancto viro, quamvis

alia omnia deficerent. Vidit igitur gloriam Dei

sicuti prope flumen Chebar. Unde colligimus visiouem

illam non fuisse affixam certo loco. Deus ergo

semel super ripam fluvii apparuit servo suo, deinde

in media planitie. Quod dicit se in faciem cecidisse,

alibi exposuimus quid sibi velit. Fieri enim non

potest, 'quin fidèles qui tanguntur serio timoré Dei

expavescant ad eius conspectum. Impii quoque

coguntur Deum metuere, sed mox obdurescunt: et

quamvis reddantur fere exanimes, qui tamen sequitur

stupor sensum omnem exstinguit. Atqui

metus, quern concipiunt fidèles ex Dei adspectu,

coniunctus est cum reverentia. Sic autem cecidit in

faciem suam Ezechiel, ut non potuerit surgere, donee

spiritus Dei ilium erexit, quemadmodum postea

sequitur.

24. Et venu in me spiritus, et statuit me supra

pedes meos, et loquutus est mecum, et dixit mihi,

Vade, occludere in medio domus tuae (hoc est intra

domum tuam).

Hic confirmât Ezechiel quod dixi, fidèles ubi

semel territi sunt conspectu gloriae Dei, non posse

colligere animum, nisi Dominus illos fulciat sua

virtute. Sed peculiaris fuit ratio in propheta, quia

debuit agnoscere se quasi mortuo esse similem, ut

sentiret spiritum Dei in animo suo vivere et vigere.

Ergo ad confirmationem hoc valuit, quod spiritus

restituit ilium quasi a morte in vitam: ideo dicit

spiritum venisse. In summa, quemadmodum anima

hominem vivificat, ita spiritus Dei est supernaturalis

vita in homine. Vivimus secundum hominem, quia

indita est animae nostrae virtus, quae habet suas

facultates. Nam in anima est sedes intelligentiae,

deinde est voluntas, sunt sensus: diffundit etiam

vigorem suum per omnia membra. Caeterum vita

quam inspirant animae corporibus quodammodo

terrena est: sed spiritus Dei animas ipsas vivificat

supernaturaliter. Et haec distinctio tenenda est,

quia profani homines tantum in externa apparentia,

ut loquuntur, id est in splendore gloriantur, qui

nihil aliud quam larva est, et ideo plenis buccis

celebrant liberum arbitrium, et facultates naturales:

nempe quia nunquam gustarunt quid sibi velit vita

supernaturalis, cuius hie fit mentio. Ezechiel quidem

repletus fuit spiritu Dei peculiari modo, ut

idoneus esset ad obeundum munus propheticum:

sed hoc commune est fidelibus, quoad spiritualem

vitam. Dicit ergo se locatum fuisse supra pedes suos,

quia iacebat prostratus, nee poterat, quemadmodum

iam dixi, digitum attollere, nisi erectus fuisset divinitus.

Postea refert Dei mandatum, quod in speciem

absurdum censeri posset. Quorsum enim Deus

creavit Ezechielem prophetam, nisi ut se accingeret

ad docendi munus? Atqui nunc iubet eum non

tantum quiescere, sed etiam latere domi. Utitur

enim occludendi verbo: quasi diceret, maneas domi

tuae quasi captivus. Si fuisset privatus homo,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!