viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE
viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE
viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
307 PRAELECTIONES 308

probis, qui ita conati fuerint ipsum eludere. Dicit,

ponam ilium in Signum et proverbia. Gravitatem

poenae désignât his vocibus. Nam interdum castigat

Deus bominum delicta, sed vulgari et usitato

more. Ubi àutem poena excitât admirationem omnium,

et portento similis est, illic Deus profert

signum suae vindictae non communi modo, ut loquuntur.

Hoc ergo intelligit propbeta: et hinc

etiam simul admonet quam detestabile crimen sit

deficere a puro Dei cultu. Nam castigat Deus et

furta, et scortationes, et ebrietatem, et fraudes, et

rapinas: sed non semper tarn rigide, ut poena sit

quasi portentum, et omnium animos ad se convertit.

Ergo ex poenae gravitate colligitur atrocitas

sceleris. lam addit in proverbia. Haec sententia

sumpta est ex lege, quemadmodum prophetae

qui sunt Mosis interprètes, verba quoque ab ipso

mutuantur. Dicitur autem esse in proverbia, cuius

clades ita Celebris est ut vulgo omnes iactent, ubi

de clade aliqua agitur, nullam esse parem, vel

magis horribilem. Sed b'&ü etiam accipitur pro

ignominia: quasi diceret non fore modo materiam

sermonis toti populo, sed nomen ipsorum fore obnoxium

contumeliis et probris. Tandem addit, et

excidam eum e populo meo. Hoc omnium gravissimum

est. Tollitur enim spes misericordiae. Posset

aliquis ad tempus esse in portentum: deinde posset

iactari eius calamitaS' vulgaribus proverbiis : neque

tarnen Deus ut est exorabilis deleret eum bominem

e numéro suorum. Ubi autem exciditur quispiam

e populo Dei, iam desperata est eius salus. Non

frustra autem toties repetitur baec sententia, cognoscetis

quod ego Iehovah inquit, quoniam ut ante

vidimus, semper obtendunt sibi velum hypocritae,

ut existiment nihil sibi fore negotii nisi cum prophetis.

Atqui secure contemnunt homines mortales.

Deus ergo hie insculpit notam verbo suo, ut sciant

ipsum loquutum esse, et experiantur etiam effectum

sermonis ex eius manu. Sequitur,

9. M propheta quum deceptus fuerit, et loquutus

fuerit sermonem: ego Iehovah decepi prophetam eum:

et extendam manum meam super ipsum, et delebo

ilium e medio populi mei Israel.

Hie occurrit Deus stultae cogitationi, qua implicitae

erant multorum mentes. Quum enim haberent

suos impostores ad manum, putabant quasi

obiecto clypeo repelli posse omnes Dei minas, No-"

bis quidem Ieremias et Ezechiel minantur: sed

habemus alios qui bona spe nos demulcent: promittunt

omnia fore nobis laeta et prospéra. Quum

ergo duo aut très duntaxat nos destituant spe salutis:

alii autem, et quidem longe plures numéro,

promittant nos fore salvos, non est cur animos de-

8pondeamus. Quum ergo ita obiicerent suos im

postores veris prophetis, et imaginarentur quondam

conflictum, in quo praevalerent imposturae, et Dei

Veritas succumberet : dicit non est cur vos decipiant

blanditiae pseudoprophetarum. Nam si dicitis illos

quoque praeferre nomen et munus propbeticum,

respondeo vestra culpa ipsos errare. Ego enim

ipsos decipio, quia sic meretur vestra impietas.

Hoc adhuc posset esse obscurum: sed exemplo

familiariter exponere conabor. Hodie videmus ut

in dissidiis multi sese eximant ab omni metu, et

promittant sibi impunitatem, si abiieiant omnem

curam Dei: O, quid mihi cum religione? quia hoc

modo accersitur molestia: quisquis volet inter istas

dissensiones et certamina serio se totum Deo addicere,

ingredietur labyrinthum. Quum ergo multi

hoc modo se putent fore immunes a culpa, etiam

si Deum reiiciant, posset haec doctrina in ipsos

converti. Sunt quidem hodie dissidia in religione

quae multos conturbant: sed putatisne id temere

accidere? O nescimus utram partem sequi expédiât:

quaerite. Deus enim non ita laxavit habenas Satanae,

et eius ministris, ut fortuito turbetur ecclesia,

et alii alios oppugnent. Quum autem hoc fiat iusto

Dei iudicio, certum est neminem posse falli, nisi

qui sponte fallitur. Nam propheta sumit illud

principium ex Mose, quoties emergunt pseudoprophetae,

hanc esse probationem fidei, et sincerae

pietatis, Tentât te (inquit Moses 13. capite Deuteronomii

v. 3) Deus tuus an ipsum diligas. Quum

ergo nullus pseudopropheta surgat nisi iusto Dei

iudicio: deinde quum Deus velit discernere sinceros

suos cultores ab hypocritis: sequitur neminem posse

hoc praetextu excusari, quod alii aliud dicant. Nam

si id non fit nisi iusta ordinatione Dei: Deus autem

vult experimentum capere, ut dictum fuit, de servis

suis et filiis: quum pseudoprophetae ita miscebunt

omnia, et obducent tenebras clarae luci, nemo qui

vere et ex animo Deum quaeret implioabitur ipsorum

decipulis. Sed longius adbuc progreditur

Ezechiel, nempe, ut iam prius attigi, omnes imposturas

et errores non temere nasci, sed prodire

ex populi ipsius ingratitudine. Nisi enim ipsis tam

cupide libuisset accersere sibi falsas prophetias,

Deus baud dubie ipsis pepercisset. Quum ergo ita

undique scaturiebant pseudoprophetae, et tanta ubique

erat eorum copia, hinc colligi poterat, populum

dignum esse talibus imposturis. Nunc ergo tenemus

Spiritus sancti consilium, ubi Deus pronuntiat

se esse autorem omnium errorum, quos tunc spargebant

pseudoprophetae. Neque enim satis esset

tenere quid verba sonent, deinde elicere summam

propheticae doctrinae: sed attendere convenit ad

spiritus consilium. Cur ergo hoc dicat propheta

iam exposui, nempe ut Israelitae desinerent tergiversari

more suo: si dubii penderent inter varias

opiniones, hoc non debere ipsis imputari in crimen.