25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

479 PRAELE< ITIONES 480

Deum proprie non çompetere, sed translatitiae sunt

loquutiones, quia primo Deus non tangitur iracundia,

dcinde non decernit quidquam apud se quod

postea retractet. Sed quum haec aliéna sint a

Deo, per similitudinem sibi accommodât. Quoties

autem spiritus sanctus his loquendi formis utitur,

discamus eas potius ad rem referre, quam ad Dei

personam. Deus decrevit iram suam effundere,

hoc est, ita promeriti erant Israelitae suis sceleribus,

ut necesse fuerit de illïs poenam exigi. Simpliciter

ergo intelligit propheta maturam fuisse populi iniquitatem,

et ideo tempestivam fuisse vindictam

Dei, nisi aliunde fuisset retentus. Obstàculum autem

iam attigi, quia consuluit nomini suo, ne pro-

fanaretur. Decrevi igitur effundere excandescentiam

meam super eos, ad complendam iracundiam meam

in ipsis in medio terrae Aegypti. Alii vertunt, ad

consumendam : sed improprie : verbum rbz) significat

utrumque, tarn consumere quam complere vel perficere.

Sed quamvis interdum dicat Deus se consumere

omnia tela vel flagella sua in puniendis

hominum sceleribus, hie tarnen non adeo quadraret

transferri ad ipsam iracundiam. Melius itaque conveniet

alter sensus, nempe quod Deus decreverit

effundere excandescentiam suam donee se ipsum satiaret.

Hie enim, ut dictum est, induit personam

hominis irati, qui aliter pacare animum non potest

quam si satiatus fuerit exigendis poenis. Est autem

fere inexplebilis iracundia. Sed Deus in summa hic

exprimit tantam fuisse atrocitatem illius sceleris,

ut digni fuerint Israelitae, in quorum exitium effunderet

suam excandescentiam, et impleret omnes

iracundiae suae numéros, idque in medio terrae Aegypti,

quia iam satis ostenderant se indignos esse

quos redimeret: ideo satius erat illos perdere in

medio terrae- Aegypti. Sed postea attexit,

9. Et feci propter nomen meum ne profanaretur

in oculis gentium, in quibus ipsi in medio eorum,

quibus cognitus fui ipsis in oculis eorum, ad educendum

eos e terra Aegypti.

Hic significat Deus una tantum causa se fuisse

retentum, ne tarn ingratam et sceleratam gentem

penitus deleret, nempe quia videbat sacrum suum

nomen expositum fore gentium ludibriis. Docet

ergo respectu gloriae suae potius, quam misericordia

se fuisse adductum, ut illis parceret, vel rigorem

suum suspenderet ad tempus. Ergo sub verbo

faciendi hoc totum intelligi debet quod postea clarius

explicabitur. Summa est, abstinuisse ab ultima

vindicta propter nomen suum, ne profanaretur in

gentibus. Quanquam hic pronuntiat Deus se potius

rationem habuisse sui quam illorum, tarnen minime

dubium est quin illis pepercerit, quod videbat non

posse aliter conservari quam si illis ignosceret,

nempe in tanta duritie et contumacia. Et certe

sunt res coniunctae et fere inseparabiles, gloria Dei

et salus ecclesiae. Quum de salute ecclesiae loquor,

non comprehendo eos omnes qui profitentur se esse

eius membra: sed intelligo duntaxat electos. Quoniam

vero Deus adoptaverat gentem illam, fieri non

poterat quin reliquias incolumes servaret: alioqui

excidisset eius Veritas: et ita multo gravius profanatum

fuisset eius nomen. Hinc colligere promptum

est, quoties Deus nobis ignoscit, quanquam se

ipsum respiciat, et velit hoc modo exserere suam

clementiam: tarnen alteram simul causam veniae

esse, quod nostri miseretur. Sed quum hie dicit

se retraxisse a vindicta manum suam, gloriae suae

respectu, hoc modo magis prosternit superbiam

illius gentis: quia quoties eorum misertus fuerat,

putabant suae dignitati et suis meritis aliquid esse

concessum. Propheta igitur hic ostendit non alia

ratione fuisse ereptos ab interitu quum adhuc manebant

in terra Aegypti, nisi quia Dominus nomen

suum exponere noluit gentium probris. Dicit autem

in oculis gentium in quibus ipsi erant in medio ipsa-*

rum: ideo non solos Aegyptios respexit, sed alias

etiam gentes. Quaeritur tarnen quo sensu mox

subiiciat se illis fuisse cognitum. Neque enim adhuc

specimen suae virtutis dederat in aliis gentibus.

Miraculis duobus apud ipsos testatus fuerat Mosen

fore redemptionis ministrum: postea aggressus est

Moses ipsum Pharaonem: illic Deus exseruit signa

suae potentiae, quae omnes Aegyptios merito terrèrent:

sed fama ad alias gentes nondum pervenerat.

Verum non debet haeo notitia restringi ad

praeteritum tempus simpliciter: quod tantum siguificat

Deus se iam coepisse certis et illustribus documentis

testari Mosen fuisse delectum, per cuius

manum populum suum vellet redimere. Quoniam

ergo Deus iam in medium prodierat cum illis insignibus

notis, dicit se cognitum fuisse illis gentibus,

non quod fama ad eas penetrasset, sed quia eo

usque progressus erat, ut non posset res esse obscura,

quin omnes scirent fuisse édita miracula per

manum Mosis, quibus satis patefecerat se velle populum

israeliticum asserere. Nunc ergo tenemus

quo sensu dicat Ezechiel Deum fuisse, cognitum.

Quidam relativum hoc sic exponunt, Cognitus fui

illis, nempe Israelitis, in oculis eorum, nempe gentium.

Sed sensus ille videtur mihi coactus. Itaque

supervacua est vox una, meo iudicio, in sermone

prophetae. Simpliciter enim significat Deum fuisse

manifestatum in omnium gentium oculis, nempe ad

eos educendos. Haec clausula ostendit qualis fuerit

notitiae species, nempe quia Deus virtutem suam

protulerat insignibus miraculis ad populum liberandum.

Sequitur,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!