25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

715 PRAELECTIONES 716

usque ad mille aetates, si tamdiu durasset monarchia

ilia. Quod autem nepos eius tarn cito oblitus

fuit huius documenti, hinc merito coarguitur turpissimae

socordiae. Haec igitur ratio est, cur iterum

répétât Daniel historiam: A filiis hominum, inquit,

abdicatus fuit, cor eius positum cum bestiis, hoc est,

caruit ad tempus ratione et iudicio. Scimus autem

hoc esse praecipuum discrimen inter homines et

bruta animalia, quod homines intelligunt etiudicant:

bruta autem animalia suo sensu rapiuntur. Deus

ergo ediderat memorabile exemplum in rege illo,

quum ita spoliasset eum omni ratione et intelligentia.

Fuit, inquit, habitatio eius cum onagris, qui

ante habitaverat in palatio illo, quod toti mundo

oonspicuum erat, unde tunc omnes popuk' orientales

iura petebant. Quum ergo solitus esset coli pro

Deo, hoc horribile fuit iudicium, quod posteâ habitavit

cum feris sylvestribus: quod etiam instar tauri

pabulum suum habuit in herbis, quum ante omnes

delitiae affluèrent, et solitus esset tarn laute tractari,

ut ferebat illius regni opulentia: praesertim quum

sciamus orientales omnibus aliis esse magis delicatos,

Babylonem etiam matrem fuisse omnis luxuriae,

quum ergo mutata fuit in hune modum regis

conditio, nemo potuit ignorare, hoc non fortuito

fuisse factum, sed raro et singulari Dei iudicio.

Postea adiungit quqd prius dixerat, corpus eius fuisse

irrigatum pluvia coéli, donec cognosceret Deum excelsum

dominari in regno hominum. Hic rursus

etiam exprimitur finis poenae, ut scilicet Nebuchadnezer

sentiret se creatum fuisse regem divinitus, et

reges omnes terrenos non stare, nisi quatenus Deus

8uffulcit eos manu sua et virtute. Putant enim se

extra omnem fortunae aleam esse positos : et quamvis

verbo iactent se regnare Dei gratia, contemnunt

tarnen omne numen, quia ad se transferunt divinitatis

gloriam. Haec est yesania regum omnium,

quemadmodum ex his verbis colligitur. Nam si hoc

persuasum fuisset regi Nebuchadnezer, reges constitui

a Deo, pendere ex eius arbitrio, et stare et

cadere prout decrevit: non opus fuerat hac poena,

quemadmodum diserte exprimitur in his verbis.

Excluait igitur Deum a gubernatione mundi. Sed

hoc commune est cunctis regibus terrenis, quemadmodum

nuper attigi. Omnes quidem aliud profitebuntur:

sed spiritus sanctus non moratur falsas

istas protestationes, ut vocant. Ideo hie in persona

regis Nebuchadnezer proponitur nobis quasi in speculo

regum omnium ebria confidentia: quod scilicet

existimant se propria virtute stare, et eximunt se

ab imperio Dei, quasi non sederet in coelo iudex.

Oportuit igitur Nebuchadnezer humiliari, donec

cognosceret Deum regnare in terra: quasi scilicet

communi opinione ipsum includunt in coelo, ac si otio

suo contentus esset, neque curam gereret humani

generis. Tandem adiicitur, et quem voluerit statuit,

vel imponit. Melius exprimitur quod obscure dictum

fuerat, quomodo scilicet cognoverit Nebuchadnezer

tarn 8evera poena domitus ao subactus, Deum

regnare in terra. Nam ubi vident reges terreni se

praesidiis munitos esse, se pollere opibus, posse ad

nutum colligere exercitus magnos: ubi etiam vident

se omnibus esse terrori, existimant Deum nihil ampliu8

habere iuris, neque possunt animis concipere

ullam mutationem : quemadmodum etiam in Psalmo

(10, 6) dicitur de omnibus superbis: et quemadmodum

Isaias (28, 15) in eundum sensum loquitur,

Etiam8i flagellum transient vel si diluvium grassetur

per totam terram, tamen malum nos non attinget:

ac si dicerent, quamvis Deus fulminet e coelo,

tarnen erimus tuti et immunes ab omni incommodo

et discrimine. Hoc sibi reges persuadent. Ergo

tunc demum ineipiunt cognoscere Deum esse regem

terrae, ubi sentiunt in manu eius esse et arbitrio,

abiieere quos ante extulerat: deindo extollere humiles

et abiectos, quemadmodum ante vidimus. Est

igitur clausula versus quasi explicatio superioris

sententiae. Nunc sequitur,

22. Et tu ßius eius Beltsasar, non humüiasti

cor tuum : qua propter (ad verbum, sed valet, quandoquidem)

totum hoc cognoveras.

Hie ostendit Daniel quorsum retulerit quod

hactenus audivimus de poena regis Nebuchadnezer.

Debuerat enim Beltsazar domestico illo exemplo

sie affici, ut se Deo subiieeret. Iam credibile est,

patrem eius Evilmerodah fuisse oblitum eius poenae:

quia tamen non ita petulanter se gesserat

contra Deum, neque insultaverat verae et sincerae

pietati, Deus pepercit misero tyranno, qui in aliqua

medioeritate se continebat. Sed quantum ad nepotem

Beltsazar speotat, fuit prorsus intolerabilis :

ideo manum suam exseruit Deus. Hoc nunc docet

propheta, Tu filius eius, inquit. Hac circumstantia

magis eum urget, quia non oportuit longe petere

exemplum ab alienis gentibus, quum domi cognosceret

quod opus erat et utile cognitu. Et amplificat

etiam crimen alio modo: dicit, Tarnen hoc totum

sciebas. Nam soient homines obtendere ignorantiam

pro clypeo, ubi exténuant culpam scelerum: sed qui

scientes et volontés peccant, omni excusatione carent.

Convincit igitur propheta manifestae contumaciae

hunc regem: quasi diceret, eum data opera

provocasse iram Dei : quia non latuerat ipsum quale

et quam horribile iudicium maneat omnes superbos,

quum testimonium tarn illustre et notabile haberet

in avo suo, quod debuerat assidue versari ante eius

oculos. Sequitur,

23. Et contra Dominum coeli te extulisti, et vasa

domus eius (hoc est, templi eius) protulerunt in con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!