25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

397 IN EZECHIBLIS PROPH. CAP. XVI. " 398

laudes Dei apud ipsos esse abolitas: sed ubi emerget

novus populus, tunc Deum glorificatum iri. Adiungit,

Et cognosces quod ego lehovah. Haec loquutio

saepius repetita fuit, sed alio sensu. Nam

quum propheta minitaretur populo, semper addebat

banc particulam: et subaudienda tunc fuit antithesis

inter stuporem populi et sensum. 'Nam prophetiae

omnes negligebantur a populo. Clamabant quidem

servi Dei, et severe obiurgabant impios et scélérates

homines, sed absque profectu. Quum ergo

ita proterve illuderent obiurgationibus et minis,

saepius illis dictum fuit, tunc quum desiero apud

vos loqui, et vos erudiero meis flagellis, incipietis

sentire me esse Deum. Sed nunc propheta, ut

videmus, concionatur de gratuita reconciliatione

populi cum Deo. Ergo tunc senserunt ipsum esse

Deum, quia stabat suis promissis, etiam si culpa

hominum collapsum esset eius foedus atque intercidisset.

Propheta hie pronuntiat sensuros Deum

esse illis dissimilem, hoc est non mutare consilium,

neque pro levitate et inconstantia hominum variare:

sicuti etiam apud Isaiam (55, 8) loquitur, Non sunt

cogitationes meae sicut cogitationes vestrae: quantum

distant coeli a terra, tantum distant cogitationes

meae a cogitationibus vestris, et viae meae

a viis vestris. Significat autem illic Deus perperam

facere Iudaeos, quod aestiment eius misericordiam

ex proprio sensu. Dicit. igitur se longissime ab

ipsis differre, quia inaestimabilis sit eius misericordia

et incomprehensibilis Veritas. Nunc ergo

tenemu8 quid velit propheta hoc versu: priore

membro pronuntiat foedus quod iterum Deus percutiet

cum» novo populo etelectis suis fore firmum:

deinde adiungit, Iudaeos cognituros sibi negotium

esse cum Deo, quia scilicet capere non poterant

quod tunc Deus pollicebatur. lam tenenda est

ratio cur foedus Dei perpetuum fuerit in Christo:

quia scilicet, ut legitur apud Ieremiam, inscripsit

legem suam cordibus piorum, deinde iniquitates

remisit. Haec igitur perpetuitatis est causa. Caeterum,

quamvis secundo membro magnifaciat propheta

Dei gratiam, simul tarnen revooat Iudaeos ab omni

perversa cogitatione, quae poterat illis fiduciam

omnem excutere. Nam quum reputarent se esse

quasi in abysso demersos, promptum erat colligere,

nullum amplius esse remedium. Quod si volebat

Deus illos servare, cur non tempestive illis dpem

tulerat? Quum ergo passus esset illos abduci in

exsilium, et quasi obrui in profundis inferis, nulla

erat spes instaurationis. Hac de causa pronuntiat

Ezechiel fidèles non debere insistere in suis cogitationibus,

sed potius mente assurgere in coelum, ut

exspectent quod videtur prorsus absurdum: quia

scilicet debeant ex natura Dei iudicium facere, et

metiri effectum promissionum immensa eius potentia,

non autem suo sensu. Sequitur,

63. Ut recorderis, et pudefias, et non sit tibi

amplius apertio oris propter pröbrum tuum, quum

propitius fuero tibi in omnibus quae fecisti, dicit dominator

lehovah.

Iterum hortatur Ezechiel fidèles ad poenitentiam

et continuum eius meditationem. Diximus

autem haec membra non posse divelli, nempe testimonium

gratiae cum poenitentiae doctrina. Diximus-

quoque hanc esse evangelii summam, ut quos

Deus réconciliât gratuita venia simul etiam velit

resipiscere. Neque enim aliter placatur nobis Deus

quam dum efficit novas creaturas in Christo, et

spiritu suo nos régénérât, quemadmodum ëtiam dicitur

apud Isaiam (59, 20). Propitius erit Deus

populo, qui reversi fuerint ab iniquitate sua. Restringitur

ilia promissio ad eos qui sibi non indulgent

nee blandiuntur in peccatis, sed se humiliant

coram Deo, et statuunt se non aliter ab ipso posse

absolvi, quam si sint ipsi severi iudices ad se damnandos.

Iterum ergo caput hoc prosequitur Ezechiel

quum dicit; ut recorderis, ut pudefias. Dixi hie

non tantum commendari poenitentiam, sed assiduum

eius Studium. Et hoc notandum est, quia molestum

nobis est peccata nostra saepius excutere: et ideo

refugimus quantum in nobis est sensum ilium.

Nam cupimus nobis facere delitias : et nemo est qui

non libenter reiiciat post tergum sua peccata. Certe

si veniant nobis ante oculos, primum cogunt nos

pudefieri: deinde vulneramur serio dolore: et conscientia

nos citât ad Dei tribunal: illic agnoscimus

formidabilem vindictam, quae exanimet audacissimos

quosque, nisi subleventur veniae fiducia. Quoniam

ergo agnitio scelerum et pudorem et moerorem

nobis affert, earn conainur modis omnibus procul

a nobis reiicere. Atqui non aliter patet nobis

aditus ad amplexandam Dei gratiam, quam si resipiscamus

a peccatis. Haec igitur ratio est cur

Deus tantopere insistât in hac parte: quia non obsequimur

statim: ideo non sufficeret nobis ostendi

quid factu sit opus, nisi Deus nos acriter pungeret,

imo quasi violenter attraheret. Notandus ergo est

hie locus, ubi propheta iubet fidèles postquam

adepti fuerint veniam recordari suorum scelerum.

Nam hic discernit hypocritas a veris Dei filiis. Hypocritae

plenis buccis iactant se recumbere in Dei

misericordiam, praedicant magnifiée gratiam Christi :

sed interea volunt manere sepultam scelerum memoriam.

Contra vero non aliter possumus vere

humiliari coram Deo, nisi quum sumus nostri iudices,

quemadmodum dictum fuit. Si cupimus itaque

peccata nostra deleri coram Deo, et demergi

in profundum maris, quemadmodum dicitur apud

alterum prophetam (Mich. 7, 19): necesse est ea

saepius, imo assidue in memoriam a nobis revocari.

Nam dum versantur nobis ante oculos, serio tunc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!