25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

485 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 486

huius praecepti Veritas, et substantia, quam Paulus

vocat corpus. Quis autem fuerit ille finis iam satis

demonstravi, nempe ut cognoscerent Israelitae Deum

esse eum qui ipsos sanotificabat. Oaeterum si cupimus

rem totam melius teuere, primo statuere

oportet, sabbatum fuisse signum mortificationis.

Nam Deus ideo nos sanctificat, quia ubi manemus

in nostra conditione, illic permixti sumus aliis, nee

habemus quidquam ab incredulis diversum. Hino

ergo incipere necesse est, ut nobis mundoque moriamur,

et abnegemus nos ipsos. Id autem pendet

ex Dei gratia. Sed video non posse me hodie earn

rem absolvere: differam igitur in crastinum.

Diximus hesterna leotione separari Dei ecclesiam

a profanis gentibus, quia earn spiritu suo regeneret:

huius gratiae diximus sabbatum fuisse

testimonium: sed nunc addenda est confirmatio

huius dootrinae. Facile autem est earn colligere

ex ipsa institutione sabbati. Dicitur enim Deus

requievisse ab operibus suis die septimo. Iam minime

dubium est quin ad exempli sui imitationem

adducere voluerit fidèles. Sequitur ergo quietem

mandatam fuisse veteri populo, ut quiescerent singuli

ab operibus suis, atque ita se formarent ad

Dei exemplum. Dicimur autem quiescere ab operibus

nostris quum nobis mortui sinimus nos

gubernari Dei spiritu: denique ubi vivimus in ipso,

et ipse in nobis vicissim. Nunc ergo videmus promissam

fuisse gratiam regenerationis veteri populo,

ubi Deus septimum diem consecravit. Et hoc etiam

apostolus ostendit in epistola ad Hebraeos (C. 4),

ubi disserlt de vero et legitimo usu sabbati, et refellit

crassum illud commentum, quo imbuti erant

Iudaei, nempe Deum externa quiete rite coli.

Ostendit ergo duntaxat externum esse symbolum,

et quod sub se mysterium spirituale complectitur.

Jam sequitur, ut nuper attigi, sabbatum fuisse sacramentum,

quia visibilis fuit gratiae invisibilis

figura. Et hoc etiam satis clare exprimitur verbis

prophetae quum dicit datum esse sabbatum ut esset

m signum. Hac igitur voce ostendit promissam

fuisse regenerationem veteri populo, idque verbo,

ut ita loquar, visibili, quia Deus non tantum loquutus

est, sed voluit etiam symbolum aliquod et

pignus vel tesseram exstare suae promissionis. Notanda

etiam loquutio est, inter me et inter vos: ex

qua colligimus mutuam esse conventionem in sacramentis,

quia Deus se nobis obstringit, et vicissim

fidem damus. Et hino etiam refellitur eorum

delirium, qui putarunt sacramenta esse tantum externae

discretionis notas. Nam si tantum ad professionem

fidei spectarent sacramenta, non consisteret

quod propheta docet, nempe signum esse mutuum

et reciprocum, ut ita loquar, quia Deus fidem stipulator

a populo suo, et ipse vicissim promittit

quod externo signo testatur ac figurât. Iam sequitur,

13. Et rebelles fuerunt in me (vel me exacerbarunt)

domus Israel (dictum est iam de hoc verbo,

et saepiu8) in deserto: in decretis meis non ambularunt,

et iudicia mea spreverunt : quae quifecerit homo vivet in

ipsis: et sabbata mea violarunt valde: etdixi (id est,

decrevi) effundere excandescsntiam meam super eos in

deserto, ad consumendum eos.

14. Et feci propter nomen meum, ut non profanaretur

in oculis gentium, sub quarum oculis eduxeram

ipsos.

Hie pronuntiat Deus filios fuisse similes patribus:

vel populum postquam liberatus fuit ex

Aegypto tarnen fuisse obstinatum in sua malitia,

quia nihil profecerit. Iam ante conquestus fuerat

de gratia sua reieota. Perinde enim fuit ac si respuerent

quod illis offerebat quum putrescerent in

suis superstitionibus, nee removerent ad se foetorem

ilium, quo sciebant se Deo esse abominabiles. Sed

postquam lex promulgata fuit, poterant exuere perversos

suos affectus. Et certe redemptio debuit

illos formare in obsequium Dei: quum spectassent

manum eius quasi e coelo exsertam, quomodo non

valuit tale spectaculum ad ipsos subigendos, ut

prorsus Deo se subiicerent? Sed accessit legis doctrina,

accessit etiam Dei promissio, qua testatum

illis fecit, si ab ipso peterent spiritum regenerationis,

non abs re sabbatum loco pignoris vel tesserae

illis fuisse datum: quod haec omnia caruerint profectu,

illud signum fuit prodigiosae contumaciae.

Dicit ergo Deus nihilo magis se fuisse adeptum in

deserto, quam prius quum adhuc populus degeret

sub tyrannide aegyptiaca: tunc etiam, inquit, domus

Israel me exasperarunt in deserto. Circumstantia

loci notanda est, quia mirabiliter erepti incredibili

Dei potentia pendebant singulis momentis ab eius

beneplacito. Illic enim carebant eibo et potu: Deus

man quotidie pluebat e coelo, et e silice aquam

illis eduxerat. Quum ergo in singula momenta nécessitas

ipsos cogeret in Deum respicere, nonne

fuit plus quam brutus stupor, Deum exasperare?

Si quando lasciviant homines, id fit quia prosperitate

ebrii, et obliti suae sortis, non sentiunt quantopere

indigeant Dei auxilio. Sed ubi mors nobis

ante oculos versatur, ubi terror undique nos tenet

constrictos, ubi Deus nos quasi manu armata nrget,

eum despicere qualis est protervia? Videmus ergo

cur diserte hic locum propheta notet. Dicit autem

non ambülasse in praeceptis Dei, et sprevisse iudicia

eius. Confirmât quod heri dictum fuit, non fuisse

ignorantia deceptos, sed signum fuisse manifesti

contemptns, quia satis superque tenebant quid Deo

placeret. Quum ergo haberent certain regulam

31*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!