25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

143 PRAELECTIONES 144

poterat Ulis adscribi, quia non sumpserant ex ore

Dei, et ex praescripto legis. lam sequitur,

7. Et cadet interfectus in medio vestri: et cognoscetis

quod ego Iehovah.

Hie propheta clausulam apponit superioribus

minis, nempe quod Deus clade absumet totum populum,

ita ut cogantur agnosoere ipsum esse Iehovam.

Cadet ergo interfectus in medio tui, hoc est

advenient hostes, qui passim stragem edant in media

terra. Quod autem dioit se esse Iehovam, refertur

ad vaticinium. Neque enim Israelitae negassent

Deum simpliciter: sed quia fidem non habebant

prophetae verbis, ideo apparet Deus, et confirmât

ac stabilit autoritatem propheticae doctrinae, quum

ostendit se adesse vindicem si spreta fuerit, quemadmodum

scimus fuisse spretam: et hoc paulo post

clarius explicabitur. Sequitur nunc,

8. Et residuos faciam (est verbum unum, residuum

faciam) ut sint vobis qui évadant gladium in

gentibus, quum dispersi fueritis jper terras.

Hie tarnen additur aliqua promissio, quae temperet

acerbitatem tarn tristis vaticinii. Hactenus

enim ostendit Deus se ardere indignatione contra

terram Israel, ita ut statuent earn perdere, quod

ubique et in omnibus angulis polluta esset. Nihil

potuit ergo sperari, si ita praecise loquutus esset

Ezechiel. Ergo additur promissio ad moderationem:

residuum, inquit, aliquid faciam, ut sint vobis,

hoc est, ut sint aliqui ex vobis superstites, qui évadant

gladium: sed quomodo? Deus non simplicem

veniam promittit, ut relinquat in terra ipsos Israelitas

quietos et incolumes: sed dicit exsilium fore

illis in salutem. Hinc ergo colligimus fuisse ita

depravatos, ut non potuerint consequi veniam: quia

videbat Deus patientiam suam illis esse despectui,

atque etiam opprobrio. Quamvis ergo spem aliquam

gratiae faciat Israelitis, sitnul tarnen admonet,

ipsos non posse alio modo salutem consequi, nisi

per speciem mortis, hoc est per exsilium. Beliquos

igitur faciam, inquit, ex vobis qui gladium évadant:

quomodo? an quibus pepercerint hostes, ut non

mutent locum? imo inquit, quum dispersi fueritis in

gentibus. Vitam igitur illis promittit, sed miseram,

quia coniuncta erat cum exsilio. Caeterum ex his

verbis non posset cognosci adhuc Dei gratia, nisi

accederet quod continuo post sequitur.

9. Et recordabuntur qui ex vobis evaserint mei

in gentibus, apud quas captivi fuerint illic (sed abundat

adverbium loci), quia frangar ad cor ipsorum,

quod fornicatur (vel fornicatum est, hoc est, ad cor

ipsorum quod exarsit ad adulteria), quod reçessit a

me, et ad oculos ipsorum scortantes (vel libidinantes)

post idola sua: et pudefient coram facie sua super

malis quae fecerunt in omnibus abominationibus suis.

(Video me non posse absolvere: et puto horologium

aberrare.)

Postrema lectione tantum recitavi nonum versum,

neque exposui. Dicit autem Dominus, Postquam

dliquam partem Israelis fecerit residuam, sperandum

esse aliquem profectum ex castigatione :

tunc, inquit, recordabuntur mei qui residui fuerint.

His verbis oblique perstringit socordiam decern tribuum,

quod scilicet nunquam adduci potuerint ad

sensum aliquem irae Dei, nisi ipsa experientia.

Nam subest antithesis inter memoriam et oblivionem:

quum dicit recordaturos postquam afflicti

fuerint, significat rebus prosperis et tranquillis fuisse

demersos in sua negligentia et contemptu. Discamus

ergo plus quam utiles nobis esse Dei ferulas,

quia ubi nobis indulget abutimur eius facilitate et

nobis blandimur, ita obdurescimus in peccatis. Necesse

igitur est, nedum utile, castigari eos qui ita

sibi placent in suis vitiis: et quamvis possit Dominus

nos ad se revocare aliis modis, ut tarnen fert

nostra imbecillitas, semper torpebimus in peccatis

nostris, donec eius castigationes nos in viam retrahant.

Caeterum, simul notandum est, non omnibus

hoc dari ut resipiscant etiam castigati Dei manu.

Et propheta non loquitur generaliter, sed hic désignât

superstites vel qui servati erunt. DO'tu^S,

inquit, hoc est, qui salvi erunt ex vobis. Illa autem

fuit exigua portio, quemadmodum visum est. Iam

si quaeritur discrimen inter paucos, quibus datum

fuit evadere, et reliquam multitudinem quae exstincta

fuit, non aliud reperietur, nisi quia placuit

Deo servare aliquod semen. Omnes digni erant

interitu: consumpsit fere totum corpus populi: exiguum

numerum voluit salvum manere. Videmus

ergo salutem eorum de quibus nunc propheta loquitur

manasse a mera Dei misericordia. Caeterum

memoria tenendum est quod dixi, non alios resipi-

^cere, nisi quibus datum est. TJnde sequitur, poenitentiam

singulare esse Dei donum. Et videmus

plures in deterius ruere, imo insanire adversus

Deum, ubi eos castigat: primo fremunt, deinde

tumultuantur, tandem vero ruunt ad effraenem vesaniam,

ita ut parati sint bellum cum Deo gerere,

si possent penetrare usque ad coelos. Quum ergo

elèctis et reprobis communes sint ferulae, alii autem

magis ao magis contra Deum furere pergant: sequitur

non omnibus datum esse ut resipiscant, ubi

Deus admonet ipsos, citât ad suum tribunal, et

poenam de illorum peccatis exigit, ut sibi displiceant.

Haec igitur ratio est cur propheta restringat

hanc promissionem ad eos qui salvi fuerint ex

toto populo. Dixerat autem fore salvos, quia Do-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!