25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

615 PRAELECTIONES 616

penderet rerum eventus. Dicitur enim Deus potius

praescire quae futura sunt, quia iam statuerit quid

fieri vellet. Merito ergo colligit Nebuchadnezer

dominium totius mundi esse in Dei manu, quia de

rebus futuris ita pronuntiet. Nisi enim quidquid

futurum est situm esset in eius arbitrio, non posset

certo hoc vel illud praedicere. Quum ergo praedicit

quod futurum est, inde certo statuitur, ab ipso

etiam cuncta ordinari, ut nihil fortuito contingat,

sod compleat ipse quidquid decrevit. Discendum

autem est ex hoc loco, non sufficere si quis plenis

buccis, ut loquuntur, celebret Dei sapientiam et

potentiam, nisi simul reiiciat ex animo omnes superstitiones,

et teneat sic unicum Deum, ut alios omnes

valere iubeat et facessere: quia non potest

plenior exigi confessio, quam quae hie profertur:

et tarnen videmus ut Nebuchadnezer semper implicitus

fuerit Satanae imposturis, quia voluit retinere

falsos deos : et putavit hoc satis esse, si primas

concederet deo Israelis. Discamus igitur dandam

esse operam in purgandis animis omni superstitione,

quo unicus Deus occupet omnes sensus nostros. Interea

notandum etiam est, quam grave et horrendum

iudicium maneat et papistas, et similes, qui

saltern debuerant imbuti esse pietatis rudimentis,

dum fatentur unum esse summum Deum, et interea

permiscent ingentem turbam, et quasi proscindunt

potentiam eius et ' sapientiam, et simul obscurant

quod hie dicitur a rege profano. Nam papistae

non tantum partiuntur Dei potentiam, ita ut unusquisque

ex sanctulis ipsorum aliquam partem sibi

arroget: sed etiam, quum loquuntur de ipso Deo,

fingunt omnia quidem praescire, omnia tarnen contingenter

fieri, quoniam et liberi arbitrii hominum

Deus creaverit, deinde etiam reliquerit in suspenso

omnes eventus: ut coelum et terra, prout ferunt

mérita hominum vel peccata, nunc officium suum

praestent, nunc autem sint adversa hominibus. Est

quidem hoc verum neque pluere, neque esse calorem,

neque nubes, neque serenum tempus, neque

quidquam aliud accidere, nisi ex iudicio Dei: et

quidquid adversum est, esse signum eius maledictioni8:

quidquid autem prosperum est et optabile, hoc

esse signum eius gratiae, hoc quidem verum est:

sed ubi principium statuunt papistae in hominis

arbitrio, videmus ut Deum spolient suo iure.

Ergo discamus ex hoc loco, non minus Deo concedere,

quam Uli tribuitur a rege profano. Sequitur,

48. Tunc rex JDaniélem magnificavit, et munera

praeclara et magna dedii ei (vel, munera multa, ut

alii vertunt, dedit ei), et constituit eum super totam

provinciam Babylonis, et magislrum procerum super

omnes sapientes Babylonis.

Hie aliud etiam additur, nempe regem Nebuchadnezer

extulisse prophetam Dei, et ornasse summis

honoribus. Dictum fuit de praepostero cultu,

quern exhibuit ipse, et iussit ab aliis praestari.

Quantum ad munera pertinet ac praefecturam, non

posset hoc damnari vel quod Nebuchadnezer dignatus

fuit tanto honore Dei servum, vel quod ipse

Daniel passus fuerit ita se ornari. Est quidem

cavendum omnibus Dei servis, ne quaestum faciant

ex suo munere: praesertim scimus pestilentissimum

hunc esse morbum, ubi prophetae et doctores addicti

sunt lucro, vel facile recipiunt oblata munera.

Ubi enim pecuniae contemptus non est, illi necesse

est gra8sari multa vitia: quoniam omnes avari et

quaestuosi homines adulterant verbum Dei instar

cauponum. Ergo advigilent summopere omnes prophetae

et ministri Dei, ne ad munera animum

suum applicent. Sed quantum ad Danielem spectat,

potuit recipere quod a rege oblatum erat: sicuti

etiam et Iosepho licuit suscipere praefecturam totius

Aegypti. Nee dubium est, quin Daniel aliud

spectaverit quam propriam vel privatam utilitatem.

Neque enim lucro addictum fuisse credibile est»

quum tarn patienter exsilium tulerit: deinde quum,

periculo vitae, maluerit abstinere a cibis regiis,

quam se alienare a populo Dei. Quum ergo praetulerit

ignominiam crucis (quia tunc oppressus erat

Dei populus) et opulentiae, et delitiis, et honoribus,

quis putavit fuisse avaritia excaecatum, ut munera

haec acciperet? Sed quoniam videbat filios Dei

misère et crudeliter premi a Chaldaeis, voluit ipsorum

miseriis succurrere, quantum in se erat. Quoniam

ergo sciebat hoc futurum esse aliquod levamen

et solatium genti suae, ideo passus est se praefici

provinciae. Et eadem etiam ratio apud eum valuit,

ut peteret soeiis suis aliquem primatum, quemadmodum

sequitur,

49. Et Daniel petiit a rege: et constituit super

opus (vel, administrationem) provinciae Babylonis

Sidrach, Mesach, et Abed/nego: Daniel autem (erat)

in porta regis.

Posset hie notari aliqua ambitio in propheta,

quod honores venatur suis sociis. Nam quum rex

sponte praefecturam offerret, potuit aocipere, ne

offenderet animum superbi regis : fuit illic quaedam

nécessitas. Quod autem ipse a rege petit, ut praefecturas

aliis déférât, unde dicemus fuisse ortum?

Quemadmodum iam attigi, posset hie Daniel esse

suspectus ambitionis: posset etiam obiici aliud crimen,

quod quaestum fecerit ex dootrina sibi divinitus

patefacta. Sed potius respexit populum suum,

voluit oppressis aliquid solatii afferre. Nam tyrannice

Chaldaei tunc dominabantur suis mancipiis: et

scimus Iudaeos fuisse toti mundo fere exosos. Quum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!