25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

71 PRAELECTIONES 72

et Spinae, utmnque habites inter scorpiones, tarnen

ne timeas ab ipsorum sermonibus, et ne a facie eorum

frangaris. nnn significat frangi et conteri: sed

transfertur etiam ad animuin : et hic metaphorice

accipitur pro frangi animo: quasi dictum esset, sis

intrepidus ad excipiendas omnes tani miDas, quam

calumnias : quia äomus sunt rebellionis. Docet autem

hic locus nullos esse idoneos ad obeundum munus

propheticum, nisi qui armati erunt fortitudine ad

perseverandum, quidquid acciderit, ita ut non expavescant

ad ullas minas, neque etiam titubent aut

vacillent dum gravantur iniustis calumniis. Et ideo

Paulus dicit (2. Cor. 6, 8) se progressum fuisse per

infamiam et bonam- famam, quia male audiebat ab

improbis, quamvis indigne. Quisquis ergo se fideliter.

parare volet ad mnnus docendi obeundum, in-

8tructus sit tali constantia, ut opponat quasi frontem

ferream omnibus calumniis, omnibus maledictis,

omnibus denique minis et terroribus. Nec vero

dubium est quin valde exacerbati fuerint Israelitae,

quum audirent se vocari spinas et scorpiones. Sed

ita oportuit pungi, quoniam si tantum intenti fuissent

in hominem mortalem, poterant longe petulantius

se proiicere. Sed quum Deus pronuntiat ipsos

esse scorpiones et spinas, et vident prophetam audacter

et sine dubitatione perferre eiusmodi mandata, necesse

est vel impelli ad furorem, vel obmutescere.

Quum autem certaverint usque ad ultimum sua

obstinatione et duritia, Deus tarnen tandem effecit,

ut pudefacti cédèrent: quia praevaluit Veritas, cuius

minister erat propheta tanta fortitudine animi praeditus.

Et videmus etiam ex hoc loco prophetas

saepe loquutos fuisse asperius, quum ita exigeret

hominum improbitas, quibuscum illis erat negotium.

Neque tarnen vel aliquo excessu correpti sunt, vel

intemperanter invecti sunt contra suos adversarios.

Sed non poterant alio modo asserere suam doctrinam

contra improbos, qui diabolico furore impulsi

cum Deo ipso certabant. Tenendum igitur est,

quamvis fuerint saevi et atroces lingua, spirasse

tarnen corde merain humanitatem. Nam propheta

noster non fuit homo barbarus, qui indignatione

percitus atrociter evomeret convicia contra populum

suum: sed spiritus Dei, ut videmus, diotavit quidquid

posset videri nimis durum auribus teneris et

delicatis. Sequitur,

7. Et profères verba rnea (pronuntiabis sermones

meos) ad ipsos: si audierint et si destiterint (hoc est

sive audierint, sive recusaverint audire) quia (vel

certe) rébelles sunt (sive homines rebellionis).

Iterum repetit quod dixerat, sed verbis paululum

mutatis. Summa tarnen eadem est, ne propheta

in medio cursu subsistât, si viderit se non

con8equi quod esset optandum, et quod sperabat. I

Nam ubi aggredimur quod Deus praecipit, debemus

quidem bonam spem concipere, deinde optare ut

aliquis fructus laboris nostri appareat. Possumus

ergo concipere et spem et vota: sed si aliter quam

putavimus eveniat, debemus tarnen exitum ipsum

relinquere in manu Dei, et prosequi usque ad metarn

quod nostrae vocationis est. In nunc finem

tendit haec sententia: tu, inquit, profères verba mea,

vel sermones meos pronuntiabis, sive audierint, sive

destiterint: hoc est, etiam si surdis canas fabulam,

ut loquuntur, tarnen ne desinas proferre nihilominus

verba mea. Et adiungit rationem, quia sunt

gens rébéllis. Praemonet autem servum suum Deus

non esse cur reflectat cursum, quamvis infructuosum

videat suum laborem, quia debeat hoc semel cum

animo suo statuere, quamvis nullae sint aures, loquendum

nihilominus Dei nomine. Certum quidem

est ut heri attigimus, quosdam fuisse licet exiguo

numéro, apud quos utilis fuit doctrina: sed agitur

hie de corpore pöpuli. Discamus itaque, ubi Deus

nos ad docendi munus vocat, non respiciendum esse

quales sint homines. Nam si Deo placet nos exercere

dum certamus cum rebellibus et praefractis:

proferendus tarnen est sermo eius, quia ita praecipit.

Sequitur,

8. Et tu, fili hominis, audi quae ego loquor ad

te, ne sis rebéUis quemadmodum domus haec (aut

quemadmodum rebellis est domus Israel, subaudiendum

est): aperi os tuum, et corneae quaecunque proposuero

tibi.

Pergit Deus in confirmando servo suo: sed

offendiculum submovet quod poterat frangere prophetae

alacritatem. Nam quum videret domum

Israel esse tanta contumacia, centies potuit abiieere

Studium docendi. Deus ergo addit stimulos, et

hortatur ad perseverandum, quamvis experiatur domum

Israel ita perdita contumacia, tu, inquit, audi

quaecunque loquar ad te. Hic videmus neminem

posse fungi docendi officio, nisi quatenus profecit

in Dei schola. Dei ergo discipulos esse oportet

quicunque volunt censeri veri doctores. Atque hoc

primum est, ut Deum loquentem audiant. Deinde

tollit offendiculum quod diximus, ne sis rebellis

sicut domus Israel. Scimus enim multitudinem

multum valere ad nos turbandos. Est enim quasi

violenta tempestas, consensus totius populi: ubi

omnes simul conspirant, etiam qui alioqui non mali

sunt, feruntur tarnen quodam impetu. Ergo quia

multitudo abripere solet etiam servos Dei, hie occurrit

Deus et fraenum iniioit prophetae suo, ne sis

rebellis, inquit, sicut domus Israel. lam non loquitur

indifferenter de quolibet populo, sed de gente

ilia, quae iactabat se divinitus esse electam, et

gestabat in carne sua symbolum adoptionis. Deus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!