25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

371 PRAELEÜ TIONE8 372

desciverant, violabant audacter totarn legem. Possemus

ergo per secundam vocem intelligere omnia

scelera, quibus provocaverant iram Dei ob suam

erudelitatem. Sed quia nuper loquutus est de filiis,

libenter retineo sensum ilium, quod scilicet plectentur

tanquam mulier adultéra, et mulier parricida,

quae lïberos suos iugulaverit. Putabant quidem se

obeequium Deo praestare. Atqui non répudiât tantum

Deus stultas illas cogitationes, sed etiam abominatur.

Nihil enim' magis indignum quam sub

obtentu pietatis filios suos ita iugulare et exurere:

haec, inquam, minime tolerabilis fuit nominis Dei

profanatio. Non mirum igitur est si denuntiet duplicem

vindictam, quia Iudaei quum zelum obtenderent

Deo inurebant sceleris sui notam, quamvis

putarent sibi esse obstrictum. Postea sequitur,

39. Et dabo te in manum eorum: et sublime

tuum diruent (vel evertent), et disrumpent (vei contèrent)

excelsa tua: et spoliabunt te vestibus tuis, et

sument vasa gloriae tuae (vel decoris, boc est suppellectilem

pretiosam), et dimittent te nudam et discoopertam.

Hie amplificat Ezechiel Dei iudicium, ubi docet

non tantum expositos omnium probro fore Iudaeos,

ac si producti essent in theatrum aliquod nobile et

con8picuum : sed direptioni quoque et rapacitati

eorum quibus prius fidebant. Dabo te inquit, in

manus eorum: loquitur de amatoribus et inimicis:

certatim, inquit, omnes convenient tarn foederati tui

et amiei veteres quam inimici. Scimus enim spoliatos

fuisse nunc ab Aegyptiis, nunc ab Assyriis

et Chaldaeis. Nam quo tempore Hierosolyma capta

et excisa fuit, redacti erant Assyrii sub monarchiam

chaldaicam. Babylon enim oppresserat Ninevem,

ut satis notum est: sed coniunctae erant vires

utriusque populi. Sic ergo spoliati sunt Iudaei ab

illis, quum tarnen putassent sibi optime esse prospectum,

ubi foederati erant Assyriis contra reges

Israel et iSyriae: deinde quum foedus tandem ictum

fuit cum Chaldaeis, tunc vero putabant se esse extra

omnem aleam periculi. Nunc autem deridet

propbeta stultam illam confidentiam, ac dicit spoliatum

iri ab omnibus illis amicis. Porro simul

etiam dicit altaria destructum iri. Qui vertunt

fornicem et lupanar, non satis considérant quod

heri admonui, prophetam scilicet ita uti figura, ut

tarnen simul designet aliqua ex parte rem ipsam

simpliciter. Est igitur médius vel mixtus prophetae

sermo, quia ex parte translative loquitur de excelsis

et altaribus profanis: et simul prosequitur

suam similitudinem. Non dubium igitur est quin

per locum sublimem, et per excelsa intelligat ipsa

altaria: etsi alludit simul ad fornices, quia dixit

besterna lectione stetisse Iudaeos quasi in capitibus

viarum, ut obvios quosque etiam ignotos ad.se

allicerent. Sicuti autem Cbaldaei templo non pepercerunt:

ita minime dubium est quin promiscue

diruerint omnia altaria. Et tarnen voluerant illis

Iudaei in exstruenda eorum parte gratificari. Sed

Deus ostendit quam stulte homines imaginentur

felicem successum ubi velut data opera cum ipso

pugnant. Et experientia docet idem subinde contingere

omnibus inoredulis. Nam quum quisque

superstitiones suas amplexus despiciat quidquid apud

alios sacrum vel sanctum censetur, hinc fit ut victores

destruant templa et imagines, ut déforment

regionem quam volunt esse vastatam et perditam.

Sic etiam nunc dicitur, destruent altaria tua et excelsa.

lam addit, et spöliabunt te vestibus tuis, et

tollent vasa decoris tui. Comprehendit hjs vocibus

propheta quidquid beneficiorum Deus in Iudaeos

contulerat. Nam scimus quam liberaliter ipsos suis

donis ornaverit: deinde terram illam eius benedictio

incredibili modo reddidit foecundam. Significat ergo

in summa, Iudaeos ubi spoliati fuerint omnibus

suis ornamentis fore probrosos, quemadmodum sequitur,

et dimittent te nudam et discoopertam, hoc v

est abiicient, quemadmodum si amator satietate

scorti captus, iubeat a se procul facessere. Sequitur,

40. Et adscendere facient contra te coetum (vel

exercitum), et lapidabunt te lapidibus (sed nomen

est supervacuum, quia DJD per se significat obruere

lapidibus), et perfodient te gladiis suis.

Quoniam incredibile erat quod hactenus protulit

Ezechiel, ideo modum exprimit, quod scilicet

tarn Chaldaei quam Assyrii adducent copiosum exercitum,

qui obruat lapidibus totam ludaeam, et gladiis

perfodiat. His autem figuris simpliciter intelligit,

tantam fore stragem, ut tota regio nudetur hominibus,

perinde ac si lapidibus et gladiis hostes passim

obvios quosque trucident. Quanquam existimant

quidam ipsum alludere ad lapides, qui proiiciebantur

catapultis. Sed nescio an hoc venerit in mentem

prophetae. Simplicius est quod attuli, nempe

non esse cur Iudaei existiment se tutos fore et incolumes

a clade ultima, de qua propheta loquutus

est, quia venient populosi et copiosi exercitus, qui

ipsos lapidibus obruant, et gladiis perfodiant. Sequitur,

41. Et exurent domos tuas igni (etiam nomen

ignis redundat) et facient in te (vel exsequentur)

iudicia in oculis mulierum multarum: et cessare faciam

te a scortando: atque etiam munus non off eres amplius.

Postquam de hominum strage loquutus est,

adiungit aedium quoque incendia. Hoc iam triste

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!