25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

317 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XIV. 318

respici ecclesiain, et semen illud quod vult manere

residuum, ne si pereat tota ecolesia simul aboleatur

ems foedus. Propheta ergo sicut antehac nunc

quoque ubi sibi proponit populum ilium desperatae

malitiae, dicit non esse amplius sperandum, ut Deus

more suo clementer agat, quia quodammodo nécessitas

ipsum cogat ultimam manum apponere perdendis

impiis, haec est summa. Similem locum

vidimus apud Ieremiam capite 15, ubi dicebat, Si

steterint coram me Moses et Samuel, non est animus

meus ad populum hunc, hoc est, nunquam fiet,

ut redeam in gratiam cum hoc populo etiam si

intercédant Moses et Samuel, et suo patrocinio conentur

veniam impetrare. Locum ilium stulte papistae

detorquent, ut probent mortuos pro nobis

mtercedere. Pridem enim vita defuncti erant Moses

et Samuel. Dicit autem Deus, etiam si deprecentur

pro populo, irritas fore eorum preces. Sed locos

hie. refellit crassam illam inscitiam. Neque

enim illic Deus ponit discrimen inter vivos et mortuos:

sed species est prosopopoeias, qua suscitât e

sepulcro Mosen et Samuelem, ac si diceret, etiam

si hodie viverent Moses et Samuel, et agerent

inter istos sceleratos, nunquam ipsos exaudirem.

Nam hic très nominat Ezechiel Noe, lob et Danielen).

Atqui Daniel tunc erat superstes, tractus fuit

in exsilium : et vixit usque ad ultimam senectutem,

ut satis notum est. Deinde clarius exprimit quid

sibi velit ubi dicit, si fuerint in medio urbis, ipsi

quidem salvi évadèrent, sed pro aliis non essent depreoatores.

Summa est igitur, Deum omnem spem

misericordiae abscindere reprobo populo. Sed notanda

est loqoiendi forma qua utitur: commémorât

quatuor poenarum species, quibus solet ulcisci hominum

scelera: sed distincte ponit illas species,

Si confregero baculum panis, in quit, quia terra a me

defecerit, et immisero famem, Daniel, et lob et Noe

servabunt animas suas, sed aliis nihil proderit eorum

sanctimonia : deinde adiungit, Quod si immisero gladium,

hoc est si persequar bello impios, etiam Daniel,

et lob et Noe animas suas eripient, sed aliis

non erunt deprecatores. Idem pronuntiat de peste

et feris animalibus. Tandem ratiocinatur a minori

ad maius: quum autem, inquit, simul persequutus

fuero gentem aliquam fame, peste, gladio et truoulentis

animalibus, quanto minus Daniel, et lob, et

Noe sua intercessione apud me proficient? Atqui Deus

iam addixerat domum Israel omnibus poenis, nempe

ac si profunderet omnes suas maledictiones instar

diluvii' ad ipsos perdendos. Ergo concludit non

esse cur foveant spem aliquam, quia incumbit ipsis

interitus. Nunc ergo tenemus prophetae consilium.

Iam veniamus ad primam speciem, Si terra, inquit,

impie egerit contra me, vel scélérate se gèsserit,

NBn : si ergo scélérate se gèsserit, sed praevaricando

praevaricatione. His verbis crimen perfidiae discer-

nitur ab errore: quia saepe homines labuntur,

et a Deo procul discedunt, quia nesciunt quaenam

via tenenda sit. Yerum hie propheta perfidiae damnât

defectionem populi: quasi diceret, ipsos data

opera et deliberata malitia a Deo fuisse alienatos,

quia probe edocti erant qualiter colendus esset

Deus. Quanquanf propheta in genere adhuc loquitur:

sed voluit tarnen exprimere non vulgarem

iram Dei. Saepe enim Deus vel peste, vel gladio,

vel fame castigabit hominum peccata, neque tarnen

erit implacabilis. Verum hic loquitur de populo

desperato, et qui iam aeterno exitio sit addictus,

Dicit ergo, praevaricando praevaricatione, hoc est,

fallendo mihi fidem manifesta et crassa perfidia.

Deinde, et extendero manum meam super illam, et

confregero baculum panis, et immisero in ipsam famem,

et excidero ab ipsa hominem et iumentum. Hie,

sicuti admonui, unam tantum poenae speciem attingit.

Quatuor enim modis solet Deus ultionem suam

proferre contra homines. Et prophetae, ut saepius

auditis, mutuari soient a Mose docendi formam.

Istae autem quatuor Dei maledictiones passim in

lege referuntur, bellum, fames, pestis, deinde impetus

et truculentia bestiarum. Iam ergo incipit

propheta a fame. Sed modum famis désignât, si

Deus confregerit baculum panis. Aliquando enim

quamvis non redigat homines ad penuriam, sufflat

tarnen in panem, ita ut nullum inde vigorem colligant

qui putabant sibi suppetere alimentum. Sed

hoc secundum proprie nunc intelligit propheta,

quemadmodum ante vidimus 4. et 5. capite. Est

autem concinna metaphora in voce baculi. Sicuti

enim claudi non incedunt nisi innitantur baculo,

senes etiam, quia sunt tremuli, necesse habent tali

fultura, ita paulatim vires hominum evanescunt,

nisi récupèrent novum vigorem ex cibo et potu.

Panis ergo est instar baculi, quia vires nobis restituit,

quae inedia debilitatae erant. Iam veniamus

ad verbum confringendi. Quomodo confringit Deus

baculum panis? nempe ubi retrahit quod indiderat

alendi munus: quia vis ilia quam percipimus ex

pane non est intrinseca. Hoc dico, panem naturaliter

praeditum non esse ea virtute, ut vegetet homines,

ac vitam illis inspiret: quare? vita caret

panis: quomodo igitur vitam inde quisquam perciperet

? Sed nota est doctrina legis, Non solo pane

vivere hominem, sed sermone qui procedit ex ore

Dei. Illic Moses significat, etiam si Deus pani infundit

virtutem alendi, hoe tarnen non esse pani

tribuendum, ac si virtus ilia esset inclusa in pane.

Quid igitur? nempe quatenus Deus pani inspirât

arcanam virtutem, nos sustinet ac reficit, et nobis

est alimentum. Ex adverso dicitur Deus confringere

virtutem panis, ubi subducit illam arcanam

gratiam : quia quemadmodum iam dixi, ubi panem

gustamus, statim debent mentes nostrae consurgere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!