25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

311 PKAELECTIONES 312

Satanam, et sparsisse suas imposturas: sed quoDiam

Deus volebat uti eius opera, sicuti etiam hac lege,

et in hunc finem sese illi obtulerat. Sed reliqua

differemus in proximam lectionem.

Vidimus proxima lectione quo consilio Deus

permittat tantum licentiae pseudoprophetis, ut decipiant

populum. Nam homines cuperent reiicere

culpam errorum suorum in Deum, nisi obviam

iretur ipsorum proterviae. Sed pronuntiavit Deus

hoc loco, iustum hoc esse Judicium, quod excaecarentur

tarn exsules, quam Iudaei qui residui remanebant

in urbe. Hinc colligere promptum fuit

nullam esse excusationis causam, quum manuB Dei

impio et scelerato populo adversa esset. Nunc adiungit

se tarnen fore vindicem, quia delebit e medio

populi pseudoprophetas. Videtur hoc primo intuitu

non esse consentaneum, ut Deus homines impellat

ac praecipitet in errorem, deinde poenas de illis

exigat: et, quemadmodum iam dixi, homines existimant

se immunes a culpa, si ipsos Deus excaecat,

coniicit in reprobum sensum, et proiicit etiam in

cupiditates impias. Atqui iam admonui perperam

eos facere, qui aestimant Dei iudicium ex proprio

sensu. Quahtulus enim est modulus intelligentiae

nostrae? iudicia autem Dei sunt abyssus profunda.

Itaque nihil restât nisi ut diem ilium exspectemus,

quo videbimus facie ad faciem quae nunc cernimus

obscure, et in aenigmate, ut dicit Paulus. Quidquid

sit, Deus recte facit quum pseudoprophetas decipit,

ut ita poenas sumat de impio populo: deinde quum

ipsos pseudoprophetas in iudicium suum Tocat,

etiam illud est irreprehensibile. Quod si obstrepant

homines pro sua temeritate et audacia, Deus se

ipsum ab omnibus eorum calumniis asseret. Quare

diligenter notemus hunc locum ubi pronuntiat Deus

se eum esse, qui decipit: quia utcunque Satan machinetur

suis mendaciis abolere veritatem: nihil

tarnen posset satagendo, nisi quantum Dominus

permittit, sicuti prolixe illud exposuimus. Sed quum

pseudoprophetae ad poenam trahuntur, non est cur

expostulent cum Deo: atque etiam suis querimoniis

nihil proficient, quia ipsos damnabit propria con-

8cientia. Non possunt Deo obiicere se fuisse ab

ipso coactos, aut violenter tractos. Sponte eriim et

data opera conati sunt miseros homines trahere in

exitium suis mendaciis. Quum ita sit, iuste extendit

manum suam Deus ad sumendas de ipsis

poenas quemadmodum nunc dicitur. Sed pergamus

ad proximum versum,

10. JEt ferent iniquitatem suam, sicut iniquitas

sciscitantis sic iniquitas prophetae erit.

Hie clarius docetur quod tantum una in parte

Ezeohiel attigerat. 'Dixerat enim, tandem pseudo­

prophetas poenam daturos: sed nunc coniungit illis

totum populum : et simul repellit inanes praetextus,

quibus semper homines libenter culpam suam tegerent.

Nam quum iniquitatem eorum nominat, perinde

est ac si vetaret amplius tergiversari. Hoc

igitur modo tollit Deus omnes cavillationes, quibus

homines subterfugere soient: nempe quia suis ambagibus

nunquam consequentur, quin sibi conscii

sint suae iniquitatis. Nam quum Deus verba facit

ut est scrutator cordium, protrahit in medium arcanos

hominum sensus. Quamdiu hypocritis negotium

est cum hominibus, facile ipsos eludunt: deinde

induunt varios colores, quibus sese eximant a culpa.

Sed ubi Deus ipsos compellat, necesse est ut penetret

eius sermo usque ad reconditas eorum cogitationes.

Nunc ergo tenemus quantum sit momenti

in hac voce ubi Deus dicit, portabunt iniquitatem

suam. Iam adiungit, iniquitas sciscitantis erit tanquam

iniquitas prophetae. Diximus improprie transferri

ad impostorés nomen propheticum, quod sacrum

est. Sed Deus per concessionem ita saepe loquitur:

et hoc modo tollit offendiculum, quo turbantur

infirmi. Nam quum audiunt superbe iactari »

titulum ilium a nebulonibus, qui sermonem Dei non

tantum obscurant, sed pervertunt, moventur, nee

sine causa. Nam quidquid divinum est debet nos

serio afficere ad reverentiam. Atqui prophetae sunt

spiritus sancti organa. Ergo nomen illud meretur

tantum dignitatis, ut qui propheta censetur, eum

ne quis contemnat. Sed quia Deus exercet suos,

deinde excaeoat reprobos, quemadmodum diximus,

quum pseudoprophetas immittit: ne labascat fides

piorum dum audiunt profanari sacrum illud nomen,

per concessionem dicit, Age nominentur prophetae,

neque tarnen intelligit vere, et re ipsa debere censeri

prophetas, qui falso gloriam illam sibi arrogant.

Iam veniamus ad utrumque membrum, erit iniquitas

sciscitantis sicut iniquitas prophetae. Iam dictum

fuit de iniquitate eorum qui velut Satanae mancipati

mendaciis suis conantur et cultum Dei et puram

doctrinam pervertere. Quum ergo propositum

illis sit pugnare cum Deo, nullo modo excusabilis

est eorum iniquitas. Sed de populo moveri adhuc

quaestio posset, quam etsi ante solvimus, iterum

tarnen repetere quaedam expediet. Dicit ergo poenae

obnoxios fore qui fuerint decepti a pseudoprophetis,

ut eandem poenam simul sustineant. Vide-

, tur, quemadmodum dixi, illud esse durum : sed

antehac propheta docuit, populum una cum impostoribus

iuste eadem poena involvi, nempe quia

voléns et sciens errabat. Nam si ex animo se Deo

addixissent, et passi fuissent se régi tarn a spiritu

eius quam a legis doctrina, haud dubie exempti

fuissent ab errore. Deus enim suorum ouram gerit,

neque ita prostituit ludibriis impiorum: sed munit

eos prudentia et fortitudine spiritus sui. Qui ergo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!