25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

265 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XII. ' 266

dum Buos, idque in salutem: sed ubi eo venturn

est, at in reprobis nulla sit spes resipiscentiae,

tunc eos in nihilum redigit. lam sequitur,

16. Et residuos faciam ex illis homines numeri

(hoc est homines paucos) a gladio, a fame, a peste,

ut enarrent cundas abominationes suas in gentibus,

ad quas venient: et cognoscent quod ego IeJiovah.

Quidam existimant Deum hie sermonem habere

de fidelibus, quos mirabiliter statuerat serrare in

ipsa morte. Et certe aliqua est superiorie vindictae

mitigatio. Sed consentaneum non est hic fidèles

intelligi. Loquitur ergo de promiscuo vulgo. Sed

iam ante vidimus talem fore cladem urbis, utDeus

spargeret per aerem quosdam residuos. Id nunc

propheta confirmât. Tenendum igitur est primo

loco, promissionem hano non dirigi peculiariter

ad electos, vel ad ecclesiam Dei: sed Deum potius

ostendere exsilium non fore malorum finem captivis,

quamvis non statim iugulentur. Poterat enim videri

eorum conditio melior. Sed Deus hie pronuntiat

se fore illis inexorabilem. Quamvis ergo non pereant

omnes gladio, vel fame, vel peste, sed aliqui

maneant residui: id net, inquit, non quod illis reconciliatus

fuero, sed ut traducam ipsorum • scelera

per gentes. Quum enim dicit ut enarrent, non intelligit

fore testes suorum scelerum, quemadmodum

soient pii (ut alibi etiam videbimus) Dei misericordiam

extollere: et suas miserias ingenue fatentur,

apud homines. Non ergo intelligit talem fore narrationem,

qyae signum sit jesipiscentiae : sed de

reali potius sermone loquitur. Nam exsilium illud

clara voce personabat, esse homines sceleratos, quibusoum

Deus tarn hostiliter egisset. Elegerat enim

populum ilium, erat custos urbis: et fuisset perpetuus

servator, nisi obstaoulo fuisset eorum perversitas.

Quod ergo destituti sunt eius auxilio,

spoliati omnibus fortunis, quod tyrannice dominati

sunt illis hostes, hinc satis clare apparuit, plus

quam esse sceleratos. Narrarunt igitur, non ore,

sed toto suo statu, sua scelera inter gentes. Nunc

ergo tenemus Dei consilium, nempe quamvis aliqui

manerent superstites, neque iugulati omnes fuerint

vel gladio, vel fame aut peste interierint, tarnen

illos fore maledictos: quia non in alium finem respexit

eos procul abigendo, nisi ut illic eorum ignominia

pateat, ut sint omnibus detestabiles, quum

scilicet profanae quoque gentes agnoscent illos suis

sceleribus promeritos fuisse talem vindictam. Narrdbunt

igitur inter gentes cundas abominationes suas:

et cognoscent quod ego Iehovah. Iterum repetit

8ententiam illam, cognituros sero quod aspernati

fuerant: nempe quia Deus obtulerat se illis in patrem,

nee admiserant gratiam illam, tandem coacti

sunt ipsum sentire suum iudicem, et quidem aeterno

interitu.

17. Et fuit sermo lehovae ad me, dicendo,

18* Fili hominis, panem tuum in tremore comedey

et aquas tuas in tumultu et dolore (vel cruciatu, vel

anxietate) bibe. v

19. Et dices ad populum terrae, Sic dicit dominator

Iehovah habitatoribus (vel incolis) Hierosolymae

super terram Israel, Panem suum in anxietate, (vel

cruciatu, vel dolore: repetit idem illud nomen) comedent,

et aquas suas in desolatione bibent, ut vasteiur

terra (vel desoletur) a sua plenitudine, propter

violentiam omnium qui habitant in ea.

Nunc iubetur propheta repraesentare famem,

quae manebat Iudaeos tarn in obsidione quam in

exsilio. Sed praecipue hoc vaticinium referri debet

ad tempus obsidionis. Fuerunt enim Iudaei in

continua trepidatione : et quamvis opibus suis freti

et praesidiis putarent se fore inexpugnabiles, Dominus

tarnen saepe, imo subinde illis excussit hanc

confidentiam. Hinc igitur misera anxietas et trepidatio,

ut panem suum non comederent nisi in

metu, et aquas suas non biberent nisi in tumultu.

Nam urbs obsessa semper sibi metuit: deinde molestiam

exhibent hostes, ut ipsa fatigatio tandem

ad deditionem cogat obsessos. Et probabile est,

quum exercitus chaldaicus facile posset sine magna

iactura saepius oppugnationem urbis tentare, Iudaeos

ipsos fuisse quotidie perculsos novis terroribus, ita

ut nee panem comedere, nee aquam bibere possent,

nisi in anxietate et tumultu. Caeterum, quia simplex

et nuda dootrina non satis fuisset efficax apud

decern tribus et Iudaeos ipsos, ideo additur externum

symbolum. Propheta ergo imago est obsessi

populi: et ideo iubetur trépide panem suum comedere,

ut spectaoulum illud magis afficiat tardos homines,

imo socordes. Et mox sequitur applicatio,

Dices ad populum terrae. Non dubito quin decern

tribus hic designet. Ergo terra significat Chaldaeam,

et alias regiones, per quas dispersi fuerant

qui tracti fuerant in exsilium. Profuit autem illis

hoc audire, quemadmodum ante vidimus: quia putabant

praeclare actum fuisse cum Iudaeis, qui

domi adhuc quiescebant: se vero putabant esse miseros.

Hinc non tantum querimoniae, sed etiam

strepitus adversus Deum, et eius servos, praecipue

adversus Ieremiam. Haec igitur ratio est cur propheta

debuerit sermonem praeferre ad captivos-

Sed postea sequitur, Sic dicit dominator Iehovah,

incolis Hierosolymae super terram Israel, hoc est,

qui residui sunt in terra Israel. Yidemus ergo hiodistingui

terram Israel ab altera terra, cuius nuper

facta fuit mentio. Manebant ergo quieti in sua

haereditate, qui Hierosolymae habitabant: et idea

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!